Immagini della pagina
PDF
ePub

rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem, communis utilitatis caussa, statuunt esse cum civibus: quae sententia omnem societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem : qua sublata, beneficientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur. Quae qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt: cuius societatis arctissimum vinculum est, magis arbitrari esse contra naturam, hominem homini detrahere sui commodi caussa, quam omnia incommoda subire vel externa, vel corporis vel etiam ipsius animi, quae vacent iustitia. Haec enim una virtus omnium est domina et regina virtutum. Cic., De Of, III. vi. 26-29.

28. The Standard of Right should be in One's Self.

Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate bonorum loquar? Quae flamma est, per quam non cucurrerint ii, qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat: cuius in primis laudabat illud, quod diceret, eosdem labores non esse aeque graves imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium. Sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, quum ipsam videre non possint. Itaque fama et multitudinis iudicio moventur, ut id honestum putent, quod a plerisque laudetur. Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim, nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. Tuo tibi iudicio est utendum. Tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paullo ante praecipiebam, sed omnes et omnia. Hoc igitur tibi propone: amplitudinem et quasi quamdam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo, neque, plausum captans, se tantum ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt: non quo fugiendus sit, (omnia enim benefacta in luce se collocari volunt,) sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est. Cic., Tusc. Disp., II. xxvi. 62–64. 29. Man's Natural Tendency is towards Virtue, but he is perverted by a Multitude of False Opinions.

Quod si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere, eademque optima duce cursum vitae conficere possemus:

haud erat sane, quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum ; quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur: ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Quum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam poetae: qui quum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus in mentibus: quum vero accedit eodem quasi maximus quidam magister populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus: ut nobis optimam magistram invidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. Ad quam fertur optimus quisque; veramque illam bonestatem expetens, quam unam natura maxime inquirit, in summa inanitate versatur, consectaturque nullam eminentem effigiem [virtutis], sed adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata: ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de excellente virtute: ea virtuti resonat tamquam imago. Quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda. Illa autem, quae se eius imitatricem esse vult, temeraria atque inconsiderata, et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Qua caecitate homines, quum quaedam etiam praeclara cuperent, eaque nescirent nec ubi, nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem, optima petentes, non tam voluntate, quam cursus errore falluntur. Cic., Tusc. Disp., III. i., ii. 2–4.

30. False Opinion is the Parent of Violent or Diseased Emotion.

Quis enim dubitarit, quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestimetur ea res, ex qua animus aegrotat, oriantur? Unde intelligi debet, perturbationem quoque omnem esse in opinione. Et, si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio

gravis non temere assentientis: diffidentia quoque est metus exspectati et impendentis mali. Et, si spes est exspectatio boni mali exspectationem esse necesse est metum. Ut igitur metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo. Ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, iis sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen : ut Socratis dicitur. Quum multa in conventu vitia collegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus, quum illa sibi insita, sed ratione a se deiecta diceret. Ergo ut optima quisque valetudine affectus potest videri, at natura ad aliquem morbum proclivior: sic animus alius ad alia vitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum ac malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. Inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur, quam perturbatio; citiusque repentinus oculorum tumor sanatur, quam diuturna lippitudo depellitur. Cic., Tusc. Disp., IV. xxxvii. 79–81.

31. An Analysis of the Emotions founded on the Psychology of the Stoics.

Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod άos ille dicit, aversa a recta ratione, contra naturam, animi commotio. Quidam brevius, perturbationem esse appetitum vehementiorem: sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci, et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor: ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum; ex malis metum et aegritudinem nasci censent: metum futuris, aegritudinem praesentibus. Quae enim venientia metuuntur, eadem afficiunt aegritudine instantia. Laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, quum libido ad id, quod videtur bonum, illecta et inflammata rapiatur, laetitia, ut adepta iam aliquid concupitum, efferatur et gestiat. Natura enim omnes ea, quae bona videntur, sequuntur, fugiuntque contraria. Quamobrem simul obiecta species cuiuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id quum constanter prudenterque fit, eiusmodi appetitionem Stoici Bovano appellant, nos appellamus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: Voluntas est, quae

quid cum ratione desiderat. Quae autem, ratione adversa, incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata : quae in omnibus stultis invenitur. Itemque, quum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur: quum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt, sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura appetimus, sic a malis natura declinamus: quae declinatio, si cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intelligatur in solo esse sapiente: quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus est igitur metus, ratione adversa, cautio. Praesentis autem mali sapientis affectio nulla est. Stulti autem aegritudo est ea, qua afficiuntur in malis opinatis, animosque demittunt et contrahunt, rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi, adversante ratione, contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur. Cic., Tusc., IV. vi.

32. Passion Poisons the Mind at its Source.

Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
Sperne voluptates; nocet emta dolore voluptas.
Semper avarus eget; certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni

Maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.

Ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,
Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba puer, nunc te melioribus offer.

Hor., Epp., I. ii. 54-68.

33. The Practice of Daily Self-examination is of great Assistance towards leading a Virtuous Life.

Quid ergo aliud est quod illos in publico non offendat, domi moveat, quam opinio illic aequa et patiens, domi morosa et

G

querula? Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem : natura patientes sunt, si animus illos destinat corrumpere, qui quotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, quum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: Quod hodie malum tuum sanasti ? cui vitio obstitisti? qua parte melior es? Desinet ira, et erit moderatior, quae sciet sibi quotidie ad iudicem esse veniendum. Quid ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur? quam tranquillus, altus ac liber, quum aut laudatus est animus, aut admonitus, et speculator sui censorque secretus cognoscit de moribus suis? Utor hac potestate, et quotidie apud me causam dico: quum sublatum e conspectu lumen est, et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem mecum scrutor, facta ac dicta mea remetior. Nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo: quare enim quidquam ex erroribus meis timeam, quum possim dicere: Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco? In illa disputatione pugnacius locutus es: noli postea congredi cum imperitis. Nolunt discere, qui nunquam didicerunt. Illum liberius admonuisti, quam debebas: itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille, cui dicitur, veri patiens sit. Sen., De Ira, III. xxxvi.

34. A Discussion on the Nature of Anger, and the Different Forms it assumes.

"Irascimur, inquit, saepe non illis qui laeserunt, sed his qui laesuri sunt: ut scias iram non tantum ex iniuria nasci." Verum est, irasci nos laesuris : sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est, iam facit. "Ut scias, inquit, non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur: nec poenam concupiscunt, quam non sperant." Primum diximus, cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem: concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. . . Quid esset ira, satis explicatum est: quo distet ab iracundia, apparet ; quo ebrius ab ebrioso, et timens a timido. Iratus potest non esse iracundus: iracundus potest aliquando iratus non esse. Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo: etiamsi amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum: quae omnia

« IndietroContinua »