T. Livi Ab urbe condita libri

Copertina anteriore
Weidmann, 1883

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 137 - Novum atque iniquum postulare est visus ; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu x ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret.
Pagina 30 - Hamilcar et dii testes sunt. Proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto ; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium 7 alium, cum quo deliberes, quaerito.
Pagina 174 - Esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque : unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos quibus...
Pagina 95 - Africa voverat, magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum, ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; eum agrum decemviri ad6 signarent.
Pagina 110 - Romanis, ituros? 7 millos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent.
Pagina 147 - Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies — et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus alias minoribus divisas — adversi venti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit.
Pagina 135 - Iam usu hoc cognitum 7 est : si primum impetum quern, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis ut 8 ferrum non admoveas prosternunt.
Pagina 22 - Quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse ; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani tamdiu principis in ea terra imperium esse mallent.
Pagina 224 - Africani aut 8 diei dictae Africano ullam mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in...
Pagina 211 - Quirites ; et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.

Informazioni bibliografiche