Immagini della pagina
PDF
ePub

38 C. SALLUSTI CRISPI DE CONIURATIONE CATILINAE

4 conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam 5 habuerat vivos, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: 67 ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. neque ta- 5. men exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proe8 lio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperie- 10 9 bant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent.. ita varie per omnem exercitum laetitia maeror luctus atque gaudia agitabantur.

1 conciderant] ex Sallustio Charisius p. 159 Diomedes p. 333 haec habent alis alibi stantes ceciderunt sed omnes tamen aduorsis uolneribus conciderunt (conciderunt om. excerpta Bobiensia): sed vereor ne ex verbis c. 60, 5 haec conflata sint || 5 iuxta om. P || 8 qui e ex quae P || 13 C. SALLVSTII CRISPI BELLVM CATILINE EXPLICIT INCIPIT BELLVM IVGVRTHING P

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbe- 1 cilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. nam 2 contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut 5 tempus deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium ani- 3 mus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et vo- 4 10 luptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura 5 esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam 15 periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. nam uti genus hominum conpositum ex corpore et 2 anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia alia animi naturam secuntur. igitur praeclara facies, magnae di- 2 20 vitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dila

7 quippe PC, quippe quae C || 10 perneciosa ex perniciosa (sic saepius) P12 quisque C, quique PC auctores C, actores PC 14 multaque PC, multumque CAugustinus Epist. 153, 22 || 15 periculosa PC, perniciosa unus ex, periculosa ac perniciosa Augustinus l. c. || 17 hominum PC, humanum deteriores | compositu ex compositus P || 20 omnia huiuscemodi PC, huiuscemodi omnia C | dilabuntur ex dilabantur P

buntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt. 3 postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus inconruptus aeternus rector humani generis agit atque habet cuncta neque 4 ipse habetur. quo magis pravitas eorum admiranda est, qui de- 5 diti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

4

10

3 Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per 2 fraudem [iis] fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta 15 corrigas, tamen inportunum est, cum praesertim omnes rerum 3 mutationes caedem fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. 20 Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in pri2 mis magno usui est memoria rerum gestarum. cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam 3 quis existumet memet studium meum laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem 25 agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et con4 viviis gratiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum per- 30 venerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio 5 meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagi- 35 nes intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem ac

[ocr errors]

5 qui ex quae P | 14 iis P (pro eis sic ▲ in marg. p) C, is vel uis vel ius C, del. Dietschius fuit uti tuti aut PC (quorum optimus uti et s. s. tuti), fuit tuti aut vel fuit utique tuti aut C: apparet uti iteratione proximi vocabuli ortum esse || 17 portendant ex propendant P 20 gratificari ex letificari P 26 tamq; utili ex tam utili P || 29 magistratù* (s er.) P, magistratum vel magistratus C sim PC, sum C

cendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in 6 sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. at contra quis est 7 5 omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque 8 10 alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnufica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum 9 piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iu- 5 15 gurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. quae contentio divina et humana cuncta 2 permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed priusquam huiuscemodi 3 20 rei initium expedio pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia inlustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal 4 post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume_adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Sci25 pione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. igitur amicitia Masinissae bona 5 30 atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale 6 et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et Hiemp- 7 salem ex sese genuit lugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dere35 liquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui ubi primum adolevit, pollens viribus decora facie sed 6 multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae

4 adaequauerit PC, adaequarit C 6 contendaxt (n eras.) P9 proinde C, perinde PC || 11 qui ea ex quia P || 16 dehinc PC, dein pĊ | nobilitatis in marg. P17 obuiam itum ex obuiatum P || 20 expedio PC, expediam C 26 carthaginiensibus ex carthaginiensis P|| 27 siface ex sifaci** P || 32 gulussa ex galussa P || hiemsalem P || 34 hortus ex ortum P || 37 luxu C, Fronto p. 162 Diomed. p. 341, luxui PC, luxuriae Macrob. de diff. 19, 29

conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis fe2 rire, plurumum facere minumum ipse de se loqui. quibus rebus 5 Micipsa, tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum 3 animo suo volvebat. terrebat eum natura mortalium avida im- 10 peri et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne 7 qua seditio aut bellum oriretur anxius erat. his difficultatibus 15 circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiec2 tare periculis et eo modo fortunam temptare. igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum 20 auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in His3 paniam mittebat. sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. 4 nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem ho- 25 stium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numan5 tinis maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum 30 ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre 6 plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum 7 frustra erat. huc adcedebat munificentia animi et ingeni soller- 35 tia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniun

xerat.

8 Ea tempestate in exercitu nostro fuere conplures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi

2 iaculari equitare Macr. Diom. (sic cod. B, iaculari om. codd. AM) U. cc. gloria om. Diom. l. c. || 3 esset P || 5 facere et minimum PĆ praeter unum, et om. Fronto et Macrob. ll. cc. 11 oportunitas ex oportunitatis P

« IndietroContinua »