Immagini della pagina
PDF
ePub

mento demonstravi musei Rhenani vol. XVIII, cf. huius editionis p. 142, 37. praeterea emendationum quarundam primos auctores inveni conlatis editionibus Romana a. 1490 a Pomponio Laeto Venetis aa. 1509 et 1521 ab Aldo illa hac a Francisco Asulano curatis. eisdem libris usus sum in recensendis incerti auctoris (neque enim duo videntur esse) epistulis ad Caesarem, ratione tamen diversa. nam quo certius de huius rhetoris scribendi genere iudicari posset, visum est ne orthographiam quidem nisi monito lectore immutare.

Historiarum libro secundo qui Berolinensis membranae verba vindicaret primus extitit C. L. Rothius musei Rhenani volumine VIII: quippe C. Cottae orationis principium in quartae columnae reliquiis latere egregio acumine adsecutus est. sed quoniam pro eis quae requirebantur dis]seruit et fulere q[uae tabula Pertzii exhiberet ieruit et aeq, leviculo sane discrimine, editorem epistula adiit quaesivitque de litterulis illis num iterum inspecta membrana aliter statui posset. respondit ille, olim clarissime comparuisse ea quae extant in tabula, nunc prorsus evanuisse. at mihi in ipsa membrana statim pro i littera ante eruit apparuit s dimidiata, eandemque litteram agnoverunt aliquot homines docti qui quae lis esset ignorarent et Philippus Iaffé vir harum rerum peritissimus. deinde pro litteris aeq dispexi ea ipsa quae Rothius voluit ereq nisi quod r litterae dimidiatae forma prope ad a formam accedit. et haec quidem certa esse adfirmo. quare nemo iam opinor Rothiano invento fidem detrahet Liviumque pro Sallustio revocabit. sed praeter haec duo tabulae vitia cetera quae legere potui tam accurate expressa inveni, ut 'codicem' testem fecerim etiam ibi ubi nihil dispexi: siquid dispexi, adscripsi me vidisse.

Relicuae sunt tertii libri Vaticanae membranae post Niebuhrium et Maium ni fallor a nemine relectae. quas cum Romae frustra quaererem, oblatae sunt schedae Caietani Marinii codice Vat. 9113 coniunctae, in quibus inde a fol. 311 inveniuntur et imagines membranarum delineatae et scriptura transcripta. inscripsit his curis suis verba haece 'scheda de frammenti Sallustiani che copiai moltissimi anni sono da un codice

non so bene se della Regina o della Vaticana.' est autem codex Reginensis n. 1283. quem nacti amici mei Eduardus Lübbertus Ulricus Köhlerus Augustus Wilmannsius mea causa membranarum scripturam cum exemplo Maiano religiose comparaverunt. quo facto quamquam de singulis fere apicibus litterarum abunde constat, tamen Marinianas lectiones tantum non omnes adscribere visum est: nam pauca quaedam videntur et huic et Niebuhrio clarius olim apparuisse quam nunc apparent. noverat autem schedas illas Marinianas Garatonius, qua de re cf. Kreyssigius Commentationis de Sallusti fragmentis p. 7.

Habes igitur, lector, has Sallustianorum librorum reliquias omnes recognitas ad fidem antiquorum librorum. quibus ita usus sum, ut aliorum meisve coniecturis parcissime indulserim. nam opinationes extruere, prius quam fundamentum opere solido muniveris, lubricum est nec volui aliud quam id efficere ut, quibus crisin Sallusti tractare propositum est, ex turbidis altisque exemplarium male lectorum aut prorsus inutilium quasi fluctibus emergere possint. nec tamen stolide puto me codicum scripturas retinuisse, immo libenter recepi certas emendationes certisve proximas, veluti de quibus ipsi auctores propediem disputabunt Mommsenianam p. 65, 13 et Hübnerianam p. 118, 25. Denique gratias agere meum puto eis viris, quorum egregia liberalitate licuit codicibus manu scriptis Berolini uti, neque vero minores amicis meis, a quibus facillime impetravi ut libros aut a me conlatos iterum inspicerent aut a me non visos pervestigarent. Scripsi Berolini m. Iunio MDCCCLXVI.

ADDENDA ET CORRIGENDA.

p. 6, 1 adn.: facta erat vel est ≈ || 22, 6 ciuitatium est in P || 28, 17 adn. seuerior etiam V || 30, 107. Catilina || 36, 11 uobis ex nobis P || 52, 24 7. Romani || 57, 12 l. uostri et 14 Gracchi || 64, 27 adn. terreri (non terrae) est in marg. P et in C deterioribus || 68, 14 adn. r (non e) eras. || 79, 8 l. postero || 84, 17 7. excitauit || 93, 22 adnot. l. 'excidit participium' || 94, 12. l. auorsum ib. 21 adn. proeliantibus P 25 adnotatio delenda || 99, 21 adn. dum in reliqua P || 111, 2 l. clari || 113, 19 l. auidius || 121, 6 adn. l. absolui || 137, 5 hercule a M. Catone Mommsenus || versiculorum numeros paucis locis pravos lector corriget: veluti p. 13, ubi 13 pro 8, p. 113, ubi 8 pro 11.

1

C. SALLUSTI CRISPI

CATILINA ET IUGURTHA.

Sallustius.

1

P est codex Parisinus Sorb. 500 s. x.

p eiusdem codicis manus altera.

C sunt ceteri primae familiae codices vel omnes vel aliquot. sunt codices interpolati vel omnes vel aliquot. e quibus

m Monacensem lat. 14477 s. XI ad Iugurthae capitula 103-106

v Vaticanum 3325 s. xii ad Iugurthae capitula 103-112 recensenda adhibui.

Vest codex Vaticanus 3864 s. x continens orationes et epistulas. * litteram erasam, | versiculi vel paginae finem significat.

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »