Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM AD DIVERSOS

LIBRI XVI.

71.

LIBER PRIMUS.

I. ARG. Quum Ptolemaeus Aegypti rex, a suis eiectus, largitionibus laboraret, ut a Romanis restitueretur: vetante carmine Sibyllino, Aegyptium exercitu iuvari, alii censuerunt, ut P. Lentulus, Ciliciae procos., sine exercitu reduceret: alii, ut Pompeius. De quibus quid actum in senatu sit, Cicero per(Romae, Cn. Lentulo, Philippo coss. 698. U. Idibus Ianuariis.)

scribit.

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS. 1. Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus, mihi ipsi numquam satisfacio. Tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti, ego non idem in tua caussa efficio, vitam mihi esse CICERO No. 20.

A

*

acerbam putem. In caussa haec sunt. Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat. Res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu aderas, agebatur. Regis caussa, si qui sunt, qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt. Senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. 2. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus. Sed plane nec precibus nostris, nec admonitionibus reliquit locum. Nam quum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit caussam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam, neque gravitate, nec studio, nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum regi' esse iratum scis. Is, hac regia caussa excepta, ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. 3. Res ante Idus acta sic est. (Nam haec Idibus mane scripsi.). Hortensii et mea et Luculli sententia. cedit religioni de exercitu, (teneri enim res aliter non potest,) sed ex illo senatusconsulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas: quod commode facere possis: ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium: censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint: M. Bibulus tres legatos decernit ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui, Lupo referente, Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur

Volcatio: quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis: nam adverteba[n]tur Pompeii familiares assentire Volcatio. Laboratur vehementer: inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio, omniumque Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur: cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici. 4. Nos in caussa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus. Gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur. Nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent. Si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non labora

[blocks in formation]

II. ARG. Significat, quid deinceps actum a senatu sit in canssa regia Id. Ian., quae sententiae dictae, quo Pompeius, quo eins familiares animo, et quae tribuni frustra moliti sint.

(Romae, Cn. Lentulo, Philippo coss. 698.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS. 1. Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni plebis. Eo die nos quoque multa verba fecimus, maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem commovere. Itaque postridie placuit, ut breviter sententias diceremus: videbatur enim reconciliata nobis voluntas senatus [esse]: quod tum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque

perspexeram. Itaque quum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent; secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres; tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret: postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur. Quatenus de religione dicebat, cui rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est: de tribus legatis, frequentes ierunt in alia omnia. 2. Proxima erat Hortensii sententia; quum Lupus, tribunus plebis, quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit, ante se oportere discessionem facere, quam consules. Eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est: erat enim et iniqua etnova. Consules neque concedebant, neque valde repugnabant: diem consumi volebant; id quod est factum. Perspiciebant enim, in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros: quamquam aperte Volcatio assentirentur. Multi rogabantur, atque id ipsum consulibus invitis: nam ii Bibuli sententiam valere cupierunt. 3. Hac controversia usque ad noctem ducta, senatus dimissus: et ego eo die casu apud Pompeium caenavi, nactusque tempus hoc magis idoneum, quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. Quem ego ipsum quum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis: quum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus, non invito rege ipso consiliariisque eius, esse corruptam. 4. Haec scripsi a. d. xvI. Kal. Febr. ante lucem. Eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram,

ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus. Quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis, aut salvis legibus, aut denique sine vi possit. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit: cui quum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta. Eam ad te missam esse arbitror. De ceteris rebus quidquid erit actum, scribam ad te: utque quam rectissime agantur, omni mea cura, opera, diligentia, gratia providebo. Vale.

III. ARG. A. Trebonii in Cilicia res proces. Lentulo commendat. (Romae, Cn. Lentulo, Philippo coss. 598.).

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS.

1. Aulo Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedità habet, multos annos utor valde familiariter. Is quum antea semper et suo splendore, et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit, his meis litteris se apud te gratiosum fore. 2. Quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te; commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque, ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes, omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat, meam commendationem non vulgarem fuisse. Vale.

IV. ARG. Lentuli caussam de Ptolemaeo reducendo calumniis impeditam queritur, sed nisi vis interverterit, senatus populique studio posse sustentari iudicat. (Scr. Romae eodem anno.)

« IndietroContinua »