Immagini della pagina
PDF
ePub

IH.1831.

A

Κ Ε Υ

то

DR. BUTLER’S PRAXIS

ON THE

LATIN PREPOSITIONS.

LONDON:

PRINTED FOR

LONGMAN, REES, ORME, BROWN, AND GREEN,

PATERXOSTER-ROW.

1831.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Κ Ε Υ

TO

THE PRAXIS

ON

THE LATIN PREPOSITIONS.

CHAPTER II. Page 5.

AD.

To, towards, in reference to place. : 1. Cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit (ut est frequens municipium) magna sane multitudo. At iste operta lectica latus est per oppidum, ut mortuus. - Cic. Philipp. ii. 41.

2. Hæc cum omnes sentirent, et cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur; omnes ad eam domum, in

qua iste diversabatur, profecti sunt: cædere januam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare, ignemque subjicere coeperunt. - Cic. Verr. i. 27.

3. Eamus ad me. Ter. Eun, iii. 5. 64.

4. Quis veterum scriptorum non loquitur, quæ sit ab Attio Nævio per lituum regionum facta descriptio ? qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex his

B

amissa, vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quæ maxima esset in vinea. Itaque sue inventa, ad meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse : cumque in quatuor partes vineam divisisset, tresque partes aves abdixissent, quarta parte, quæ erat reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit. - Cic. Div. i. 17.

VERSUS expressed after AD. Vagenses ubi animum advortere, ad se vorsum exercitum pergere; primo, uti erat res, Metellum rati, portas clausere: deinde, ubi neque agros vastari, et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident; rursum Jugurtham arbitrati, cum magno gaudio obvii procedunt. Sall. Jug. 69.

Nam id quoque

With USQUE, expressed or understood, to express, with precision, time, place, number, or effect.

1. Æthiopica maxime probatur. accessit, ut ad Æthiopas usque peteretur. - Plin. N. H. xxxvi. 9.

2. Pacatum ab se, tamquam ad aliud bellum gerendum, abisse : ...

.... nec se ad id locorum scire, propter quam caussam consuli

pro

hostibus fuerint. Liv. xlii. 5. 3. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via, et qui ad multam noctem vigilassem, arctior, quam solebat, somnus.complexus est. - Cic. Somn. Scip. i. 1.

[ocr errors]

With AB. Quod putasti fore, ut ante quam istuc venirem, Pompeium viderem ; factum est ita : nam vi. Kal. ad Lavernium me consecutus est. Una Formias venimus, et ab

« IndietroContinua »