Immagini della pagina
PDF
ePub

Dique petitorum, dixit, salvete locorum;
Tuque novos cœlo terra datura Deos:

Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum silva, Naïadumque chori;
Este bonis avibus visi natoque mihique :
Ripaque felici tacta sit ista pede.

Fallor? an hi fient ingentia moenia colles?
Iuraque ab hac terra cetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et iam Dardaniæ tangent hæc littora pinus.
Hic quoque caussa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice cæsus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges.
Obruet hostiles ista ruina domos.
Vrite victrices Neptunia Pergama flammæ ;
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Iam pius Æneas sacra, et, sacra altera, patrem,
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, Deos.
Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem:
Et fient ipso sacra colente Deo

Et penes Augustos patriæ tutela manebit.
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset,
Pondera cœlesti mente paterna feret.
Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris:
Sic Augusta novum Iulia numen erit.
Talibus ut dictis nostros descendit in annos;
Substitit in medios præscia lingua sonos,
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba.
Felix, exsilium cui locus ille fuit!

45

50

55

[blocks in formation]

Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alter
Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

44 So most of the best MSS.-others nemorum Nymphæ, and so K. —three nemorum diva_one nemora et silvæ, and so B. 46 One MS. istaque felici ripa sit icta pede. 48 One of the best MSS. cetera turba. 48 One MS. petent—another feret. 57 Eight MSS. mania. 58 Other MSS. nunc minor-non minor-num minor-one nec minus-three num minus-three non minus. 60 One MS. auferet. 62 Two MSS. colenda. 63 One MS. manebis. 64 One MS. iura. 65 One MS. inde satusque neposque. 65 One MS. licet usque. 68 Livia. 69 Some MSS. talibus auspiciis-many talibus auspiciis....ad agros. 69 B. and others nostros dictis on no good authority. 69 Two MSS. ad annos, and so K. 70 One MS. medio...sono.

D

XIII.

FASTI. I. 543.

HERCULES ET CACUS.

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros

Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa; vagantur

Incustoditæ læta per arva boves.

Mane erat: excussus somno Tirynthius heros
De numero tauros sentit abesse duos
Nulla videt taciti quærens vestigia furti:

Traxerat aversos Cacus in antra ferox;
Cacus, Aventinæ timor atque infamia silvæ,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies; vires pro corpore; corpus
Grande: pater monstri Mulciber huius erat.
Proque domo longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Iove natus abibat:
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti præstruxerat obiice montis:
Vix iuga movissent quinque bis illud onus.

Nititur hic humeris, cœlum quoque sederat illis,
Et vastum motu collabefactat onus.

5

10

15

20

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit ipsum; 25
Ictaque subsedit pondere molis humus.

1 One MS. applicat oras. 4 So Seven of the best MSS.-others lata, and so B. 5 One good MS. hospes, and so B. and K.-one auctor (actor?)-nearly all heros. 8 Boves-one feros, and so B. 9 One MS. tremor. 11 Dura. 14 One of the best MSS. obdita. 14 Two MSS. vix ullis. 17 One MS. abibas, and so B. 19 Many MSS. revocamur. 20 Victor. 21 One MS. strati...saxi. 22 Three MSS. opus, and so B. 25 So five MSS.-others eversum. 25 Three MSS. concutit-one verberat. 26 Others iactaque-læsaquelaxaque— (m)otaque—actaque. 26 Mollis humus,

Prima movet Cacus collata proelia dextra;
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur; patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne iaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

Ille cadit, mistosque vomit cum sanguine fumos;
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Iupiter, unum

Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quæ Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet.
Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse.
Hercule quo tellus sit satis usa suo.

At felix vates, ut Dîs gratissima vixit,

Possidet hunc Iani sic Dea mense diem.

30

35

40

XIV. 1.

FASTI. III. 1.

ROMULUS ET REMUS.

Bellice, depositis clypeo paullisper et hasta,
Mars, ades, et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtæ.
A te, qui canitur, nomina mensis habet.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ;
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendæ tempora sume
Cuspidis; invenies, et quod inermis agas.

5

Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos
Cepit, ut huic urbi semina digna dares.

10

30 One MS. tonante. 32 Seven MSS. Æthereo. 33 Abductaque. 35 Mixtoque-mixtasque...flammas. 36 Four MSS. tangit-three

pulsat. 44 One MS. dea facta.

8 Many MSS. cassidis. 10 Three good MSS. digna-the rest magna

Silvia Vestalis-quid enim vetat inde moveri?-
Sacra lavaturas mane petebat aquas.
Ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
Ponitur e summa fictilis urna coma.
Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto
Pectore, turbatas restituitque comas.

Dum sedet, umbrosa salices volucresque canoræ
Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,
Et cadit a mento languida facta manus.

Mars videt hanc visamque cupit, potiturque cupitam,
Et sua divina furta fefellit ope.

Silvia fit mater. Vestæ simulacra feruntur
Virgineas oculis opposuisse manus.

Ara deæ certe tremuit, pariente ministra,
Et subiit cineres territa flamma suos.

Hæc ubi cognovit contemptor Amulius æqui.
-Nam raptas fratri victor habebat opes-
Amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit :
In sicca pueri destituuntur humo.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
Et picum expositis sæpe tulisse cibos?

Non ego te, tantæ nutrix Larentia gentis,

Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes.
Vester honos veniet, quum Larentalia dicam:
Acceptus Geniis illa December habet.
Martia ter senos proles adoleverat annos,
Et suberat flavæ iam nova barba coma:
Omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadæ fratres iura petita dabant.

15

20

25

30

35

40

Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti,
Et redigunt actos in sua rura boves.

Ut genus audierunt, animos pater editus auget,
Et pudet in paucis nomen habere casis:
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
Regnaque longævo restituuntur avo.

45

11 One MS. Ilia Vestalis, and so B. 11 Several quis enim. 15 Humo. 21 Two of the best cupitam-the rest cupita. 23 Two MSS. Пlia. 28 One MS. raptor. 28 Many MSS. fratris. 33 Two MSS. Larentia— all the rest Laurentia. 42 Several MSS. raptos. 42 Two MSS. tecta -one castra-several iura. 43 Two MSS. audierunt—the rest audierant. 43 Five of the best MSS. pater agnitus. 44 Fourteen good MSS, paucis the rest parvis.

Moenia conduntur, quæ, quamvis parva fuerunt,
Non tamen expediit transiluisse Remo.

[blocks in formation]

Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos
Adspicit: et Fauni sacra bicornis eunt.
Dicite, Pierides, sacrorum quæ sit origo:
Attigerint Latias unde petita domos.
Pana Deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.
Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undæ
Quique citis Ladon in mare currit aquis;
Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini;
Altaque Cyllene, Parrhasiæque nives.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum:
Munus ob incolumes ille ferebat oves.

5

10

Transtulit Evander silvestria numina secum.

Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.

15

Inde Deum colimus, devectaque sacra Pelasgis.
Flamen ad hæc prisco more Dialis erat.
Cur igitur currant; et cur, sic currere mos est,
Nuda ferant posita corpora veste, rogas?
Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis
Montibus, et subitas concitat ille feras.
Ipse Deus nudus nudos iubet ire ministros:
Nec satis ad cursum commoda vestis erat.

[blocks in formation]

20

2 Very many MSS. erunt, and so K. 9 Some MSS. spinetis. 10 Several MSS. Træzene. 11 Many MSS. aquarum-eleven equarum -many Pan erat armenti, Pan illic numen aquarum. 15. 16 One of the best MSS. and two others omit this couplet. 16 Five MSS. ad hoc-five ab hoc-one ob hoc-three adhuc. 16 For erat twelve have erit-two inest-Burman. conj....devectaque sacra Pelasgis-Flamen adhuc prisco more Dialis agit. 17 Si in many MSS. 20 Six MSS. concipit ille fugas-several concipit ille feras, or concitat ipse feras.

« IndietroContinua »