Catilina et Jugurtna

Copertina anteriore
Harper & bros., 1863 - 112 pagine

Dall'interno del libro

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 13 - Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres ; lubido sic accensa ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 1 - Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Kam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis [est], virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet.
Pagina 101 - Tum epectaculum horribile in campis patentibus : sequi, fugere ; occidi, capi ; equi atque viri adflicti : ac multi, volneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati ; niti modo, ac statim concidere : postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus; et inter ea humus infecta sanguine.
Pagina 16 - Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: 'Quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.
Pagina 6 - ... rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Pagina 3 - Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 2 - Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verumenimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Pagina 1 - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Pagina 1 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est ; animi imperio, corporis servitio magis utimur ; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina 38 - Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque reger,entur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Informazioni bibliografiche