Immagini della pagina
PDF
ePub

ABBREVIATIONS IN VARIOUS READINGS.

B denotes the reading in the edition of Burmann, 1727.

L

K

M

H stands for Heinsius.

[ocr errors]

.........

....Loers, 1829.

..Krebs, 1826.

.Merkelius, 1828.

The statements with regard to the number of MSS. in favour of particular readings are taken in general, from the edition of Burmann, who, in most cases, follows Heinsius.

The text followed is that of Burmann, except where the contrary is specified.

It is to be understood that all the various readings are derived from MSS., except those which are distinctly stated to be conjectural emendations.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

I.

HEROIDES. EPISTOLA V.

CENONE PARIDI.

Perlegis? an coniux prohibet nova? perlege; non est
Ista Mycenæa litera facta manu.
Pegasis none, Phrygiis celeberrima silvis,
Læsa queror de te, si sinis ipse, meo.
Quis Deus opposuit nostris sua numina votis?
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est:
Quæ venit indigne pœna, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito,
Edita de magno flumine Nympha, fui.
Qui nunc Priamides, adsit reverentia vero,

Servus eras; servo nubere Nympha tuli.
Sæpe greges inter requievimus arbore tecti;

Mistaque cum foliis præbuit herba torum.
Sæpe super stramen fœnoque iacentibus alto

Defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos;
Et, tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia sæpe comes maculis distincta tetendi;
Sæpe citos egi per iuga summa canes.
Incisa servant a te mea nomina fagi:

Et legor none, falce notata, tua.
Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt:
Crescite, et in titulos surgite rite meos.

5

C

10

15

20

11 The best

2 Litera scripta. 8 Indigna B.—indigno—indigna. MSS. adsit, some absit, and so L. 16 The MSS. have either depressa or deprensa; defensa is a conj. of Parrhasius, adopted by B. 20 The best MSS. summa, many have longa, and so B. 24 Recta meos in many MSS., and so B.

Populus est, memini, fluviali consita ripa,
Est in qua nostri litera scripta memor.
Popule, vive precor quæ consita margine ripæ
Hoc in rugoso cortice carmen habes:
Cum Paris Enone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe, retro propera; versæque recurrite lymphæ.
Sustinet Enonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miseræ mihi dixit: ab illa
Pessima mutati coepit amoris hyems:
Qua Venus et Iuno, sumtisque decentior armis
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
Vt mihi narrasti, dura per ossa tremor.
Consului, neque enim modice terrebar, anusque,
Longævosque senes: constitit esse nefas.
Cæsa abies, sectæque trabes, et, classe parata,
Cærula ceratas accipit unda rates.
Flesti discedens: hoc saltem parce negare.

Præterito magis est iste pudendus amor.
Et flesti, et nostros vidisti flentis ocellos.

Miscuimus lacrimas moestus uterque suas.
Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,

Vt tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah! quoties, vento cum te quererere teneri,
Riserunt comites! ille secundus erat.
Oscula dimissæ quoties repetita dedisti!

Quam vix sustinuit dicere lingua, Vale!
Aura levis rigido pendentia lintea malo

Suscitat; et remis eruta canet aqua.
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

Qua licet; et lacrimis humet arena meis.
Vtque celer venias, virides Nereïdas oro:
Scilicet ut venias in mea damna celer.
Votis ergo meis alii rediture redisti?

Hei mihi! pro dira pellice blanda fui!

25

30

35

40

45

50

55

60

25 Twenty-three MSS. have consita rivo, others conscia rivo. 28 Several MSS. numen habes. 31 Eight MSS. recurrite Nymphæ. 33 Many MSS. mihi duxit. 40 Grandavos. 41 Four MSS. classe peracta, and so B. 45 Et madidos vidisti. 45 Flentes ocellos. 48 One good MS. vincta, which is probably a gloss. 49 Cum te vento B. 53 Phrygio pendentia. 59 Santenius conj. votis ecce meis.

Adspicit immensum moles nativa profundum;
Mons fuit: æquoreis illa resistit aquis.
Hinc ego vela tuæ cognovi prima carinæ :
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora. 65
Pertimui: cultus non erat ille tuus.

Fit propior, terrasque cita ratis attigit aura:
Femineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat: quid enim furiosa morabar?
Hærebat gremio turpis amica tuo.
Tunc vero rupique sinus, et pectora planxi,
Gt secui madidas ungue rigente genas:
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.

Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
Sic Helene doleat, desertaque coniuge ploret;
Quæque prior nobis intulit, ipsa ferat.
Nunc tibi conveniunt, quæ te per aperta sequantur
Æquora, legitimos destituantque toros.
At cum pauper eras, armentaque pastor agebas,
Nulla, nisi Enone, pauperis uxor erat.
Non ego
miror opes, nec me tua regia tangit,
Nec, de tot Priami dicar ut una nurus.
Non tamen ut Priamus Nymphæ socer esse recuset;
Aut Hecubæ fuerim dissimulanda nurus.
Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis.

Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec, me, faginea quod tecum fronde iacebam,
Despice: purpureo sum magis apta toro.
Denique, tutus amor meus est tibi; nulla parantur
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis.

Hac venit in thalamos dote superba tuos.
Quæ si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga.
Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse, 95
Consule; quis ætas longa magistra fuit.

70

75

80

85

90

69 One MS. morabor. 71 Two MSS. tunc flevi. 72 Two MSS, comas. 73 Idam. 74 Illic-illinc B. 77 Many MSS. nunc tecum veniunt. 77.78 Sequuntur_destituunt. 78 Many MSS. viros, instead of toros. 85 Many MSS. omit et, one has potenti. 86 Quæ possint—quas possunt quæ possent sceptra tenere-quas deceat sceptra tenere. 94 Some edd. Pulydamanta. 95 Most MSS. suadeat, and so L.

Turpe rudimentum, patriæ præponere raptam.
Caussa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacænam,
Quæ sit in amplexus tam cito versa tuos.
Vt minor Atrides temerati fœdera lecti
Clamat, et externo læsus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nulla reparabilis arte
Læsa pudicitia est: deperit illa semel.
Ardet amore tui: sic et Menelaon amavit.
Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
Vxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cum, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, volant.

Et minus est in te, quam summa pondus arista,
Quæ levis assiduis solibus usta riget.

Hoc tua, nam recolo, quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:

Quid facis, Enone? quid arena semina mandas? 115
Non profecturis littora bobus aras.

Graia iuvenca venit, quæ te, patriamque, domumque
Perdat: iö prohibe; Graia iuvenca venit.
Dum licet, obscoenam ponto, Dî, mergite puppim.
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit.
Dixerat; in cursu famulæ rapuere furentem.

At mihi flaventes diriguere comæ.
Ah! nimium vates miseræ mihi vera fuisti!
Possidet en! saltus illa iuvenca meos.
Sit facie quamvis insignis, adultera certe est.
Deseruit socios, hospite capta, Deos.
Illam de patria Theseus, nisi nomine fallor,

Nescio quis Theseus, abstulit ante sua.
A iuvene et cupido credatur reddita virgo.

Vnde hoc compererim tam bene, quæris? amo! 130
Vim licet appelles, et culpam nomine veles;
Quæ toties rapta est, præbuit ipsa rapi.
At manet Enone fallenti casta marito:
Et poteras falli legibus ipse tuis.

100

105

110

120

125

99 Si cupias. 111 One MS. levius est in te. (!) 113 Nam refero— memoro―memini-repeto. 116 Bubus. 118 Perdet. 119 Dimergite— demergite. 121 Incursu. 125 One MS. præsignis, which is preferred by H. 126 B. has patrios...deos against all the MSS. 128 Arte. 131 Many MSS. celes,

« IndietroContinua »