Immagini della pagina
PDF
ePub

mis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad caussam adiuncto: quum etiam Caesar, rebus maximis gestis, singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus, ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur; nulli improbo civi locus ad rempublicam violandam esse potuisset. 15. Sed attende, quaeso, quae sint consecuta. Primum ille fur muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam, quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui (quum tribunus plebis poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet) exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de republica sustulerunt: iidemque postea, non meum monumentum, (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat,) monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. Qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum: sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt. 16. In quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum: qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello, Lucii filio, quondam falsam opinionem acceperant; quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse. Est vero probandum, quiet summa voluntate cesserit, et egregia animi alacritate abfuerit, neque sane redire curarit, eum ob

id ipsum fractum fuisse, in quo quum omnes homines, tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset. Sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, quum respublica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret; quae declarasset, se non potuisse me uno civi carere: quumque Metellum unius tribuni plebis rogatio, me universa respublica, duce senatu, comitante Italia, promulgantibus omnibus, referente consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus, hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reciperavisset. 17. Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi, neque hodie assumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt. Illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina caussa. Ego autem quum illa sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. Non offendes eumdem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti: qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est, nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus: idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, aris tum nostro illo statu optimates nominabantur contuetiam sententia saepe iam tabellaque docuerune dispuItaque tota iam sapientium civium, qualem rnon solum

decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit. Mihi non tam de iure certum est, (quamquam ne id quidem valde dubium est :) quam, illud ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, liberalitatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere, te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim quum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare. Ego utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere, et, quod feceris, defendere.

26. Scripta iam epistola superiore, accepi tuas litteras de publicanis: quibus aequitatem tuam non potui non probare. Facilitate quidem, vellem, consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere: sed nosti consuetudinem hominum. Scis, quam graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint. Tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges. Id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae. [Vale.]

X. ARG. Valerium, cuius se nomine P. Lentulo gratias egisse scribit, ad postliminium hortatur. (Romae, Domitio, Appio coss. 700.)

M. T. C. S. D. L. VALERIO ICTO.

Cur enim tibi hoc non gratificer, nescio: praesertim quum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. Sed tu velim desinas iam nostris litteris uti, et nos aliquando revisas, et ibi malis esse. ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare. Quamquam, qui istine veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas: par

Sed iam

tim contumeliosum, quod male respondeas. cupio tecum coram iocari. Quare fac, ut quam primum venias, neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere. Nam illo si veneris, tame quam Ulixes, cognosces tuorum neminem. [Vale.]

72.

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM AD DIVERSOS LIBER SECUNDUS.

I. ARG. Curioni litterarum intercapedinem excusat et, quod absens summam laudem consecutus sit, gratulatus, curandum significat,ut exspectationem sui concitatam tueatur. (Romae, sub interregno 701.)

M. T. C. S. D. C. CURIONI.

4. Quamquam me nomine negligentiae suspectum tibi esse doleo: tamen non tam mihi molestum fuit, accusari abs te officium meum, quam iucundum, requiri; praesertim quum, in quo accusabar, culpa vacarem; in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum CICERO No. 20.

C

putarem, cui litteras non dederim. Etenim quis est tam in scribendo impiger, quam ego? A te vero bis terve summum, et eas perbreves accepi. Quare, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine: sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. Sed de litteris hactenus. Non enim vereor, ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. 2. Ego te abfuisse tamdiu a nobis, et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus, quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit. Tanta est exspectatio vel animi vel ingenii tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo, ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Quare hoc animo in nos esse debebis, ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adolescentia tua conquiescat. Vale.

II. ARG. Curioni, patre mortuo, tutum vult patrimonium. (Romae, sub interreguo 701.)

M. T. C. S. D. C. CURIONI.

Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei, patre tuo, clarissimo viro: qui quum suis laudibus, tum vero te filio, superasset omnium fortunam, si ei contigisset, ut te ante videret, quam a vita disce

« IndietroContinua »