Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EX HISTORIIS EXCERPTAE.

HISTORIARUM RELIQUIAE

BEROLINENSES ET VATICANAE.

Vest codex Vaticanus 3864 s. x. z sunt codices ex Vaticano oriundi.

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EXCERPTAE DE HISTORIIS.

ORATIO LEPIDI COS.

AD POPULUM ROMANUM.

-

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras 1 gentis maxumi et claris estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini praesertim 5 cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat — aut, si provideritis, in vitandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. sa- 2 tellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum 10 exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, praeclara Brutorum atque Aemiliorum 3 et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et An- 4 15 tiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Ro- 5 mulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli con

Ĉ . CRISPI . SALLVSTI . ORATIONES. EXCERPTE DE BELLIS . EXPLICIT. FELICITER . Ĉ, CRIPSI. SALLVSTI. ORATIONES. EXCERPTE DE HISTORIIS. INCIPIT. FELICITER ORATIO LEPIDI. CONS. AD. P. RV: de ordine orationum et epistularum cf. Mus. Rh. vol. XVIII p. 585 sq. 8 uitandis Franc. Asulanus, tutandis V 16 scaeuus V, tuetur Serv. in Verg. Ecl. 3, 13 conparans illud perverse Menalca', saeuus Aldus

sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae 6 res in miserationem ex ira vortunt. quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris ser- 5 viti a repetunda libertate terremini.

7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 10 8 at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia reti9 nendae dominationis honesta aestumet. itaque illa quies et otium

cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum ho10 noribus capessebant, nulla sunt: hac tempestate serviundum aut 11 imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. nam 15 quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem ali12 menta reliqua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis in- 20 noxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scele13 rum. leges iudicia aerarium provinciae reges penes unum, de14 nique necis civium et vitae licentia. simul humanas hostias vi15 distis et sepulchra infecta sanguine civili. estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem 25 unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio 16 expectat. verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia tur17 barum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius 30 Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono 18 datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; 35 quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus sum [pretio] soluto iure, dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civi

3 humani generis Orellius, humani V, hominum z Aldus || 17 imperii Mommsenus Rechtsfrage p. 33 || 27 a✩usus (d eras.) V || 37 fortasse atqui 38 pretio delevi

« IndietroContinua »