Immagini della pagina
PDF
ePub

capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextra in caput Numæ imposita, precatus est ita: "Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci." Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit. Liv. i. 19.

-

2. Postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, ad Urbem modo, modo in Galliam versus castra movere. Sall. Cat. c. 56.

[ocr errors]

3. Interim Metellus cum acerrume rem gereret, clamorem hostilem ab tergo accepit: dein, convorso equo, animadvortit, fugam ad se vorsum fieri: quæ res indicabat popularis esse. - Sall. Jug. c. 58.

With Quoquo or sursum.

1. [Vercingetorix] rex ab suis appellatur: dimittit quoquoversus legationes: obtestatur ut in fide maneant. · Cæs. B. Gall. vii. 4.

[ocr errors]

2. Eadem ratio est horum, quæ sunt orationis lumina, et quodammodo insignia: cum aut duplicantur, iteranturque verba, aut breviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur sæpius oratio, aut in idem conjicitur, aut in utrumque, aut adjungitur idem iteratum, aut idem ad extremum refertur: aut continenter unum verbum non in eadem sententia ponitur: aut cum similiter vel cadunt verba, vel desinunt: aut multis modis contrariis relata contraria: aut cum gradatim sursum

versus reditur: aut cum, demptis conjunctionibus, dissolute plura dicuntur: aut cum aliquid prætereuntes, cur id faciamus, ostendimus: aut cum corrigimus nosmetipsos, quasi reprehendentes: aut si est aliqua exclamatio vel admirationis, vel conquestionis: aut cum ejusdem nominis casus sæpius commutatur. Cic. Orat. c. 39.

[ocr errors]

CHAPTER XXVIII. Page 131.

ULTRA.

Beyond, referred to place.

1. Me sylva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen, et ultra Terminum curis vagor expeditus,

Fugit inermem.

Hor. Od. i. 22. 9.

2. Cottæ quod tu negas te nosse; ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse: villula sordida, et valde pusilla: nihil agri; ad aliam rem loci nihil; satis ad eam, quam quæro. Cic. ad Attic. xii. 27.

[ocr errors]

Beyond, referred to time.

1. Ultra promissum tempus abesse queror.

Ov. Epist. Her. ii. 2. 2. A me [palæstricus] tamen nec ultra pueriles annos retinebitur, nec in his ipsis diu. — Quint. Inst. i. 11. 2.

Beyond, referred to degree.

1. Mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse esse dicunt: sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.Cic. Tusc. Quæst. iv. 17.

2. Nihil pejus est iis, qui, paulum aliquid ultra primas literas progressi, falsam sibi scientiæ persuasionem induerunt. Quintil. Instit. i. 1. 2.

:

Adverbially; applied to space.

1. Geram tibi morem, et ea, quæ vis, ut potero, explicabo nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quæ dixero: sed ut homunculus unus e multis, probabilia conjectura sequens. Ultra enim quo progrediar, quam ut veri videam similia, non habeo. - Cic. Tusc. Quæst. i. 9.

2. Longum est, quod pluribus verbis, aut sententiis, ultra quam satis est, producitur. Cic. de Invent. i. 18.

[ocr errors]

Adverbially; applied to time.

1. Ea demum vox ita animos accendit, atque, renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerunt, ut sustineri ultra, non possent.

16.

[ocr errors]

Liv. xxiv.

2. His consulibus Fidenæ obsessæ, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum, gliscens jam per aliquot annos, dilatum. - Liv. ii. 19.

Adverbially; applied to degree.

1. Brutus noster misit ad me orationem suam, habitam in concione Capitolina; petivitque a me, ut eam nec ambitiose corrigerem ante, quam ederet. Est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. Cic. ad Attic. xv. 1.

2. Contenti esse debebitis, si probabilia dicentur. Equum est enim meminisse, et me, qui disseram, hominem esse: et vos, qui judicatis: ut si probabilia dicentur, nil ultra requiratis. · Cic. de Univ. c. 3.

[blocks in formation]

Mic. Sic est. Es. Miletum usque obsecro?

Ter. Adel. iv. 5. 19.

2. Appius noster, cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. Cic. ad Attic. v. 17.

1.

[ocr errors]

Adverbially; even, as far as, very, till.

SA. Numquam vidi iniquius Certationem comparatam, quam hodie quæ inter

nos fuit:

Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi

sumus.

SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? Sv. Adule-
scenti morem gestum oportuit.

SA. Quid potui melius, qui hodie ei usque os præbui?
Ter. Adel. ii. 2. 3.

Adverbially; all but, almost.

DEM. Quid tibi est?

Sv. Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum, et

istam psaltriam

Usque occidit.

Ter. Adel. iv. 2. 18.

« IndietroContinua »