Immagini della pagina
PDF
ePub

Carminis huius opus, caussas expromere, quare
Vilis anus populos ad sua liba vocet.
Ante tuos ortus aræ sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis.

Te memorant, Gange totoque Oriente subacto,
Primitias magno seposuisse Iovi.

Cinnama tu primus captivaqne tura dedisti,
Deque triumphato viscera tosta bove.
Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen,
Libaque: quod sacris pars datur inde focis.
Liba Deo fiunt: succis quia dulcibus ille

15

20

25

Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro:
Non habet ingratos fabula nostra iocos:
Iamque erat ad Rhodopen, Pangæaque florida ventum:
Eriferæ comitum concrepuere manus.
Ecce novæ coĕunt volucres tinnitibus actæ:
Quaque movent sonitus æra, sequuntur apes.
Colligit errantes, et in arbore claudit inani

Liber: et inventi præmia mellis habet.
Vt Satyri levisque senex tetigere saporem:
Quærebant flavos per nemus omne favos.
Audit in exesa stridorem examinis ulmo:
Adspicit et ceras, dissimulatque senex:
Vtque piger pandi tergo residebat aselli:
Applicat hunc ulmo corticibusque cavis.
Constitit ipse super ramoso stipite nixus:

Atque avide trunco condita mella petit.
Millia crabronum coëunt, et vertice nudo
Spicula defigunt, oraque summa notant.
Ille cadit præceps, et calce feritur aselli:
Inclamatque suos, auxiliumque rogat.
Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis
Rident. Percusso claudicat ille genu.

Ridet et ipse Deus: limumque inducere monstrat.
Hic paret monitis, et linit ora luto.

30

35

40

45

16 One MS.

27 Pang.

14 Four of the best MSS. and three others Vitisator. calidis. 22 Sanctis. 23 Very many MSS. dulcibus idem. flamina-flumina-Gangeaque flumina. 30 Some of the best MSS. have quoque or quosque. 33 Many MSS. lenisque-three lætusque— two graviorque-one dulcemque. 35 About twenty MSS. in excelsatwo in extrema. 36 Et celat. 37 One MS. resedit-one consedit. 39 Three of the best MSS. nexus. 42 Many MSS. prima, Heins. conj.

sima.

Melle pater fruitur: liboque infusa calenti
Iure repertori candida mella damus.
Femina cur præstet, non est rationis opertæ,
Femineos thyrso concitat ille choros.
Cur anus hoc faciat, quæris; vinosior ætas
Hæc est, et gravidæ munera vitis amans.

50

Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho, 55
Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
Nysiades Nymphæ, puerum quærente noverca,
Hanc frondem cunis opposuere novis.

Restat, ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo.

60

XXIX.

FASTI. IV. 179.

CYBELE.

Ter sine perpetuo coelum versetur in axe;
Ter iungat Titan, terque resolvat equos;
Protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
Flabit, et Idææ festa Parentis erunt.
Ibunt semimares, et inania tympana tundent;
Æraque tinnitus ære repulsa dabunt.

Ipsa sedens molli comitum cervice feretur
Vrbis per medias exululata vias.

5

Scena sonat, ludique vocant. Spectate, Quirites;
Et Fora Marte suo litigiosa vacent.

Quærere multa libet: sed me sonus æris acuti
Terret, et horrendo lotos adunca sono.

Da, Dea, quas sciter, doctas, Cybeleïa, neptes.
Audit: et has curæ iussit adesse meæ.

10

50 So all the best MSS.-the rest splendida-two mella reperta. 51 Three of the best MSS. presset-præsit-pressit-præstat. 58 Apposuere B.-Nysiadas Nymphas...opposuisse ferunt-apposuisse. 60 So four of the best MSS. and six others we find also Luciferis pueris... tuis-Luce geri pueris...tua, &c.

3 One MS. tympana cornu. 9 Many MSS. vacant. 9 Many MSS. spectare. 13 So one good MS.-most have quam scite three quem sciter-one quæ scitor. 14 So four of the best MSS.-the rest vidit.

[blocks in formation]

Pandite, mandati memores, Heliconis alumnæ,
Gaudeat assiduo cur Dea Magna sono.
Sic ego sic Erato: mensis Cythereïus illi
Cessit; quod teneri nomen Amoris habet:
Reddita Saturno sors hæc erat; Optime regum,
A nato sceptris excutiere tuis.

Ille suam metuens, ut quæque erat edita, prolem
Devorat; immersam visceribusque tenet.

Sæpe Rhea questa est toties fecunda, nec unquam
Mater; et indoluit fertilitate sua.

Creditur. Acceptam parce movere fidem.

Iupiter ortus erat. Pro magno teste vetustas

Veste latens saxum coelesti gutture sedit.
Sic genitor fatis decipiendus erat.

25

Ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide;
Tutus ut infanti vagiat ore puer.

Pars clypeos rudibus, galeas pars tundit inanes:
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.

Res latuit patrem: priscique imitamina facti
Æra Deæ comites raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.
Desierat. Copi: cur huic genus acre leonum
Præbeat insolitas ad iuga curva iubas?
Desieram. Cœpit: feritas mollita per illam
Creditur., Id curru testificata suo est.
At cur turrita caput est ornata corona?
An primis turres urbibus illa dedit?

30

35

40

Hoc quoque, dux operis, moneas precor; unde petita
Venerit? An nostra semper in urbe fuit.
Dindymon, et Cybelen et amœnam fontibus Iden 45
Semper, et Iliacas Mater amavit opes.
Cum Troiam Æneas Italos portaret in agros:
Est Dea sacriferas pæne secuta rates.

25 One of the best MSS. magna, and so B. 27 One good MS. viscere, and so B.—three gurgite. 31 Very many MSS. manibus-four good ones sudibus-two of the best rudibus. 33 Seven of the best MSS. have Res latuit; priscique manent imitamina facti. 37 Three of the best MSS. leones, and so B. 38 About forty MSS. præbeat—the rest præbent. 38 Many MSS. comas. 41 Many MSS. turrifera-two turrifica. 41 One of the best MSS. and many others ornata-the rest onerata. 42 Two of the best MSS. An Phrygiis, and so B. 45 Four MSS. frondibus.

Sed nondum fatis Latio sua numina posci

Senserat: assuetis substiteratque locis.

50

Post, ut Roma potens opibus iam sæcula quinque
Vidit, et edomito sustulit orbe caput:
Carminis Euboici fatalia verba sacerdos

Inspicit. Inspectum tale fuisse ferunt:

Mater abest; Matrem iubeo, Romane, requiras.
Cum veniet, casta est accipienda manu.
Obscuræ sortis Patres ambagibus errant:
Quæve parens absit, quove petenda loco.
Consulitur Pæan; Divumque arcessite Matrem,
Inquit: in Idæo est invenienda iugo.

55

60

Mittuntur proceres. Phrygiæ tum sceptra tenebat
Attalus; Ausoniis rem negat ille viris.

Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus;
Et sic est adytis Diva locuta suis:

65

Ipsa peti volui: ne sit mora: mitte volentem
Dignus Roma locus, quo Deus omnis eat.
Ille soni terrore pavens, Proficiscere, dixit;

Nostra eris; in Phrygios Roma refertur avos.
Protinus innumeræ cædunt pineta secures

Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.
Mille manus coëunt: et picta coloribus ustis
Cœlestum Matrem concava puppis habet.
Illa sui per aquas fertur tutissima nati;

Longaque Phrixeæ stagna sororis adit:
Rhoteumque rapax, Sigeaque litora transit ;
Et Tenedum et veteres Eetionis opes.
Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta;
Quaque Carysteis frangitur unda vadis.
Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
Icarus, et vastæ nomina fecit aquæ.
Tum læva Creten, dextra Pelopeïdas undas
Deserit: et Veneri sacra Cythera petit.
Hinc mare Trinacrium, candens ubi tingere ferrum
Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent:

70

75

80

49 Nomina-munera. 51 One MS. bis sæcula. 52 Many MSS. e domito. 53 One MS. fat. signa. 59 K. has et Ideo. 69 One MS. scindunt. 70 Four MSS. Phryx puer. 72 Cœlestem. 73 Four of the best MSS. and two others iustissima-the same number cultissima. 75 So two of the best MSS.-the rest capax. 76 Tenedum veteres, and so B. 79 Very many MSS. lassas. 83 Two MSS. fingere. 84 Two of the best MSS. Brontesque et Steropes, and so B.

Equoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
Prospicit a remis, Ausoniamque tenet.

85

Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum

Dividit, et campo liberiore natat.

Omnis Eques, mistaque gravis cum Plebe Senatus,
Obvius ad Tusci fluminis ora venit.

90

Procedunt pariter matres, natæque, nurusque;
Quæque colunt sanctos virginitate focos.

Sedula fune viri contento brachia lassant.
Vix subit adversas hospita navis aquas.
Sicca diu tellus fuerat: sitis usserat herbas:
Sedit limoso pressa carina vado:

Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat;
Adiuvat et fortes voce sonante manus.

Illa velut medio stabilis sedet insula ponto.
Attoniti monstro stantque paventque viri.
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto;
Nec facies impar nobilitate fuit.

95

100

Rumor iniquus

Casta quidem; sed non et credita.
Læserat, et falsi criminis acta rea est.
Cultus, et ornatis varie prodisse capillis,
Obfuit: ad rigidos promtaque lingua senes.
Conscia mens recti famæ mendacia risit:

Sed nos in vitium credula turba sumus.
Hæc ubi castarum processit ab agmine matrum,
Et manibus puram fluminis hausit aquam;
Ter caput irrorat, ter tollit in æthera palmas.
Quicunque adspiciunt, mente carere putant.
Submissoque genu, vultus in imagine Divæ

105

110

Figit, et hos edit, crine iacente, sonos:
Supplicis, alma, tuæ, genetrix fecunda Deorum, 115
Accipe sub certa conditione preces.

85 Two MSS. Litoraque. 86 Some respicit-others despicit-one of the best adspicit. 88 One MS. fluit, a gloss. 91 The reading in the text is a conj. of Heins. Two of the best MSS. have natique nurusque -the rest natique virique. 92 One of the best MSS. castos-four sacros. 94 Vix tulit. 94 Two MSS. adversis...aquis. 96 One of the best MSS. arenoso. 96 Three MSS. fessa carina. 97 One of the best MSS. operis. 98 One MS. tonante. 101 Neapolis reads ab Atta, see notes. 103 So the best MSS.-the rest est credita. 106 Many MSS. 107 Some of the best MSS. mens veri. 107 Ridet. 109 One of the best MSS. procedit. 109 Two of the best MSS. ad agmina. 110 Haurit. 111 Ad æthera. 115 One MSS. facunda.

sonos,

« IndietroContinua »