Immagini della pagina
PDF
ePub

magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari. Nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae, propter magnitudinem beneficii tui, fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere videatur, quam sententiae. 3. Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te, aut officii aut amici animi esse testis. Etenim Pompeium, qui mecum saepissime, non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis, temporibus illis non saepe in senatu fuisse. Cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est. Virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum, nonnihil suspicantem, propter aliquorum opinionem suae cupiditatis, te ab se abalienatum, illa epistola retinuisti. Qui mihi quum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano: tum vero, lectis tuis litteris, perspectus est a me, toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. 4. Quare ea, quae scribam, sic habeto, me, cum illo re saepe communicata, de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatusconsultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit: eaque, quae de ea scripta est, auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium, quam constantis senatus consilium esse videatur: te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandriam atque Aegyptum tenere possis; esse et tuae

5.

et nostri imperii dignitatis, Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato, te cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam: ut, quum eam pace praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum: ita fore, ut per te restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, sin aliquid esset offensum, eosdem illos, et cupide et temere fecisse, dicturos. Quarequid assequi possis, non tam facile est nobis, quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare. Nos quidem hoc sentimus: si exploratum tibi sit, posse te illius regni potiri, non esse cunctandum: si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, quum redieris, ab omnibus collaudere. Offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video. Sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo: redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo, quam ex eventu homines esse facturos. 6. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperii tui provincias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid caussa, quid tempus ferat, tu facillime optimeque perspicies: quid nobis placuisset,

ex me potissimum putavi te scire oportere. 7. Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de levitate et imbecillitate Clodii gratularis; minime miramur, te tuis, ut egregium artificem, praeclaris operibus laetari; quamquam est incredibilis hominum perversitas, (graviori enim verbo uti non libet,) qui nos, quos favendo in communi caussa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus: sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in republica nostra delectet, quam splendor offendat. 8. Quod eo liberius ad te scribo, qui non solum temporibus iis, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti: simul quod video, non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae: in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi: quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam: multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur. Me meae tamen ne nimis poeniteret, tua virtute perfectum est. Curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri, quam demptum de fortuna videretur. 9. Te vero emoneo, quum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare, magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam

inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. Haec profecto vides quanto expressiora, quantoque illustriora futura sint, quum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit. Quamquam te ita gerere volo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas, sentiasque id, (quod, quia semper sperasti, non dubito, quin, adeptus, intelligas,) te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis. Quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine caussa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita, quibus crederes, quos caveres. 10. Quod scribis te velle scire, qui sit reipublicae status: summa dissensio est, sed contentio dispar. Nam qui plus opibus, armis, potentia valent, profecisse tantum mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent. Itaque, perpaucis adversantibus, omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se assequi posse arbitrabantur, per senatum consecuti sunt: nam et stipendium Caesari decretum est, et decem legati, et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod ego ad te brevius scribo, quia me status hic reipublicae non delectat: scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse, litteris omnibus a pueritia deditus, experiendo tamen magis, quam discendo cognovi, tu, tuis rebus integris, discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate, neque dignitatis sine salute. 41. Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam: speroque et

12.

to, nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Intulum nostrum eximia spe, summae virtutis adocentem, quum ceteris artibus, quibus studuisti Semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias: nulla enim erit hac praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus, et quia te dignus est filius, et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.

VIII. ARG. De re publica questus, Lentulum solatur spe inuta caussae regiae aut paene fracta: ob res bene gestas honoim spe erigit. (Romae,Pompeio II. Crasso II, coss, 699.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS.

4. De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, ptime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum inerfuit his rebus, sed etiam praefuit: neque ullum ofciura erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diigentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu erum communium cognosces, quae quales sint, non facile est scribere. Sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem cunquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. 2. Ego quidem, ut debeo, et ut tute mihi praecepisti, et ut me dignitas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse a iungendum putasti. Sed te non praeterit, quam sit difficile, sensum in republica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum: neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione: tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut,

« IndietroContinua »