Immagini della pagina
PDF
ePub

Within, for INTRA; applied to time.
1. Verum, nunc si qua mihi obtigerit hæreditas
Magna atque luculenta, nunc, postquam scio,
Dulce atque amarum quid sit ex pecunia,

2.

Ita ego illam (edepol) servem, ita-que parce victitem,

Ut nulla, faxim, cis dies paucos siet.

Plaut. Truc. ii. 3. 23.

Liberum

Caput tibi faciam, paucos cis menses.

Plaut. Merc. i. 2. 42.

SECTION II.

CITRA.

On this side.

1. Segni Condrusique . legatos ad Cæsarem miserunt, oratum, ne se in hostium numero duceret, neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse caussam judicaret: nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Cæs. B. Gall, vi. 39.

[ocr errors]

2. Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Hor. Sat. i. 1. 107.

3. Ipsa natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem, nec una plus, nec a postrema syllaba citra tertiam. - Cic. Orator. c. 18.

Short of:

1. Glans [capris abortus creat] cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest affatim præberi, non est gregi permittenda. — Columel. R. R. vii. 6. 5.

2. Amicorum suprema judicia morosissime pensitavit ; neque dolore dissimulato, si parcius, aut citra honorem verborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. Suet. in Aug. c. 66.

3.

Peccavi citra scelus; utque pudore

Non caret, invidia sic mea culpa caret.

Without.

Ov. Trist. v. 8. 23.

1. Phidias diis, quam hominibus, efficiendis melior artifex traditur, in ebore vero longe citra æmulum, vel si nihil, nisi Minervam Athenis, aut Olympium in Elide Jovem, fecisset. Quintil. Instit. xii. 10. 9.

2. Nec minore studio reges atque provincias per terrarum orbem alliciebat; aliis captivorum millia dono offerens; aliis citra senatus populique auctoritatem, quo vellent, et quoties vellent, auxilia submittens. - Suet. in Cæs. c. 28.

3. Ad dentium dolorem quamvis plurimi dicant forcipes remedium esse, multa tamen citra hanc necessitatem scio profuisse. - Scribon. c. 53.

Within or before, as applied to time.

1. Locis uliginosis, atque exilibus, aut frigidis, aut etiam opacis plerunque citra Calendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum, quam hibernis imbribus, aut gelicidiis, pruinisve infe

2. Secundum verbi ipsius rationem, qui jussus est intra Kalendas pronunciare, nisi Kalendis pronunciet, contra jussum vocis facit. Nam, si ante id fiat, non intra pronunciat, sed citra. Nescio quo autem pacto recepta ulgo interpretatio est absurdissima, ut intra Kalendas significare videatur etiam citra Kalendas vel ante Kalendas: nihil enim ferme interest.-A. Gellius, xii. 13. 3. Forsitan et Pylius citra Trojana perisset

Tempora: sed sumto posita conamine ab hasta,
Arboris insiluit, quæ stabat proxima, ramis.
Ovid. Met. viii. 365.

Adverbially.

....

1. Profectus apto exercitu, et eo plus fiduciæ ac spei gerente, quod non desiderata multitudo erat, . ad castra Appii prætoris pergit. paucis citra millibus lignatores ei cum præsidio occurrunt. - Liv. x. 25.

[ocr errors]

2. Neutro inclinaverat fortuna, donec, adulta nocte, luna surgens ostenderet acies, falleretque. Sed Flavianis æquior a tergo: hinc majores equorum virorumque umbræ, et falso, ut in corpora, ictu, tela hostium citra cadebant. Tac. Hist. iii. 23.

3. Culta quidem (fateor) citra, quam debuit illa. Ovid. ex Pont. i. 7. 55.

CHAPTER VIII. Page 56.

CONTRA.

Against or in opposition to.

1. Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis, Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam Virg. Æn. viii. 698.

Tela tenent.

2. Nunc te contra victorem facere, quem dubiis rebus lædere noluisti: et ad eos fugatos accedere, quos resistentes sequi nolueris, summæ stultitiæ est.

viii. 16.

Against, contrary to, or beyond.

Cic. Fam.

1. Quum contra exspectationem omnium, Cæsar Uxellodunum venisset, oppidumque operibus clausum animadverteret,.... aqua prohibere hostem tentare cœpit.Cæs. B. Gall. viii. 40.

2. Quumque res Romana contra spem votaque ejus velut resurgeret, turpius videatur novam referre proditionem proditis olim. — Liv. xxiv. 45.

Opposite to, in point of situation.

Nostræ naves II, tardius cursu confecto, in noctem conjectæ, quum ignorarent quem locum reliquæ cepissent, contra Lissum in anchoris constiterunt. Cæs. B. Civ.

iii. 28.

D

On the other hand, adverbially.

Beate vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra, omnem infelicitatem in dolore.-Cic. de Fin. ii. 27.

Adverbially, signifying opposition in point of situation.

1. Stat contra, farique jubet. Juv. Sat. iii. 290.

[ocr errors]

2. In Orientem Germaniæ, in Occidentem Hispaniæ obtenditur : Gallis in Meridiem etiam inspicitur: Septemtrionalia ejus, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. - Tac. Agric. c. 10.

CONTRA AC or ATQUE.

1. Jam enim faciam, criminibus omnibus fere dissolutis, contra, atque in cæteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. -Cic. pro Syl. c. 24. 2. Vides tamen omnia fere contra, ac dicta sunt, eve

[blocks in formation]

Edicere est ausus, ut senatus, contra quam ipse

....

censuisset, ad vestitum rediret. — Cic. in Pison. c. 8.

CONTRA, expressive of price.

PH. Auro contra cedo modestum amatorem : a me

aurum accipe.

PA. Cedo mihi contra aurichalco, quoi ego sano serPlaut. Curcul. i. 3. 45.

viam.

« IndietroContinua »