Immagini della pagina
PDF
ePub

fratrem testatus est; cuius caussam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. 10. Haec quum ad me frater pertulisset, et quum ante tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de caussa Campana ad suum reditum reservarem: collegi ipse me, et cum ipsa quasi republica collocutus sum, ut mihi, tam multa pro se perpesso atque perfuncto, concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me; qui quum illa sentirent in republica, quae ego agebam, semperque sensissent; me tamen non satisfacere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum, gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum : sed multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium,) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe, ut facere se arbitrarentur. Hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis, summam feci cogitationum mearum omnium, quam tibi, si potero, breviter exponam.

11. Ego si ab improbis et perditis civibus rempublicam teneri viderem, sicut et meis temporibus scimus, et nonnullis aliis accidisse accepimus, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne pe

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small]

ut ego arbitror. reprezencanta scriptis illustretur et

saepe ostendis esse am lim huic festination me. tuorum, etsi erat semper tum, tamen viett OELE pit vel incendi

stras monuments Cham
solum commeIBUTION
immortalitats THC
auctoritate esta oca
vel suavitate sue
men, bare s

oneribus pe

tutarum:

storiam

mihi, tee

te admover

reliquis cus

fecerunt.

Pyrrhi. P

suis histeres

quoque de

ternisque be laudem S tionem me

dum ad cam

et tempus unaque in

iam animo.

futura sint.

faciam, (potest eas Cicena J

riculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum caussam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Quum autem in republica Cn. Pompeius princeps esset, vir is, qui hanc potentiam et gloriam maximis in rempublicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem: quumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum: non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum me immutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem aggregassem. 12. In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et caussa et dignitate. Hic multum valuit quum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Q. fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas, brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. Vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare. Gravissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. Erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus: Quales in republica principes essent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam memoria,

nobis consulibus, ea fundamenta iacta ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret, Nonis Decembribus tantum vel animi fuisse in

illo ordine vel auctoritatis. Idemque memineram, nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, quum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium. 13. Postea, quum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres, neque respublica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum, quasi certaminis caussa,in mediam contentionem dissensionemque civilem. Quo in discrimine quum mirifica senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensio in me tuendo exstitisset: non dicam, quid acciderit: (multorum est enim et varia culpa): tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt; non minor est in iis, qui reliquerunt: et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives, et a me conservatos et me servare cupientes, spoliatos ducibus, servis armatis obiici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, quum afflictum excitare potuissent. Quorum quidem animum tu non perspexisti solum, quum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. 14. Qua in caussa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter,) usus es quibusdam nobilissimis hominibus, fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent. Recreatis enim bonis viris consulatu tuo, et constantissi

« IndietroContinua »