Immagini della pagina
PDF
ePub

ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque 5 paravisse, de confessis sicuti de manufestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumundum.'

Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus 53 magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque 10 magnus habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti multa audienti, quae populus Ro- 2 manus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit adtendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. sciebam saepe numero parva manu cum magnis le- 3 15 gionibus hostium contendisse. cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egre- 4 giam virtutem cuncta patravisse eoque factum uti divitias pau20 pertas, multitudinem paucitas superaret. sed postquam luxu at- 5 que desidia civitas conrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. sed memoria mea ingenti virtute di- 6 25 vorsis moribus fuere viri duo M. Cato et C. Caesar: quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. igitur eis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magni- 54 tudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar benificiis ac 2 30 munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato 3 nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius constantia 35 laudabatur. postremo Caesar in animum induxerat laborare, vi- 4

1 ego ita PVC, ita ego C, ego del. Sellingius | 2 maxuma] sūļma VI 5 defessis ( sup. de) P || 9 ferunt (u er.) P uocant ** (es er.) P 9 senat* (i er.) P10 illecon si**erat (fuit sumerat) P 13 fore (s. s. t) P21 magnitudine sua ex magnitudinis suę P || 22 sicuti PC, ueluti ex C pauci effeta parente, effeta parentum PC quae frustra defendit I. F. Gronovius Observ. 1, 2 || 27 possem C, possum PC || 28 aestas P

Sallustius.

8

gilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset, sibi magnum imperium exercitum bel5 lum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. at Catoni 6 studium modestiae decoris sed maxume severitatis erat.

55

56

non

divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum stre- 5 nuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, 10 nequid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium po2 stulabat parare iubet, ipse praesidiis dispositis Lentulum in car3 cerem deducit. idem fit ceteris per praetores. est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad lae4 vam, circiter duodecim pedes humi depressus. eum muniunt 15 undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. 5 in eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum 6 capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare 20 imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethego Statilio Gabinio Caepario eodem modo supplicium sumptum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et 2 ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, co- 25 hortis pro numero militum complet, deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio 3 non amplius duobus milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut quemque 30 casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis porta4 bant. sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus ca

8 eo magis illum assequebatur PC, quorum aliquot illam, unus sequebatur exhibent; eo illum magis sequebatur Augustin. c. d. 5, 12; e. m. illa sequebatur unus ex z 9 senatus s. s. P. || 10 facturatus ex facturus P||| antecapere ******** ne P || 11 triumuiros quae ad supplicium postolabat parare (ex parere) P et sic fere C (nisi quod in paucis ad erasum vel s. s., in uno postulabant) || 12 in s. s. (eras. ad) P || 14 ascenderis PC, descenderis, escenderis Palmerius || 16 iuncta PC, uincta C|| 17 incultu PC, inculta Codere P || 18 lo***cũ P (o fuit a?) || lentulus uindices C, lentulus et indices P, lentulus per indices deteriores ex C || 20 corneliorum ex cornelia (vel iu?) P || 33 in galliam Prise. vol. II p. 524, in om. PC praeter deteriores qui in vel ad habent

stra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat prope diem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum 5 magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul 5 alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse. sed postquam in castra nuntius 57 pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum 10 studium inlexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno 2 praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae 15 supra diximus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfu- 3 gis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. ne- 4 que tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus [in fuga] sequeretur. sed Catilina 5 20 postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque contione advocata 6: huiuscemodi orationem habuit.

25 'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, 58 neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia na- 2 tura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi 30 officit. sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti 3 causam mei consili aperirem. scitis equidem, milites, socordia 4 atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta 5 35 mecum omnes intellegitis. exercitus hostium duo, unus ab urbe 6 alter a Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet.

1 sperabat PC, sperans C || 5 uideri s. s. P || 7 de lentulo P || 11 pistorionsem P 16 cognouit ****** | castra P || 19 expeditus in fuga ≈, expeditos in fuga PC, Prisc. vol. II p. 342 (in fugam pauci codd. Sall. et Prisc.), in fuga delevi || 20 uidet montibus s. s. P || 22 factu ratus ex facturus P 32 quantum P 34 nequiuerim ex nequiueram P| quo loco PVC, quo in loco C

7 8 quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. qua propter vos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea 9 libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque 5 coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, 10 neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. 11 praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impen

det: nos pro patria pro libertate pro vita certamus, illis super12 vacuaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius 10 13 adgrediamini memores pristinae virtutis. licuit vobis cum sum

ma turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis non nulli Ro14 mae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque 15 intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. si haec re

linquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum 15 16 mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus cor17 pus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper

in proelio eis maxumum est periculum, qui maxume timent, au18 dacia pro muro habetur. cum vos considero, milites, et cum 19 facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus 20 aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae 20 etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne circumve21 nire queat, prohibent angustiae loci. quodsi virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam 25 atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

59

Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. 30 2 nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in 3 subsidio artius conlocat. ab eis centuriones omnis, lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesula- 35 num quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C.

5 commeatus ex commeandus P|| 6 sin Kritzius 7 tegit V8 impendet ex impendit | 10 pro potentia paucorum pugnare PC, pugnare pro potentia paucorum VC 11 adgrediamini PC, adgredimini VC nimemores P nobis PC, uobis VC 18 eis om. pauci ex Cest] ee P(corr. ex est?) 23 angustię in ras. P || uirtuti er uirtute PV | 24 cauete inulti PC, cauete ne inulti CV 31 dextera PC, dextra C 37 calonibus ≈C(?), colonibus PC, colonis Cadsistit p, adstitit P

Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera parte C. An- 4 tonius pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. ille cohortis veteranas, quas tumul- 5 tus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in 5 subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat ut meminerint se contra latrones inermis pro patria pro liberis pro aris atque focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut prae- 6 fectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fue10 rat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos accendebat.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum 60 dat, cohortis paulatim incedere iubet. idem facit hostium exercitus. postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti 2 15 posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. veterani pristinae virtutis memo- 3 res comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie 4 vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, 20 omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. Petre- 5 ius, ubi videt Catilinam contra ac ratus erat magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit. deinde utrimque ex 25 lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis 6 pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum 7 paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

30 Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia 61 quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere 2 quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. pauci autem, quos medios cohors praetoria dis- 3 iecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis volneribus

3 inter permittit et ille in Piterantur verba ille cohortes u. q. t. c. c. i. f. p. eos (sic) exercitum permittit, delevit manus prima || tumultus PC, nisi quod unus tumulti || 6 contra ***** latrones inermos P 14 a ferentariis C Non. p. 554, a om. PC || 15 posset Cp, possit PC || 17 comminus ex comminis P 18 ui certatur ex uirtute P || 19 arcessere P (ex arcescere) C, accersere C || 22 ui tendere PC, ui contendere C|| 25 fessulanus P26 catilina om. PC, s. lin. post postquam vel post uidet vel in marg, addunt C 27 relictum ex reliqum P 33 praeteria P

« IndietroContinua »