Immagini della pagina
PDF
ePub

penuria liberorum, in regnum adoptatum esse; ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare; Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse; populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese prohibuerit; postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum." Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

23. Jugurtha ubi eos Africa discessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris exstruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem erigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis qui una Cirtam profugerant duos maxume impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidae paucis diebus jussa efficiunt; litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:

24. "Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthae subigit, quem tanta lubido exstinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vostra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urguear incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea; et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse, nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere, neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. Utrum gravius existumet nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, dein patrio regno me expulit; quae sane fuerint nostrae injuriae

nihil ad vos. Verum nunc vostrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit pericula mea declarant. Quid reliquum, nisi vis vostra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem et haec quae scribo, et illa quae antea in senatu questus sum, vana forent potius quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum ut Jugurthae scelerum ostentui essem, non jam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite; me ex manibus impiis eripite per majestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae."

25. His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittendum censerent, et quam primum Adherbali subveniundum; de Jugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne [tale] decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum in senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere, dein brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissume ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest ut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equi

tibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod [ab] oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur, tamen quia penes eosdem, si advorsaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interficit.

27. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta, iidem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset, id agi ut per paucos factiosos Jugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret; tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit; deinde exercitus qui in Africam portaretur scribitur; stipendium aliaque quae bello usui forent decer

nuntur.

28. At Jugurtha contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit, hisque ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit omnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Jugurthae recipi moenibus; iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, ut

in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet; ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis, factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat; in quis fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat; patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium, atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.

29. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione ejus corruptis acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei caussa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui, atque ut in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit; dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos

proficiscitur. In Numidia et exercitu nostra pax agitabatur.

30. Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres [solliciti erant;] probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent parum constabat. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere, ac potissumum ea dicam quae in contione post reditum Bestiae hujuscemodi verbis disseruit :

31. “Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet, opes factionis, vostra patientia, jus nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis viginti quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque secordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exsurgitis, atque etiamnunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego [vos] hortor, quod saepe majores vostri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Tiberio Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Gracchi et M. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in

« IndietroContinua »