Immagini della pagina
PDF
ePub

CHAPTER XXXIII. Page 157.

CUM.

With, signifying society.

1. Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv. spopondisse dicit Flavius; etsi reus locuples est, et Apuleius prædiator liberalis; tamen velim des operam, ut investiges ex consponsorum tabulis, sitne ita. ante enim Ædilitatem meam nihil erat cum Cornificio. Cic. ad Attic. xii. 17.

Mihi

2. Vagamur egentes cum conjugibus et liberis. - Cic. ad Attic. viii. 2.

3. Præfecti regis Persiæ, legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Ægyptiis.- Corn. Nep. Chabr. c. 3.

With, signifying presence.

1. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha, rege Numidarum, gessit. —Sall, Jug. c. 5. 2. Amo verecundiam, vel potius libertatem loquendi. Atqui hoc Zenoni placuit, homini mehercule acuto, etsi Academiæ nostræ cum eo magna rixa est. Cic. ad Fam.

ix. 22.

With, signifying accompaniment.

1. Si et ferro interfectus ille, et tu inimicus ejus cum gladio cruento comprehensus es in illo ipso loco, et nemo præter te ibi visus est; quid est, quod de facinore dubitare possimus? - Cic. de Orat. ii. 40.

....

2. Cum enim [Isocrates] videret, oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate: tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteremur, cum jucunditatis causa, tum ut varietas occurreret satietati. Cic. Orat. c. 52.

3. Semper equidem magno cum metu incipio dicere. — Cic. pro Cluent. c. 18.

4. Etsi persapienter, et quodam modo tacite, dat ipsa lex potestatem defendendi; quæ non modo hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat : ut, cum causa, non telum quæreretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum judicaretur. Cic. Milon. c. 4. pro

With, rendered by at, in, and, and redundant.

1. Cum audivisset filius [Manlii], negotium exhiberi patri: accurrisse Romam, et cum prima luce Pomponii domum venisse dicitur.- Cic. de Offic. iii. 32.

2. Tu sic ordinem senatorium despexisti: sic ad injurias, libidinesque tuas omnia coæquasti: sic habuisti statutum cum animo, ac deliberatum, omnes qui habitarent in Sicilia, aut, qui Siciliam, te prætore, attigissent, judices rejicere. Cic. Verr. ii. 3. 41.

3.

Jura dabunt.

Remo cum fratre Quirinus,
Virg. Æn. i. 292.

4. Castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur.- Liv. xxi. 60.

5. Ilia cum Lauso de Numitore sati.

Ovid. Fast. iv. 54.

6. Magna cum cura ego illum curari volo.

Plaut. Menæch. v. 4. 14.

7. Vinnius Valens meruit in prætorio Divi Augusti centurio, vehicula cum culeis onusta, donec exinanirentur, sustinere solitus. Plin. N. H. vii. 20.

After its case, with EO.

1. Dicam de hoc ornithone, quod fructus causa faciunt, unde nonnullis sumuntur pingues turdi. Igitur testudo (ut peristylum tectum tegulis, aut rete) fit magna, in qua millia aliquot turdorum, ac merularum includere possint. Quidam cum eo adjiciunt præterea aves alias quoque, quæ pingues veneunt care, ut milliariæ, ac coturnices.Var. R. R. iii. 5.

2. Plane te intelligere volui, mihi non excidisse illud, quod tu ad me quibusdam literis scripsisses; si nihil aliud de hac provincia, nisi illius [Bruti] benevolentiam, deportassem, mihi id satis esse. Sit sane; quoniam ita tu vis: sed tamen cum eo credo, quod sine peccato meo fiat.Cic. ad Attic. vi. 1.

3. Antium nova colonia missa cum eo, ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent. — Liv. viii. 15.

CHAPTER XXXIV. Page 164.

DE.

From, of, out of, on.

1. Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

Hor. Epist. iv. 15.

2. Sed eccum Syrum ire video: hinc scibo jam, ubi

siet.

Atque hercle hic de grege illo est: si me senserit
Eum quæritare, numquam dicet carnufex.

Ter. Ad. iii. 3. 8.

3. C. Albanius proximus est vicinus; is cIo jugerum de M. Pilio emit, ut mea Omnia scilicet nunc minoris.

memoria est, H-S cxv.

Cic. ad Attic. xiii. 31.

4. Quod in epistola tua scriptum erat, me jam arbitrari designatum esse; scito, nihil tam exercitum esse nunc Romæ, quam candidatos, omnibus iniquitatibus ; nec quando futura sint comitia sciri. Verum hæc audies de Philadelpho. - Cic. ad Attic. i. 11.

Of, from; omitted in English.

Postea Messalla consul in Senatu de Pompeio quæsivit, quid de religione, et de promulgata rogatione sentiret. Cic. ad Attic. i. 14.

Of, from, out of, idiomatically.

1. Solent hoc boni imperatores facere, cum prælium committunt, ut in eo loco, quo fugam hostium fore arbitrentur, milites collocent: in quos, si qui ex acie fugerint, de improviso incidant. - Cic. pro Rosc. Amerin. c. 52.

2. De Attica nunc demum mihi est exploratum: itaque ei de integro gratulare. Cic. ad Attic. xiii. 51.

3. Illæ quidem injuriæ, quæ nocendi causa de industria inferuntur, sæpe a metu proficiscuntur; cum is, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. - Cic. de Offic. i. 7.

From, out of, periphrastically.

1. Adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus, magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. - Liv. vii. 17.

2. Facile igitur hic noster (non enim declamatorem aliquem de ludo, aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quærimus) quoniam loci certi traduntur, percurret omnes; utetur aptis generatim. Orat. c. 15.

Cic.

From, out of, with the pronouns possessive.
1. Cum exponendam do illi, de digito anulum
Detraho: et eum dico ut una cum puella expo-
neret;

Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
Ter. Heaut. iv. 1. 37.

2. Hic [Thrasybulus] enim quum Phylen confugisset (quod est castellum in Attica munitissimum), non plus habuit secum quam triginta de suis.- Corn. Nep. Thrasyb. c. 2.

« IndietroContinua »