Immagini della pagina
PDF
ePub

From or of, signifying the materials of or out of which a thing is made.

1. Rex ita discessit, ut et istum copiose ornatum, et se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad cœnam deinde ipse prætorem: exponit suas copias omnes, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quæ, ut mos est regius, et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinarium ex una gemma pergrandi, trulla excavata, manubrio aureo. Cic. in Verr. ii. 4. 27.

2. Carus fuit Africano superiori noster Ennius. Itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus e marmore. Cic. pro Archia, c. 9.

Periphrastically, especially after nouns partitive.

1. At beneficio sum usus tuo. ... Sed quo beneficio? quod me Brundusii non occideris? Quem ipse victor, qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, occideres? - Cic. Philipp. ii. 3.

....

eum tu

2. Hannibal, quum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem habebat, temere atque inprovide quidquam consules acturos. quum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse, ferociusque factum prospero cum prædatoribus suis certamine crederet; adesse gerendæ rei fortunam haud diffidebat. cujus ne quod prætermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium esset miles, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum animi vigerent. Liv. xxi, 53,

[ocr errors]

Omitted in English.

1. Roges me, quid aut quale sit deus; auctore utar Simonide: de quo cum quæsivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi causa sibi unum diem postulavit. Cum idem ex eo postridie quæreret, biduum petivit. Cum sæpius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret: Quia, quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. — Cic. de Nat. Deor. i. 22.

2. Invitat Canius postridie familiares suos. Venit ipse mature. Scalmum nullum videt. Quærit ex proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent, quod eos nullos videret. Nullæ, (quod sciam) inquit ille: sed hic piscari nulli solent; itaque heri mirabar, quid accidisset. Cic. de Offic. iii. 14.

CHAPTER XXXVI. Page 192.

PALAM.

Before, in presence of.

1. [Manlius], centurionem, nobilem militaribus factis, judicatum pecuniæ quum duci vidisset, medio foro cum caterva sua adcurrit, et manum injecit: vociferatusque de superbia Patrum, ac crudelitate fœneratorum, et miseriis plebis, virtutibus ejus viri fortunaque; " Tum vero ego," inquit, "nequidquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum, tamquam Gallis victoribus captum, in servitutem ac vincula duci videam." Inde rem creditori palam populo solvit, libraque et ære liberatum emittit. - Liv. vi. 14. 2. Marte palam simulat Vulcanum imitata, decebat; Multaque cum forma gratia mista fuit.

Ovid. Art. Am. ii. 569.

Openly, publicly; adverbially.

1. Non enim ab iisdem accusatur M. Cælius, a quibus oppugnatur. Palam in eum tela jaciuntur, clam subministrantur. Cic. Cal. c. 9. pro

2. Ego consulem esse putem, qui senatum esse in republica non putavit? et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romæ ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa jam omitto: cum servorum delectus

haberetur in foro; arma in templum Castoris luce et palam comportarentur; id autem templum, sublato aditu, revulsis gradibus, a conjuratorum reliquiis atque a Catilinæ prævaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur. · Cic. in Pison. c. 10.

Plain, public.

1. Pisces quidem auditus nec membra habent, nec foramina audire tamen eos palam est: ut patet, cum plausu congregari feros ad cibum assuetudine in quibusdam vivariis spectetur.- Plin. N. Hist. x. 70.

2. Verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
Quæ vera audivi, taceo et contineo optime:
Sin falsum audierim ac fictum, continuo palam 'st:
Plenus rimarum sum, hac atque illac perpluo.

Ter. Eun. i. 2. 22.

CHAPTER XXXVII. Page 195.

PRÆ.

Before, in point of situation.

Herculem in ea loca, Geryone interemto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Liv. i. 7.

PRE SE FERRE or GERERE, to profess or avow, to declare, to have the appearance of

1. Ego me in hac omni causa facile intelligebam pugnandi cupidis hominibus non satisfacere. Primum enim præ me tuli, me nihil malle quam pacem; non quin eadem timerem, quæ illi: sed ea bello civili leviora ducebam. - Cic. ad Attic. viii. 11.

2. Quamobrem fateor, atque etiam, T. Labiene, profiteor, et præ me fero, te ex illa crudeli, importuna, non tribunitia actione, sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum.- Cic.

[blocks in formation]

pro

Rab. c. 5.

quod et sua vi, et dignitate

nos inductos ducit, et præ se quandam gerit utilitatem,

quo magis expetatur; ut amicitia, bona existimatio. Cic. de Invent. ii. 52.

« IndietroContinua »