Immagini della pagina
PDF
ePub

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS.

1. A. d. xvi. Kal. Febr. quum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum, sententia Volcatii: res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis. Caussam enim frequenti senatu, in magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te caussam regiam alio transferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum. Caninius et Cato negarunt, se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Febr. per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Febr. toto, nisi perfectis aut reiectis legationibus. 2. Haec tamen opinio est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impedirent, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandriam vellet ire. Dignitatis autem tuae, nemo est, quin existimet, habitam esse rationem ab senatu. Nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum: qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo latrocinio, si quae conabuntur agere, satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus, aut etiam sine vi agere possint. 3. Ego neque de meo studio, neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror. Quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar tuorum meritorum assecutus: aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: vi excepta,

possum confirmare, te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum. Vale.

V a. ARG. Subita Catonis promulgatio. Veretur, ne caussa regia, Lentulo erepta, destituatur.

(Romae, Cn. Lentulo, Philippo coss. m. Febr. 698.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS. 1. Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer : tamen afficior summo dolore, eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere. Te videre et sentire, eamdem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. 2. Nos quum maxime consilio, studio, labore, gratia de caussa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret, et animos a minore cura ad summum timorem traduceret. Sed tamen, in huiusmodi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis, quam perfidiam timemus: et Catoni quidem (quoquo modo se res habet) profecto resistemus. 3. De Alexandrina re caussaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satisfacturum. Sed vereor, ne aut eripiatur nobis, aut deseratur: quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. Sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio, nec mihi displicebat: ut neque iacere rem pateremur, nec, nobis repugnantibus, ad eum deferri, ad quem prope iam delata* existimatur. A nobis agentur omnia di

ligenter: ut nec, si quid obtineri poterit, non contendamus, nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur. 4. Tuae sapientiae magnitudinisque animi est, omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare: si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi, quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi: utorque ad omnia Q. Selicio: neque enim prudentiorem quemquam ex tuis, neque fide maiore esse iudico, neque amantiorem tui.

V b. ARG. Caussa regia a Pompeio iam paene derelicta, futurum sibi videri scribit, ut rex ad Lentulum restituendi sui canssa se conferat.

(Eiusdem anni mense Februario.) (Haec ep. a superiore, quacum vulgo iungitur, Mss. auctoritate a Mart. Lag. et Schützio disiuncta.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS.

1. Hic quae agantur, quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognoscere arbitror: quae autem posita sunt in coniectura, quaeque mihi videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere.

Posteaquam Pompeius et apud populum a. d. viii. Idus Febr., quum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est, in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus: visus est mihi vehementer esse perturbatus. Itaque Alexandrina caussa, quae nobis adhuc integra est, (nihil enim tibi detraxit senatus, nisi id, quod per eamdem religionem dari alteri non potest,) videtur ab illo plane esse deposita. 2. Nunc id speramus, idque molimur, ut rex, quum intelligat, sese id, quod cogitabat,

La Pompeio reducatur, assequi non posse: et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te : quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum modo ostenderit sibi placere, faciet. Sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. Nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video, praeter Hortensium et Lucullum: ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. Tu fac animo forti magnoque sis, speresque, fore ut, fracto impetu levissimi hominis, tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

VI. ARG. Solatur Lentulum in tardo speratae rei progressu, et magno esse animo iubet.

(Romae Cy. Lentulo, Philippo coss. 698.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS. 1. Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem ex tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor, fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum, et ipsa die: quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum. 2. Facile secundo loco me Consolatur recordatio meorum temporum: quorum imaginem video in rebus tuis. Nam etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea salus afflicta sit: tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. Illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.

A me omnia summa in te studia officiaque exspecta. Non fallam opinionem tuam.

Vale.

VII. ARG. De litterarum ad Lentulum crebritate, de amicorum fide, de caussa regia, de suis consiliis, de constantia tenenda, de suo et reip. statu, de Tulliae nuptiis, de Lentuli filio. (Eod., quo sexta, aut sequente, ut videtur, anno scr.)

M. T. C. S. D. P. LENTULO PROCOS.

1. Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus, et meam erga te benevolentiam facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti: alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum disiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis, id erit caussae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere. Quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam. 2. Quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis. Unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque, re perspecta et cognita, scribere: vehementer quosdam homines, et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc, et nostri quondam fuisse rationem: ut, quos tu reipublicae caussa laeseras, palam te oppugnarent; quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex

« IndietroContinua »