Immagini della pagina
PDF
ePub

Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capella.

Quid bos, quid placida commeruistis oves?
Flebat Aristæus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.

30

Cærula quem genetrix ægre solata dolentem,
Addidit hæc dictis ultima verba suis:

Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit;

Quoque modo repares, quæ periere, dabit.

Decipiat ne te versis tamen ille figuris;

35

Impediant geminas vincula firma manus.
Pervenit ad vatem iuvenis: resolutaque somno
Alligat æquorei brachia capta senis.

Ille sua faciem trausformis adulterat arte:

Mox domitus vinclis in sua membra redit.
Oraque cærulea tollens rorantia barba,

Qua, dixit, repares arte, requiris, apes?
Obrue mactati corpus tellure iuvenci:
Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
Iussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit.
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit;
Quas pia Dîs ruris ferre solebat anus,
Quid tuti superest; animam cum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolæque boves?
Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,

Ne detur celeri victima tarda Deo.

Quod semel est triplici pro virgine cæsa Dianæ,
Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.
Exta canum vidi Triviæ libare Sapæos:
Et quicunque tuas accolit, Hæme, nives.
Cæditur et rigido Custodi ruris asellus.
Hellespontiaco victima grata Deo.
Intactæ fueratis aves, solatia ruris:

Assuetum silvis, innocuumque genus;

40

45

50

55

60

29 One MS. cum prole. 30 Seven MSS. deseruisse. 34 One MS. modum. 36 One MS. geminos...pedes. 37 Two MSS. reductaque. 39 All the MSS. except one suam. 39 Several MSS. transformat et alterat. 47 So six good MSS.—others have pavit ovis pratum; pascit ovis pratum; prato; oves, &c. 49 Five MSS. ruri-two turi. 53 So the best MSS.-others quæ. 53 Two MSS. est gemina-one gemina. 54 Most MSS. datur-others cadit, and so B. 55 Several MSS. Sabaos or Saphaos. 60 One MS. assiduum.

Quæ facitis nidos, quæ plumis ova fovetis,

Et facili dulces editis ore modos.

Sed nihil ista iuvant: quia linguæ crimen habetis,
Dique putant mentes vos aperire suas.

Nec tamen id falsum. Nam, Dîs ut proxima quæque, 65
Nunc penna veras, nunc datis ore notas.
Tuta diu volucrum proles, tum denique cæsa est:
Iuveruntque Deos indicis exta sui.

Ergo sæpe suo coniux abducta marito
Vritur in calidis alba columba focis.

Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
Det iecur in lances, Inachi lauta, tuas.
Nocte Deæ Nocti cristatus cæditur ales,
Quod tepidum vigili provocat ore diem.

70

XVI.

FASTI. II. 19.

FEBRUA.

Februa Romani dixere piamina patres:
Nunc quoque dant verbo plurima signa fidem.
Pontifices ab Rege petunt et Flamine lanas,
Quis veteri lingua Februa nomen erat.
Quæque capit lictor domibus purgamina certis,
Torrida cum mica farra, vocantur idem.
Nomen idem ramo, qui, cæsus ab arbore pura,
Casta sacerdotum tempora fronde tegit.

Ipse ego Flaminicam poscentem februa vidi:
Februa poscenti pinea virga data est.

5

10

Denique quodcunque est, quo pectora nostra pientur,
Hoc apud intonsos nomen habebat avos.

62 One MS. quæ facili. 62 Many MSS. ore sonos. 66 Vetitas. 69 Six MSS. adducta-one adiuncta. 70 Six MSS. blanda columba. 72 Inache laute-In. vacca-bacca-diva. 73 All the MSS., except

one of the best, noctis. 74 Provocet.

1 Five MSS. piacula. 2 Ten MSS. huic quoque. 5 One MS. cernis three ternis-one acernis. 6 Nine MSS. turbida-one turgida. 9 Flamineam-Flaminiam. 10 One MS. laurea. 11 Three MSS. piantur-two piamur, and so B.-one pietur.

Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci
Omne solum lustrant, idque piamen habent;
Aut quia placatis sunt tempora pura sepulchris,
Tunc cum ferales præteriere dies.

Omne nefas, omnemque mali purgamina caussam
Credebant nostri tollere posse senes.

Græcia principium moris fuit.

Illa nocentes

Impia lustratos ponere facta putat.

Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
Cæde per Hæmonias solvit Acastus aquas.
Vectam frenatis per inane draconibus Ægeus
Credulus immerita Phasida iuvit ope.
Amphiaraides Naupactoo Acheloo,

Solve nefas, dixit. Solvit et ille nefas.
Ah nimium faciles, qui tristia crimina cædis
Fluminea tolli posse putetis aqua!
Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,
Primus, ut est, Iani mensis et ante fuit.
Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni.
Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
Primus enim lani mensis quia ianua prima est. 1
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longo
Tempora bis quini continuasse Viri.

XVII. 1. X

FASTI. II. 533.

FERALIA.

Est honor et tumulis. Animas placate paternas,
Parvaque in exstinctas munera ferte pyras.
Parva petunt Manes. Pietas pro divite grata est
Munere. Non avidos Styx habet ima deos.

[blocks in formation]

13 Several MSS. sancta quia. 17 Several MSS. purgamine. 19 Moris dedit. 21 One MS. for Phoci has fratris. 24 Several MSS. fovit-two solvit-one vovit. 28 So two MSS.-all the rest putatis.

33 Primus erat.

2 Two MSS. extinctas-all the rest exstructas. all the rest ferre, and in the preceding line placare.

2 One MS. ferte

Tegula porrectis satis est velata coronis,
Et sparsæ fruges, parcaque mica salis,
Inque mero mollita Ceres, violæque solutæ,
Hæc habeat media testa relicta via.

Nec maiora veto: sed et his placabilis umbra est.
Adde preces positis et sua verba focis.
Hunc morem Æneas, pietatis idoneus auctor,
Attulit in terras, iuste Latine, tuas.

Ille patris Genio sollemnia dona ferebat;
Hinc populi ritus edidicere pios.

[merged small][ocr errors][merged small]

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis 15
Bella, Parentales deseruere dies.

Non impune fuit. Nam dicitur omine ab isto
Roma suburbanis incaluisse rogis.

20

25

Vix equidem credo: bustis exisse feruntur,
Et tacitæ questi tempore noctis avi;
Perque vias urbis, Latiosque ululasse per agros
Deformes animas, vulgus inane, ferunt.
Post ea præteriti tumulis redduntur honores,
Prodigiisque venit funeribusque modus.
Dum tamen hæc fiunt, viduæ cessate puellæ:
Exspectet puros pinea tæda dies.
Nec tibi, quæ cupidæ matura videbere matri
Comat virgineas hasta recurva comas.
Conde tuas, Hymenæe, faces, et ab ignibus atris
Aufer. Habent alias mosta sepulcra faces.
Di quoque templorum foribus celentur opertis,
Ture vacent aræ, stentque sine igne foci.
Nunc animæ tenues et corpora functa sepulcris
Errant nunc posito pascitur umbra cibo.
Nec tamen hæc ultra, quam tot de mense supersint 35
Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.

30

5 Two MSS. prorectis-one proiectis, and so B. 5 Two MSS. vallata. 6 Three MSS. parca-others sparsa-others parva. 8 One MS. reperta. 10 One MS. in sua vota-another et pia verba-B. conj. et sua v. et pia vota. 13 Verba ferebat-one busta, whence H. conj. iusta. 14 A few MSS. novos-one suos. 17 One MS. fertur crimine. 18 One MS. focis. 19 One MS. fatentur. 21 Four MSS. Latiosque— the rest latosque, v. latos ul. 25 Several MSS. fient 25 Two MSS. avida. 26 Five MSS. expectat―several exoptat. 27 Four MSS. quæ primum. 31 Three MSS. celebrentur. 31 Two MSS. apertis. 34 One MS. imposito another nunc parvo. 35 Many MSS. quum tot, v. quam quot, v. quam quum.....supersunt.

Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem.
Ultima placandis Manibus illa dies.
Ecce anus in mediis residens annosa puellis

Sacra facit Tacitæ: vix tamen ipsa tacet;
Et digitis tria tura tribus sub limine ponit,

Qua brevis occultum mus sibi fecit iter.
Tum cantata ligat cum fusco licia plumbo;
Et septem nigras versat in ore fabas;

40

Quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit ahena, 45
Obsutum mænæ torret in igne caput:

Vina quoque instillat. Vini quodcumque relictum est,
Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa, bibit.
Hostiles linguas inimicaque vinximus ora,
Dicit discedens, ebriaque exit anus.

50

XVII. 2.

FASTI. I. 419.

LEMURIA.

Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperus ora,
Ter dederint Phoebo sidera victa locum;
Ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri;
Inferias tacitas Manibus illa dabunt.

Annus erat brevior; nec adhuc pia februa norant :
Nec tu dux mensum, Iane biformis, eras.

Iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant;
Compositique nepos busta piabat avi.

Mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,
Qui partem prisci nunc quoque moris habet.

5

10

40 One MS. Muta.

38 Two MSS. optima 39 One MS. animosa. 40 Several MSS. nec tamen. 41 Two MSS. tura simul. 41 One MS. limina. 43 Many MSS. tenet. 43 The greater number of MSS. plumbo-one rhombo, and so B.-others bombo, v. bumbo, v. limbo. 43 Instead of cum fusco, one MS. has consuto-two cum fuso-three confuso. 45 Acuta. 46 So two MSS.—very many obsutum menta, v. mintha-two obtusum menta-two obsutum menta. 49 Vicimus-iun

ximus.

3 Celebrare Lemuria-one celebrate. 4 Tacitis K.

« IndietroContinua »