Immagini della pagina
PDF
ePub

CHAPTER XVI. Page 84.

PENES.

Penes te, amplius est quam apud te; nam apud te est quod qualiter a te teneatur, penes te est quod quodam modo a te possidetur. Ulp. Dig. L. tit. 16. leg. 53.

In the power of or possession of.

1. Si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia. Sin ea non modo eos ornat, penes quos est, sed etiam universam rempublicam: cur aut discere turpe est, quod scire honestum est: aut, quod nosse pulcherrimum est, id non gloriosum docere ?-Cic. Orat. c. 41.

2. Me penes est unum vasti custodia mundi.

Ovid. Fast. i. 119. 3. Hi [servi] centum dies penes accusatorem cum fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Cic. pro Milon, c. 22.

With, joined with sum.

1. Fides ejus rei penes auctores erit.— Sall. Jug. c. 17. 2. Sic enim intellexi, nihil aliud esse, quod dubitationem afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non putares. Cic. ad Fam. iv. 7.

3. Et quum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus, quam si lex minuendæ suæ majestatis caussa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. - Liv. iii. 24.

4.

Quid? istæc jam penes vos psaltria est ?
Ter. Adelph. iii. 3. 34.

Ellam intus.

CHAPTER XVII. Page 86.

1.

PER.

Through, denoting transition.

Extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Hor. Epist. i. 1. 45.

2. Ego te, quæcunque rogabo, de te ipso rogabo; neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conjicientur, ut nemo per tuum latus (quod soles dicere) saucietur. In tuis pulmonibus ac visceribus hærebunt. Cic. in Vatin. c. 5.

Through or for, signifying continuation of

space.

Hippos Alexander

Plin. N. H. v. 29.

per duo stadia continenti annexuit.

Through, for, or at, signifying continuation of time.

1. Per totum hoc tempus, subjectior in diem et horam Invidiæ. Hor. Sat. ii. 6. 47. 2. Post impetratam studiis meis quietem, quæ per viginti annos erudiendis juvenibus impenderam, cum a

me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus ; quod auctores utriusque linguæ clarissimos non ignorabam multa, quæ ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse. — Quintil. Instit. prooem.

3. Mihi videntur cætera studia recta atque honesta, per otium concelebrata ab optimis, enituisse: hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse eo tempore, quo multo vehementius erat retinendum, et studiosius adaugendum. Cic. de Inven. i. 3.

· .

Through, signifying the instrument.

1. Post hæc diductis malis, ... totum eorum palatum sa.e defricato, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito. - Columel. R. R. vi. 2.

[ocr errors]

2. Quis vero opifex, præter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam solertiam persequi potuisset in sensibus? Quæ primum oculos membranis tenuissimis vestivit et sepsit: quas primum perlucidas fecit, ut per eas cerni posset; firmas autem, ut continerentur. - Cic. de Nat. Deor. ii. 57.

Through, by, or under pretence or on account of, signifying the cause.

1. Si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona verisimile videretur, et Fannium per malitiam fecisse, et Roscium per imprudentiam deceptum esse: sic cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quidquam per avaritiam appetisse, et Fannium quidquam per se bonitate amisisse. Cic. pro Quint. Rosc. Com. c. 7.

-

2. Immo abeat potius malo quovis gentium, Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem. Ter. Heaut. v. i. 55.

3. Si quis, quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit, id non facit, maturo judicio, sine ulla religione judicis condemnatur. Qui per tutelam, aut societatem, aut rem mandatam, aut fiduciæ rationem, fraudavit quempiam, in eo, quo delictum majus est, eo pœna est tardior. ·Cic. pro Cacin. c. 3.

4.

Matris nomen et patris

Dicebat ipsa: patriam et signa cetera
Neque scibat, neque per ætatem etiam potis erat.
Ter. Eun. i. 2. 32.

Through, by, with, or in, signifying the means.

1. Non dubitavi, inquit, cum vadimonium desertum esset, bona proscribere. Quid si nunquam deseruit? si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est? si vadimonium omnino tibi cum P. Quintio nullum fuit? Cic. pro P. Quint. c. 18.

[ocr errors]

2. Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit, adscirique per adoptionem a Tiberio jussit.-Tac. Annal. i. 3.

3. Cæsar mihi ignoscit per literas, quod non venerim ; seseque in optimam partem id accipere dicit. Cic. ad Attic. x. 3.

4. De quo judicio si velim dicere omnia, multi appellandi, lædendique sunt: quod mihi non est necesse. Tantum dicam, paucos homines, ut levissime dicam, arrogantes, hoc adjutore, Q. Opimium per ludum et jocum, fortunis omnibus evertisse. Cic. in Verr. ii.

« IndietroContinua »