Immagini della pagina
PDF
ePub

For APUD, at or belonging to a thing.

1. Defecerant socii: non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, non pecuniam in ærario habebamus: servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, emebantur: in eamdem diem pecuniæ, frumentum et cetera, quæ belli usus postulabant, præbenda publicani se conducturos professi erant: servos ad remum, numero ex censu constituto, cum stipendio nostro dabamus. Liv. xxxiv. 6.

2. At certe tamen, inquiunt, quod illic

[ocr errors]

Natum dicitur esse, comparasti

Ad lecticam homines.

For APUD, in point of time.

Catull. x. 14.

Semen maturum fit ad autumnum.- Cato R.R. c. 161.

Explained by the preposition by.

Nos hic te ad mensem Januarium expectamus. Cic. ad Attic. i. 3.

Followed by a genitive, the accusative being understood.

1. Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei

Præterita.

Hor. Sat. i. 9. 35.

2. Tum quoque male pugnatum est, et Janiculum hostes occupavere: obsessaque urbs foret, super bellum annona premente, (transierant enim Etrusci Tiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus: adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit æquo Marte, iterum ad portam Collinam. Liv. ii. 51.

For INTER, at or among.

1. Et dicunt laudes ad tua vina tuas.

Ov. Trist. v. 3. 4.

2. Hic multum fleti ad superos, belloque caduci Dardanidæ.

For APUD, on.

Virg. Æn. vi. 481.

Non modo enim pœnam non extimescet, qui mihi vim attulerit: sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus, et præmia. Hæc ego in urbe prævideo: facilis est circumspectus, unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num idem in Apennini tramitibus facere potero? - Cic. Philipp. xii. 10, 11.

For APUD, before or with.

1. Quare te rogo, si opus erit, ad Cæsarem meam causam agas, meque tibi in omnes partes defendendum putes. Cic. Fam. v. 10.

[ocr errors]

2. Causas, Cæsar, egi multas, et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum: certe nunquam hoc modo, Ignoscite, judices: erravit: lapsus est: non putavit: si unquam posthac. Ad parentem sic agi solet. Ad judices, Non fecit, non cogitavit, falsi testes, fictum crimen. Cic. pro Ligar. c. 10.

For APUD, hence; in point of time.

Vincam, opinor, animum, et Lanuvio pergam in Tusculanum. Aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est: (nam dolor idem manebit, tantum mediocrius) aut nescio quid intersit, utrum illuc nunc veniam, an ad decem annos. Cic. ad Attic. xii. 46.

For APUD, at or on occasion of.

Memini Pamphilum Lilybætanum, hospitem meum, et amicum, nobilem hominem, mihi narrare: cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam, præclaro opere, et grandi pondere, per potestatem abstulisset, se sane tristem, et conturbatum domum revertisse, quod vas ejus modi, quod sibi a patre, et a majoribus esset relictum, quo solitus esset, uti ad festos dies, ad hospitum adventum, a se esset ablatum. Cic. Verr. iv. 14.

1.

-

For SECUNDUM, after or according to.

Tunc observantior æqui

Fit populus; nec ferre negat, cum viderit ipsum

Componitur orbis

Auctorem parere sibi. Regis ad exemplum. Claud. IV, Cons. Hon. 297. 2. Nullam in amicitiis pestem esse majorem, quam adulationem, blanditiam, assentationem. Quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum, levium hominum atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Cic. de Amic. c. 25.

3. Omnes enim, qui probari volunt, voluntatem eorum, qui audiunt, intuentur, ad eamque, et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant. — Cic. Orator. c. 8.

4.

Atque ea res multo maxume

Disjunxit illum ab illa; postquam et ipse se,
Et illam, et hanc quæ domi erat, cognovit satis,
Ad amussim ambarum mores earum existumans.
Ter. Hec. i. 2. 85.

Signifying by.

Dicit ei quidam ex illis canibus, quos iste Liguri dixerat esse circa se multos: Tu Verres hic quod moliare,

nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere. Homo omnium rerum imperitus, quærit, quid sit, ad perpendiculum. Dicunt ei, fere nullam esse columnam, quæ ad perpendiculum esse possit. Nam mehercule, inquit, sic agamus: columnæ ad perpendiculum exigantur.- Cic. Verr. ii. 1. 51.

}

t

For SECUNDUM, for.

His igitur est difficilius satisfacere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est, in quo admirer; cur in gravissimis rebus non delectet eos patrius sermo, cum iidem fabellas Latinas, ad verbum de Græcis expressas, non inviti legant.- Cic. de Fin. i. 2. As to or in point of, QUOD PERTINET understood.

1. Dices, tua quoque signa et tabulas pictas, ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. Memini: vidi simul cum populo Romano forum, comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu; ad sensum, cogitationemque acerbo et lugubri. Vidi collucere omnia furtis tuis, præda provinciarum, spoliis sociorum, atque amicorum.- Cic. Verr. ii. 1. 22.

2. Urbem Syracusas maximam esse Græcarum urbium, pulcherrimamque omnium, sæpe audistis. Est, judices, ita, ut dicitur. Nam et situ est cum munito, tum ex omni aditu, vel terra, vel mari, præclaro ad aspectum et portus habet prope in ædificatione, aspectuque urbis inclusos. Cic. Verr. ii. 4. 52.

3. Nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet. Cic. Fam. iii. 11.

4. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto adfirmare numero, audet tamen Antias Valerius concipere summas. — - Liv. iii. 5.

For, PERTINENS understood.

1. Adhuc, Archylis, quæ adsolent quæque oportet Signa esse ad salutem, omnia huic esse video.

2.

Ter. Andr. iii. 2. 1.

Hæc sunt tamen ad virtutem omnia.

Ter. Heaut.i. 2. 33.

In comparison of.

1. Addidit etiam illud, equites non optimos misisse. Veteres, credo, Cæsar; nihil ad tuum equitatum: sed misit ex iis, quos habuit, electos. - Cic. Deiot. c. 8. 2. CH. Estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nihil ad nostram hanc. PA. alia res.

[ocr errors]

Ter. Eun. ii. 3. 69.

3. Thalem talento non emam Milesium.

Nam, ad sapientiam hujus, nimius nugator fuit.
Plaut. Capt. ii. 2. 24.

For CONTRA, against or opposite to.

1. Hærent parietibus scale, postesque sub ipsos
Nituntur gradibus: clypeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt.
Virg. Æn. ii. 443.

2. Mirari licet, quæ sint animadversa a medicis herbarum genera, quæ radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera: quorum vim atque naturam ratio nunquam explicavit: utilitate et ars est et inventor probatus. Cic. Div. i. 7.

N. B. May be rendered for.

3. Hoc ad lævigandam cutem in facie, totoque cor

« IndietroContinua »