Immagini della pagina
PDF
ePub

2. Vulnera recentia conglutinant terreni, adeo ut nervos quoque abscissos illitis solidari infra septimum diem persuasio sit. - Plin. N. H. xxx. 13.

[ocr errors]

3. A Calendis Novembris gallinis ova supponere nolito, donec bruma conficiatur. In eum diem ternadena subjicito æstate tota, hieme pauciora, non tamen infra novena. Plin. N. H. xviii. 26.

Adverbially.

Literæ mihi a L. Domitio a. d. xIII. Kalend. Mart. allatæ sunt: earum exemplum infra scripsi. Cic: ad Attic. viii. 6.

CHAPTER XII. Page 69.

INTER.

Between.

1. [Ea caritas] quæ est inter natos et parentes, dirimi, nisi detestabili scelere non potest.- Cic. de Amic. c. 8.

2. Fecisti mihi pergratum, quod Serapionis librum ad me misisti: ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intelligo. — Cic. ad Attic. ii. 4.

For INVICEM, one another.

1. Valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos, et inter se amant. Cic. ad Q. Fratr. iii. 3.

2. Quamobrem hoc quidem constat, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam esse. — Cic. de Amic. c. 14.

3. Vis ergo inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur.

1.

Virg. Ecl. iii. 28.

Repeated redundantly.

Nestor componere lites

Inter Peleidem festinat et inter Atreiden.

Hor. Epist. i. 2. 8.

2. Concio, quæ ex imperitissimis constat, tamen judi

tatorem et levem civem, et inter constantem, severum, et

gravem. Cic. de Amic. c. 25.

Among or amidst.

1. Quæ est igitur melior in hominum genere natura, quam eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur? Abiit ad deos Hercules. Nunquam abiisset, nisi cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Cic. Tusc. Quæst. i. 14.

2. Cognito repente insperato gaudio expirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam nobilem feminam Naxo insula. Philippides quoque comoediarum poeta haud ignobilis, ætate jam edita, quum in certamine poetarum præter spem vicisset, et lætissime gauderet; inter illud gaudium repente mortuus est. A. Gellius, iii. 15.

During, at, or on.

1. Si inter cœnam, in ipsis tuis immanibus illis poculis, hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? - Cic. Phil. ii. 25.

2. Illuseras heri inter scyphos: quod dixeram, controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi hæc controversia est, notavi, et descriptum tibi misi: ut scires, id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Ælium, M. Manilium, M. Brutum sensisse. Cic. ad Fam. vii. 22.

3. Quare nolite dubitare, quin huic uni credatis omnia, qui inter annos tot unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. - Cic. pro Leg. Manil. c. 23.

4. Spes etiam valida solatur compede vinctum : Crura sonant ferro; sed canit inter opus.

5.

Tibull. ii. 6. 25.

Istuc mihi cibus est, quod fabulare:

Sed, inter rem agundam istam, heræ huic respondi,
Plaut. Cistell. iv. 2. 54.

quod rogabat.

After its case.

Virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes: ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quæ summa sunt, pervenire, conjuncta et consociata cum altera perveniret; quæ si quos inter societas aut est, aut fuit, aut futura est, eorum est habendus ad summum naturæ bonum optimus beatissimusque comiCic. de Amic. c. 22.

tatus.

Between two substantives.

1. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. — Liv. xxii. 3. 2. Est Judæam inter Syriamque Carmelus. - Tac. Hist. ii. 78.

3. Tectum inter et laquearia, tres senatores, haud minus turpi latebra, quam detestanda fraude, sese abstrudunt; foraminibus et rimis aurem admovent. - Tac. Ann. iv. 69.

CHAPTER XIII. Page 74.

INTRA.

Within, signifying time.

1. Intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis, Cranonem, profectus cum toto exercitu, primo adventu cepit. Liv. xxxvi. 10.

[ocr errors]

2. Qui jubetur intra kalendas pronunciare, is et ante kalendas, et ipsis kalendis jure pronunciare potest; neque id fit quasi privilegio quodam insitæ consuetudinis, sed certa rationis observatione: quoniam omne tempus, quod kalendarum die includitur intra kalendas esse recte dicitur. - A. Gell. xii. 13.

Within, signifying place.

1. Qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quæ Tauro monte clauduntur. A. Gell. xii. 13.

2. Hic utrum tandem sum accusandus, quod doleo; an quod commisi, ut hæc aut non retinerem, (quod facile fuisset, nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur) aut certe vivus nunc amitterem? — Cic. ad Attic. iii. 10.

Within bounds, below.

1. Sic igitur vivitur: quotidie aliquid legitur, aut scribitur: dein, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una

« IndietroContinua »