Immagini della pagina
PDF
ePub

Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu

Hoc opus: et timida dirige navis iter:
Officioque, levem non aversatus honorem,

Huic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis;
Et quo sit merito quæque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:

Sæpe tibi Pater est, sæpe legendus Avus.
Quæque ferunt illi pictos signantia fastos,
Tu quoque cum Druso præmia fratre feres.
Cæsaris arma canant alii; nos Cæsaris aras:
Et quoscumque sacris addidit ille dies.
Annue conanti per laudes ire tuorum,

5

10

15

Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum: dederis in carmina vires.
Ingenium vultu statque caditque tuo.

Pagina iudicium docti subitura movetur

Principis, ut Clario missa legenda Deo,

20

Quæ sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.

Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas:
Auspice te felix totus ut annus eat.

25

Tempora digereret cum conditor urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.

Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, noras:
Curaque finitimos vincere maior erat.

30

Est tamen et ratio, Cæsar, quæ moverit illum:
Erroremque suum quo tueatur, habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans;
Hoc anno statuit temporis esse satis.

Per totidem menses a funere coniugis uxor
Sustinet in vidua tristia signa domo.

35

Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Cum rudibus populis annua iura daret.

5 Several good MSS. officii, and so B. 5 Many MSS. adversatusone has adspernatus-five dedignatus. 6 En........munere in four MSS. whence H. and B. conj. in...munere. 8 Three MSS. fastus. 17 Dederisque. 17 Four MSS. carmine. 25 Many MSS. scilicetothers ut fas. 26 Auspicio felix-aspicete—aspicito. 27 One of the best MSS. and two others in annum. 32 One MS. habe.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a Senibus, Iuvenum de nomine quartus:
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.

40

At Numa nec Ianum, nec avitas præterit umbras;
Mensibus antiquis apposuitque duos

Ne tamen ignores variorum iura dierum:
Non habet officii Lucifer omnis idem.

45

Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur:
Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Neu toto perstare die sua iura putaris;

Qui iam Fastus erit, mane Nefastus erat.
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;
Verbaque honoratus libera Prætor habet.
Est quoque, quo populum ius est includere septis:
Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.

50

Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas:
Idibus alba Iovi grandior agna cadit.
Nonarum tutela Deo caret. Omnibus istis,
Ne fallare cave, proximus Ater erit.
Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus
Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Hæc mihi dicta semel, totis hærentia fastis,
Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

55

60

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,

Inque meo primus carmine Ianus adest.

Iane biceps, anni tacite labentis origo,

65

Solus de Superis qui tua terga vides:

Dexter ades ducibus, quorum secura labore

Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades Patribusque tuis, populoque Quirini:
Et resera nutu candida templa tuo.

70

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete.
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.

Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Iurgia: differ opus, livida lingua, tuum.

44 Three MSS. addidit ille duos-others præposuitque duos-one postposuitque. 46 Eight MSS. officium-others officii. 49 Many MSS. præstare. 56 Six good MSS. cadet. have dies. 59 Two MSS. nomen. two have findere-one has fundere. conj. condita, which has been received by many edd. 72 Most MSS. bona nunc. 73 Longius abs. 74 Livida turba.

58 Many MSS. instead of cave 62 One of the best MSS. condere 65 Bifrons. 65 Imago. 70 H.

Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther;

Et sonet accensis spica Cilissa focis?

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,

Et tremulum summa spargit in æde iubar.

Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.

Iamque novi præeunt fasces: nova purpura fulget.
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum præbent ferienda iuvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.
Iupiter, arce sua totum cum spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

75

80

85

X.

FASTI. I. 149.

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui melius per ver incipiendus erat?
Omnia tunc florent: tunc est nova temporis ætas:
Et nova de gravido palmite gemma tumet.

Et modo formatis operitur frondibus arbos;

Prodit et in summum seminis herba solum :
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent;
Ludit et in pratis, luxuriatque pecus.
Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo;
Et luteum celsa sub trabe fingit opus,
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro.
Hæc anni novitas iure vocanda fuit.

5

10

77 Two MSS .verberet. 78 One MS. sparget-another sparsit― five surgit-one tendit. 83 Many MSS. ferienda securi. 85 Two MSS. spectat.

5 Nine MSS. amicitur vitibus, and so B.-four amicitur frondibus. 6 One MS. graminis. 7 Two MSS. complent-one miscent. 10 Figit -nectit. 12 Two MSS. arando.

[blocks in formation]

Quid vetat et stellas, ut quæque oriturque caditque,
Dicere? promissi pars fuit ista mei.

Felices animos, quibus hæc cognoscere primis,

Inque domos superas scandere cura fuit!

Credibile est illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exseruisse caput.

Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,
Officiumve fori, militiæve labor:
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco;
Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris,
Ætheraque ingenio supposuere suo.

Sic petitur cœlum: non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.

Nos

quoque sub ducibus cœlum metabimur illis, Ponemusque suos ad stata signa dies.

5

10

15

XII.

FASTI. I. 469.

EVANDER.

Orta prior Luna, de se si creditur ipsi,
A magno tellus Arcade nomen habet.
Hic fuit Evander: qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacræ sanguine matris erat.

Quæ, simul ætherios animo conceperat ignes;
Ore dabat vero carmina, plena Dei.

5

1 Quis. 2 Very many MSS. promissi. 2 Three MSS. sit et ista, and so B. 3 Two MSS. promptum. 5 Iocisque. 10 Eight MSS. furor. 11 One MS. adduxere. 11 One MS. sidera terris. 14 One MS. imaque. 15 Eight MSS. meditabimur-one numerabimus. 16 Several MSS. vaga signa,

1 One MS. ulli—two illi-seven si credimus ipsis. 3 Hinc, 6 Six MSS. pleno carmina vera.

Dixerat hæc, nato motus instare, sibique,
Multaque præterea, tempore nacta fidem.
Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
Siste, puer, lacrimas, ista ferenda tibi est.
Sic erat in fatis: nec te tua culpa fugavit;
Sed Deus: offenso pulsus es urbe Deo.
Non meriti poenam pateris, sed Numinis iram.
Est aliquid magnis crimen abesse malis.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro facto spemque metumque suo.
Nec tamen ut primus more mala talia
Obruit ingentes ista procella viros
Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris,
Cadmus, in Aonia constitit exsul humo.
Passus idem Tydeus, et idem Pagasæus Iäson:
Et quos præterea longa referre mora est.
Omne solum forti patria est; ut piscibus æquor:
Vt volucri, vacuo quidquid in orbe patet.
Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmata mente parentis

passus:

Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.

10

15

20

25

30

Iamque ratem doctæ monitu Carmentis in amnem
Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.

Fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Terenti,
Adspicit, et sparsas per loca sola casas.

Vtque erat, immissis puppim stetit ante capillis;
Continuitque manum torva regentis iter.

35

Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,
Pinea non sano ter pede texta ferit.

Neve daret saltum properans insistere terræ,
Vix est Evandri vixque retenta manu.

10 One MS. Arcadium, and so B.

10 One MS. nemus.

40.

12 Very many MSS. siste precor-five puer. 14 Three MSS. nec tamen offenso -three others sed tamen-others infenso. 16 One MS. magni. 19 Several MSS. mares. 27 Several MSS. erat in-one et fera t. t. errat in anno. 28 One MS. en tibi. 29 So the best MSS.-others have Evander et firmus et firma. 30 Others Italiamque-one Ausoniamque. 32 Vexerat (rexerat?) 33 Almost all the MSS. Tarenti -a few good ones Terenti. 34 Et solas. 35 Incultis-intonsis. 36 Six MSS. manu-two manus. 37 Two MSS. lumina.

« IndietroContinua »