Immagini della pagina
PDF
ePub

Of or belonging to, at the expense of, with an ablative of the pronouns possessive.

1. At tua præcepta: de meo nihil his novum apposivi. Plaut. Mil. Glorios. iii. 3. 31.

2. Tuum filium dedisti adoptandum mihi:
Is meus est factus: si quid peccat, Demea,
Mihi peccat: ego illi maximam partem feram.
Obsonat, potat, olet unguenta; de meo.

Ter. Adelph. i. 2. 34. 3. Ut decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset. Liv. iv. 59.

4. Ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. Eum mihi dedit, ut darem Cæsari: eram enim cœnaturus apud eum illo die. Eum libellum Cæsari dedi: probavit causam; rescripsit Attico, æqua eum postulare: admonuit tamen, ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent. Atticus, qui civitatem conservatam cuperet, pecuniam numeravit de suo. - Cic. ad Attic. xvi. 17.

From, of, put for a.

1. Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem; emi eam ipsam domum xxxv, aliquanto post tuam gratulationem. - Cic. ad Fam. v. 6.

2.

miser;

PA. Ah nescis quantis in malis verser

Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollici

tudines

Meus carnufex. CH. Quid istuc tam mirum, de

CHAPTER XXXIII. Page 157.

CUM.

With, signifying society.

1. Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv. spopondisse dicit Flavius; etsi reus locuples est, et Apuleius prædiator liberalis; tamen velim des operam, ut investiges ex consponsorum tabulis, sitne ita. ante enim dilitatem meam nihil erat cum Cornificio.Cic. ad Attic. xii. 17.

Mihi

2. Vagamur egentes cum conjugibus et liberis. - Cic. ad Attic. viii. 2.

3. Præfecti regis Persiæ, legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Ægyptiis.- Corn. Nep. Chabr. c. 3.

With, signifying presence.

1. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha, rege Numidarum, gessit. —Sall、 Jug. c. 5. 2. Amo verecundiam, vel potius libertatem loquendi. Atqui hoc Zenoni placuit, homini mehercule acuto, etsi Academiæ nostræ cum eo magna rixa est. — Cic. ad Fam. ix. 22.

With, signifying accompaniment.

1. Si et ferro interfectus ille, et tu inimicus ejus cum gladio cruento comprehensus es in illo ipso loco, et nemo præter te ibi visus est; .... quid est, quod de facinore dubitare possimus? - Cic. de Orat. ii. 40.

2. Cum enim [Isocrates] videret, oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate: tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteremur, cum jucunditatis causa, tum ut varietas occurreret satietati. Cic. Orat. c. 52.

-

3. Semper equidem magno cum metu incipio dicere.pro Cluent. c. 18.

Cic.

4. Etsi persapienter, et quodam modo tacite, dat ipsa lex potestatem defendendi; quæ non modo hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat : ut, cum causa, non telum quæreretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum judicaretur. - Cic. pro Milon. c. 4.

With, rendered by at, in, and, and redundant.

1. Cum audivisset filius [Manlii], negotium exhiberi patri: accurrisse Romam, et cum prima luce Pomponii domum venisse dicitur. Cic. de Offic. iii. 32.

2. Tu sic ordinem senatorium despexisti: sic ad injurias, libidinesque tuas omnia coæquasti: sic habuisti statutum cum animo, ac deliberatum, omnes qui habitarent in Sicilia, aut, qui Siciliam, te prætore, attigissent, judices rejicere. - Cic. Verr. ii. 3. 41.

3.

Jura dabunt.

-Remo cum fratre Quirinus,

Virg. Æn. i. 292.

4. Castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur.- Liv. xxi. 60.

From, at, or by, for A, applied to time.

1. Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones. Hor. Epist. i. 2. 32.

2. Quod nisi crebris subsidiis, ac totius diei labore, milites fuissent defessi, omnes hostium copiæ deleri potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur. Cæs. de B. Gall. vii. 88.

3.

Mihi quærenti convivam dictus here illic
Hor. Sat. ii. 8. 2.

De medio potare die.

4. Cœperunt epulari de die, et convivium non ex...... militari disciplina esse; sed, ut in civitate atque etiam domo luxuriosa, omnibus voluptatum inlecebris instructum. - Liv. xxiii. 8.

From or after, signifying continuation of time.

Interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, ... diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore adpareret; postremo spe quoque jam, non solum cibo, deficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quacumque pactione possent, jussit. - Liv.

v. 48.

From or of, signifying descent.

1. Tum de castello descendunt: in fundum proficiscuntur: videtur temere commissum. Cic. pro Cæcin.

c. 7.

2. HEG. Quo de genere natu 'st illic Philocrates ?

PH. Polyplusio;

Quod genus illic est unum pollens atque honora-
Plaut. Capt. ii. 2. 27.

tissumum.

Of, about, concerning, respecting, as to.

1. Helvetii, omnium rerum inopia adducti, legatos de deditione ad eum miserunt. Cæs. de B. Gall. i, 27.

[ocr errors]

2. Nec vero habeo quenquam antiquiorem, cujus quidem scripta proferenda putem, nisi quem Appii Cæci oratio hæc ipsa de Pyrrho, et nonnullæ mortuorum laudationes forte delectant. Cic. de Clar. Orat. c. 16.

3. Tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et, num quis in ejus locum paretur; et, quid de P. Clodio fiat. Cic. ad Attic. ii. 5.

4. Illud me non præterit, cujusmodicunque mater sit, tamen in judicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere. Cic. pro Cluent. c. 6.

[ocr errors]

5. Sentio, judices, vos pro vestra humanitate, his tantis sceleribus breviter a me demonstratis, vehementer esse commotos. Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini, quibus his de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam judicandum? Vos auditis de eo, in quem judices non estis: de eo, quem non videtis: de eo, quem odisse jam non potestis: de eo, qui et naturæ, et legibus satisfecit: quem leges exilio, natura morte multavit: auditis non ab inimico: auditis sine testibus: auditis, cum ea, quæ copiosissime dici possunt, breviter a me strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo, de quo jurati sententias ferre debebant: de eo, cujus præsentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur: de eo, quem oderant propter audaciam: de eo, quem omni supplicio dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus: audiebant verba multorum te

« IndietroContinua »