Immagini della pagina
PDF
ePub

Nos sumus incertæ: nos anxius omnia cogit,
Quæ possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
Quæ referat vultus est mihi cera tuos.
Illi blanditias, illi tibi debita verba

Dicimus: amplexus accipit illa meos,

150

Crede mihi; plus est, quam quod videatur, imago. 155
Adde sonum cera; Protesilaus erit.

Hanc specto, teneoque sinu, pro coniuge vero:
Et, tanquam possit verba referre, queror.

Per reditus, corpusque tuum, mea numina, iuro;
Perque pares animi coniugiique faces:
Perque, quod ut videam canis albere capillis,
Quod tecum possis ipse referre, caput;

Me tibi venturam comitem, quocunque vocaris:
Sive-quod heu timeo! sive superstes eris.
Vltima mandato claudetur epistola parvo:
Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.

160

165

III.

AMORES. LIBER I. ELEGIA XV.

POETA SUUM STUDIUM DEFENDIT.

Quid mihi, Livor edax, ignavos obiicis annos;
Ingeniique vocas carmen inertis opus?
Non me more patrum, dum strenua sustinet ætas,
Præmia militiæ pulverulenta sequi :

Nec me verbosas leges ediscere: nec me

Ingrato vocem prostituisse foro.

Mortale est, quod quæris, opus. mihi fama perennis
Quæritur: in toto semper ut orbe canar.

5

151 Geris-geras. 154 Illa tuos. 165 Claudatur. 166 Almost all MSS. sit...sit, and so L.-one has si...si-two have the reading of the

text.

5 Non me...non me.

Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide;
Dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit.
Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe;
Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno.
Cum Sole et Luna semper Aratus erit.
Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.
Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quæ nesciat atas,
Aureaque Esonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies.
Tityrus, et fruges, Eneïaque arma legentur,
Roma, triumphati dum caput orbis eris.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri,
Depereant ævo, carmina morte carent.

Cedant carminibus reges, regumque triumphi;
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

Vilia miretur vulgus, mihi flavus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aquæ:
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum:
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit,
Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis,
Vivam: parsque mei multa superstes erit.

10

15

20

25

30

35

40

12 Resecta seges. 18 Vivet. 21 Nesciet. 24 Scalig. conj. ima dies. 25 Et segetes. 26 Most MSS. erit. 28 Many MSS. dicentur. 34 Several MSS. ripa benigna. 36 Most MSS. Castalia aqua. 38 Atque ita. 40 Tunc suus. 41 Adusserit. 42 Magna.

IV.

AMORES. LIBER II. ELEGIA VI.

MORS PSITTACI.

Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit: exsequias ite frequenter aves.
Ite, piæ volucres; et plangite pectora pennis;
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro mostis lanietur pluma capillis:
Pro longa resonent carmina vestra tuba.

Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?
Expleta est annis ista querela suis.

5

Alitis in raræ miserum devertite funus.

Magna, sed antiqui caussa doloris Itys.
Omnes, quæ liquido libratis in aëre cursus;

10

Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestæ,
Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? quid rari forma coloris?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis?
Quid iuvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ?
Infelix avium gloria, nempe iaces.

Tu poteras virides pennis hebetare zmaragdos,
Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales:
Reddebas blæso tam bene verba sono.
Raptus es invidia. non tu fera bella movebas:
Garrulus, et placidæ pacis amator eras.
Ecce! coturnices inter sua proelia vivunt:
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo: nec præ sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.

[blocks in formation]

1 Ales mihi missus-tibi missus-nuper missus. 1 Ab oris. 2 Exsequias ferte. 3 Passis plan. pen. 9 The MSS. seem to have devertite, H. conj. devertere. 10 Vibratis. 10 Pennas pro cursus. 20 One MS. 21 Many of the best MSS. poteras fragiles. 23 Simulacior. 27 Fera prælia. 28 Fiunt-fient. 29 Parcus eras potu

taces.

24 Blando.

in one MS.

30 Poterant -ore-vocare.

Nux erat esca tibi, caussæque papavera somni:
Pellebatque sitim simplicis humor aquæ.
Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros
Milüus, et pluviæ graculus auctor aquæ.
Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ;
Illa quidem seclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanæ vocis imago,
Psittacus, extremo munus ab orbe datum.
Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;
Implentur numeris deteriora suis.
Tristia Phyllacidæ Thersites funera vidit:
Iamque cinis, vivis fratribus, Hector erat.

35

40

Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ,
Vota procelloso per mare rapta Noto?
Septima lux aderat, non exhibitura sequentem:
Et stabat vacua iam tibi Parca colo.

45

Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato.
Clamavit moriens lingua, Corinna, vale.
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondens,
Vdaque perpetuo gramine terra, viret.

Si

Illic innocui late pascuntur olores:

50

qua fides dubiis; volucrum locus ille piarum
Dicitur, obscænæ quo prohibentur aves.

Et vivax Phoenix, unica semper avis.

Explicat ipsa suas ales Iunonia pennas:

55

Oscula dat cupido blanda columba mari.

Psittacus has inter, nemorali sede receptus,
Convertit volucres in sua verba pias.

Ossa tegit tumulus: tumulus pro corpore parvus;
Quo lapis exiguus par sibi carmen habet :
Colligor ex ipso domina placuisse sepulcro.
Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

33 Most MSS. ducitque. 34 Garrulus.

36 Decem.

60

37 Illa.

39 Optima quæque. 44 One MS. trans mare. 46 Non tua Parca in

one MS. 49 Frondet in most MSS.
55 Explicat atque spectat et ipsa. 58 In
MSS. magnus, which is probably correct.

50 One MS. Vivida perp. pia-in sua vota. 59 Most 60 Nomen habet.

V.

AMORES. LIBER III. ELEGIA IX.

MORS TIBULLI.

Memnona si mater, mater ploravit Achillen
Et tangunt magnas tristia fata Deas;
Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.
Ah! nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
Ecce! puer Veneris fert eversamque pharetram,
Et fractos arcus, et sine luce facem.
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis;
Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt
Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.

10

Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo, 15
Quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.

At sacri vates, et Divûm cura vocamur:

Sunt etiam, qui nos numen habere putent.

Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:
Omnibus obscuras iniicit illa manus.

Quid pater Ismario, quid mater profuit, Orpheo?

Carmine quid victas obstupuisse feras?

Elinon in silvis idem pater, Elinon, altis

Dicitur invita concinuisse lyra.

20

Adiice Mæoniden, a quo, ceu fonte perenni,

Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

Hunc quoque summa dies nigro submersit A verno.

Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum, Troiani fama laboris,

Tardaque nocturno tela retexta dolo.

25

30

1 Si mater flevit. 2 Si tangunt. 14 Castris. 15 Concussa. 23 The greater number of MSS. have et Linon at the beginning of the line; at the end a few have et Linon altis-one Elinon-others editus altis— others abditus edidit_abditum expositum, &c. Scaliger and H. emended the line, as given above. 24 Invicta. 24 Conticuisse. 25 Adspice. 30 Twelve MSS give retenta-Eight have retecta.

« IndietroContinua »