A praxis on the Latin prepositions. Key

Copertina anteriore
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Sommario


Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 129 - In quo igitur homines exhorrescunt? quem stupefacti dicentem intuentur? in quo exclamant? quem deum , ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numeru1n versumque conficiunt; id est, quod dico, ornate.
Pagina 16 - Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur. Cuius generis duo sunt ex multis exempla, sed maxima. Nam non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in novam viam devexus est, " ut muri et portae reficerentur : futurum esse, nisi provisum esset, ut Eoma caperetur.
Pagina 10 - II. lis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
Pagina 76 - Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem; Exercete, viri, tauros ; serite hordea campis 210 Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
Pagina 144 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...
Pagina 143 - ... visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.
Pagina 75 - Si. Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari, quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi, quam sis callidus ; Verberibus caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad neceт ; 140 Ea lege atque omine, ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. Quid, hoc intellextin?
Pagina 143 - Quorum ego orationes si ut spero ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus ut ea non abhorreant a more nostro — quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tarnen ut generis eiusdem sint elaboravimus — , erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere.
Pagina 122 - Uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua 3 virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut 4 via bona celebrisque.
Pagina 32 - Quae est, igitur, melior in hominum genere natura, quam eorum qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur ? Abiit ad deos Hercules ; num- 10 quam abiisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset.

Informazioni bibliografiche