Immagini della pagina
PDF
ePub

non modo non contra legem, si ulla nunc lex est: sed etiam intra legem, et quidem aliquanto. — Cic. ad Fam. ix. 26.

2. Ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret. — Quintil. Instit. xi. 3.

3. Utinam Philotas quoque intra verba peccasset. Q. Curt. vii. 1. 25.

Adverbially.

Nihil est tamen certius, quam vasa fictilia facere, quæ singulas uvas laxe recipiant. ea debent quatuor ansas habere, quibus illigata viti dependeant: itemque opercula eorum sic formari, ut media divisa sint, ut cum suspensa vasa singulas uvas receperint, ex utroque latere appositi operculi duæ partes coeant, et contegant uvas. et hæc vasa, et opercula extrinsecus et intra diligenter picata esse debebunt. Columell. R. R. xii. 43.

CHAPTER XIV. Page 77.

JUXTA.

Near or by the side of.

1. Juxta genitorem adstat Lavinia virgo.

Virg. Æn. vii. 72. 2. Sepultus est [Atticus] juxta viam Appiam, ad quintum lapidem.Corn. Nep. Attic. sub fin.

Next to.

1. Neque ego inficias eo, Patres conscripti, tam sponsiones quam fœdera sancta esse apud eos homines, apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur. Liv. ix. 9.

2. Juxta deos, in tua manu positum est. ii. 76.

Akin to.

[ocr errors]

Tac. Hist.

Equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere. Velocitas juxta formidinem, cunctatio propior constantiæ est. - Tac. Germ. c. 30.

Next after.

Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, juxta M. Varronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammaticorum refert versum ex antiquo carmine memoria hercle dignum :

"Religentem esse oportet; religiosum nefas."

Cujus autem id carmen sit, non scribit. A. Gell. iv. 9.

For SECUNDUM, according to.

Cum anceps prælium esset, Iones, juxta præceptum Themistoclis, pugnæ se paulatim subtrahere cœperunt. -Justin. ii. 12.

Alike, equally; adverbially.

1. Eorum ego vitam mortemque juxta æstumo, quoniam de utraque siletur. Sall. Cat. c. 2.

[ocr errors]

2. Ita neque caveri anceps malum, neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse: juxta boni malique, strenui et imbelles, inulti obtruncati. Sall. Jug. c. 67.

1.

As much as or no more than, with cum.

An nescis, quæ sit hæc res? Juxta cum igna-
rissimis.
Plaut. Pseud. iv. 7. 62.

2. Juxta eam cura cum mea.

Plaut. Trin. i. 2. 160.

CUM omitted.

Quum multa, succedentes temere manibus, Romani milites acciperent vulnera, neque satis inceptis succederet, Fabius, omittendam rem parvam ac juxta magnis difficilem, abscedendumque inde censebat, quum res majores instarent. - Liv. xxiv. 19.

CHAPTER XV. Page 81.

OB.

For or on account of.

1. Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, iis credi non convenit: credo majus emolumentum Cæpionibus, et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompeii damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctæ Galliæ ex M. Fonteii calamitate. Cic. pro Font. c. 8.

2. Etenim si illud est flagitiosum (quod mihi omnium rerum turpissimum, maximeque nefarium videtur) ob rem judicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem: quanto illud flagitiosius, improbius, indignius, eum, a quo pecuniam ob absolvendum acceperis, condemnare. - Cic. in Verr. ii. 2.32.

1.

With RES, signifying to the purpose.
P. Non pudet

Vanitatis? D. Minume, dum ob rem.

Ter. Phor. iii. 2. 40.

2. Certe ego libertatem, quæ mihi a parente tradita est, experiar: verum, id frustra an ob rem faciam, in vestra manu situm, Quirites. - Sall. Jug. c. 31.

For ANTE, before.

1. Dominatus est enim, inquit, Alexandriæ. Immo vero in superbissimo dominatu fuit: pertulit ipse custodiam vidit in vinculis familiares suos: mors ob oculos sæpe versata est: nudus, atque egens ad extremum fugit e regno. Cic. pro Rabir. Post. c. 14.

:

2. In tanta improborum multitudine cum res tantas gerebam, non mihi mors, non exilium ob oculos versabantur?- Cic. pro Sext. c. 21.

3. Hiccine est Telamo ille, modo quem gloria ad cœlum extulit?

Quem aspectabant? cujus ob os Graii ora obver

tebant sua?

Cic. Tusc. Quæst. iii. 18.

« IndietroContinua »