Immagini della pagina
PDF
ePub

Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt;
Altera, cura recens, altera, primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Ægyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso,
Sollicitor nullos esse putare Deos.

Vive pius; moriere pius. cole sacra; colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis; iacet ecce! Tibullus.
Vix manet e tanto, parva quod urna capit.
Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales?
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa Deorum
Vrere, quæ tantum sustinuere nefas.

35

40

Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces.

45

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negent.

Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

Mater; et in cineres ultima dona tulit.

50

Hinc soror in partem misera cum matre doloris

Venit, inornatas dilaniata comas.

Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
Oscula: nec solos destituere rogos.

Delia discedens, Felicius, inquit, amata
Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.

55

Cui Nemesis, Quid ais? tibi sint mea damna dolori?
Me tenuit moriens deficiente manu.

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra
Restat; in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venias, hedera iuvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.

60

His comes umbra tua est; si quid modo corporis 65 umbra est.

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

31 Eleven MSS. habebit. 35 Many of the best MSS. rapiunt-one has cum mala fata bonos perdant. 37 The MSS. vary much in this line, a good reading is Vive pius, moriere tamen,—others have moriture pius —vive tamen moriere pius-vive tamen moriture pius. 38 Mors tamensors gravis. 40 Most MSS. e toto. 40 Curva quod. 46 Nearly all the MSS. negant. 49 Hic-huic. 49 Certe manibus. 57 Most MSS. sunt. 61 Venies. 61 Vinctus. 65 Si qua est modo.

Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna:
Et sit humus cineri non onerosa tuo.

VI.

ARS AMATORIA.

LIBER I. 101.

RAPTUS SABINARUM.

Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos:
Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro:
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
Simpliciter positæ; scena sine arte fuit.
In gradibus sedit populus de cespite factis,
Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam,
Quam velit: et tacito pectore multa movent.
Dumque, rudem præbente modum tibicine Tusco,
Ludius æquatam ter pede pulsat humum;
In medio plausu, plausus tunc arte carebat,
Rex populo prædæ signa petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes:
Virginibus cupidas iniiciuntque manus.

Vt fugiunt aquilas, timidissima turba, columbæ,
Vtque fugit visos agna novella lupos;
Sic illæ timuere viros sine more ruentes.
Constitit in nulla, qui fuit ante, color.
Nam timor unus erat; facies non una timoris.
Pars laniat crines: pars sine mente sedet:
Altera mosta silet; frustra vocat altera matrem:
Hæc queritur; stupet hæc: hæc manet; illa fugit.
Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ:

Et potuit multas ipse decere pudor.

Si qua repugnarat nimium, comitemque negarat;
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.

4 Tincta croco. 9. 10 Many MSS. notat...movet.

5

10

15

20

25

12 Almost all

the MSS. Lydius. 13 Several MSS. carebant. 18 Ut fugit invisos— ut fugit visos-utque fugit rapidos. 19 Most MSS. sine lege-some furentes. 22 Laniant. 22 Mente ruit-iacet-manet. 25 Genialis 26 Many good MSS. timor. 27 Repugnabat-negabat.

turba.

Atque ita, Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero.
Romule, militibus scisti dare commoda solus.
Hæc mihi si dederis commoda, miles ero.

30

VII.

ARS AMATORIA. LIBER I. 527.

BACCHUS ET ARIADNE.

Gnosis in ignotis amens errabat arenis,
Qua brevis æquoreis Dia feritur aquis.
Vtque erat a somno tunica velata recincta,
Nuda pedem, croceas irreligata comas;
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
Indigno teneras imbre rigante genas.

5

Clamabat, flebatque simul; sed utrumque decebat:
Nec facta est lacrimis turpior illa suis.

Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis,
Perfidus ille abiit: quid mihi fiet? ait.

10

Quid mihi fiet? ait. sonuerunt cymbala toto
Littore, et attonita tympana pulsa manu.
Excidit illa metu, rupitque novissima verba:
Nullus in exanimi corpore sanguis erat.
Ecce! Mimallonides sparsis in terga capillis:
Ecce! leves Satyri, prævia turba Dei:
Ebrius ecce! senex pando Silenus asello

Vix sedet; et pressas continet arte iubas.

15

Dum sequitur Bacchas, Bacchæ fugiuntque petuntque,
Quadrupedem ferula dum malus urget eques;

In caput aurito cecidit delapsus asello.

Clamarunt Satyri, Surge age, surge, pater.
Iam Deus e curru, quem summum texerat uvis,
Tigribus adiunctis aurea lora dabat.

31 Many MSS. munera-some præmia.

20

2 The latter half of this line appears in a very corrupt form in many MSS., thus we find Chia-insula fertur-India fertur unda refertur. 6 In one MS. indigno croceas-in another the adjective has dropped out. 18 Heins. conj. prensas. 19 One MS. fugiuntque premuntque. 20 Male sedit. 21 Caput arrepto one MS.

Et color, et Theseus, et vox abiere puellæ:
Terque fugam petiit: terque retenta metu.
Horruit, ut steriles, agitat quas ventus, aristæ:
Vt levis in madida canna palude tremit.
Cui Deus, En! adsum tibi cura fidelior, inquit:
Pone metum; Bacchi, Gnosias, uxor eris.
Munus habe cœlum: coelo spectabile sidus
Sæpe reges dubiam Cressa Corona ratem.
Dixit; et e curru, ne tigres illa timeret,
Desilit: imposito cessit arena pedi.

25

30

Implicitamque sinu, neque enim pugnare valebat, 35
Abstulit: ut facile est omnia

posse Deo.

VIII.

REMEDIA AMORIS. 169.

SOLATIA RURIS.

Rura quoque oblectant animos, studiumque colendi:
Quælibet huic curæ cedere cura potest.
Colla iube domitos oneri supponere tauros;
Sauciet ut duram vomer aduncus humum.
Obrue versata Cerealia semina terra,

Quæ tibi cum multo fœnore reddat ager.
Adspice curvatos pomorum pondere ramos;
Vt sua, quod peperit, vix ferat arbor onus.
Adspice iucundo labentes murmure rivos:
Adspice tondentes fertile gramen oves.
Ecce! petunt rupes, præruptaque saxa, capellæ.
Iam referent hoedis ubera plena suis.
Pastor inæquali modulatur arundine carmen:
Nec desunt comites, sedula turba, canes.
Parte sonant alia silvæ mugitibus altæ;

Et queritur vitulum mater abesse suum.

5

10

15

25 Color et sensus- iam color et sensus-one MS. iam color et timida vires. 27 Nine MSS. aristas. 28 Media. 31 Many MSS. cœli-most have spectabere. 32 Cressa puella. 33 One MS. tigrides, whence H. conj. tigridas. 36 In facili est-en facile est—abstulerat facile est.

3 Good MSS. indomitos. 4 One MS. sentiat ut. 5 One MS. munera. 6 One MS. iusto. 9 One MS. liquaces_another ludentes. 12 Many MSS. ut referant, others iam referunt. 13 Many MSS. moderatur, one meditatur.

Quid? cum suppositos fugiunt examina fumos,
Vt relevent demti vimina torta favi?

Poma dat autumnus; formosa est messibus æstas:
Ver præbet flores: igne levatur hyems.
Temporibus certis maturam rusticus uvam
Deligit; et nudo sub pede musta fluunt:
Temporibus certis desectas alligat herbas;
Et tonsam raro pectine verrit humum.
Ipse potes riguis plantam deponere in hortis:
Ipse potes rivos ducere lenis aquæ.
Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet:
Stetque peregrinis arbor operta comis.

Cum semel hæc animum cœpit mulcere voluptas,
Debilibus pennis irritus exit Amor.

Vel tu venandi studium cole: sæpe recessit
Turpiter a Phoebi victa sorore Venus.
Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci
Nunc tua frondosis retia tende iugis.
Aut pavidos terre varia formidine cervos:
Aut cadat adversa cuspide fossus aper.
Nocte fatigatum somnus, non cura puellæ
Excipit, et pingui membra quiete levat.
Lenius est studium, studium tamen, alite capta,
Aut lino, aut calamis præmia parva sequi.
Vel, quæ piscis edax avido male devoret ore,
Abdere supremis æra recurva cibis,

Aut his, aut aliis, donec dediscis amare,
Ipse tibi furtim decipiendus eris.

IX.

FASTI. I. i.

FASTORUM DEDICATIO.

Tempora cum caussis Latium digesta per annum
Lapsaque sub terras, ortaque signa, canam.

[blocks in formation]

17 One MS. suppositos taxos-another compositos taxos, whence H. conj. suppositas taxos, and so B. 18 Most MSS. curva favi. 23 Colligit-one aggregat. 24 Vertit or versat. 25 Deducere defigere. 26 One MS. lætus. 33 One MS. parvum. 33 One MS. sequaci. 35 One MS. aut terre victos. 35 One MS. vana. 37 Seventeen MSS. prodest 40 Many MSS. addere-one abdere sub primis. 41 Desistis.

tamen.

« IndietroContinua »