PRAEFATIO. Sallustium edendi consilium maturavit adlatus ad me nuper Parisiis codex omnium quotquot innotuerunt optimus, qui inter Sorbonicos bibliothecae imperialis est n. 500. cuius libri scripturas cum in commentariis Dietschianis noviciorum exemplarium sordibus obrutas viderem, si ab ingruente materie liberarem, Sallusti recensionis fundamenta sperabam fore ut solidiora iacerentur. quae spes opinione laetiorem eventum habuit. nam non solum omissas ut fit lectiones multas deprehendi, verum etiam haud paucas, quarum in ipso codice nec vola nec vestigium esset, quasi in eo extarent traditas. quod ne ei viro vitio vertam, qui contulit codicem, sed editori, movet huius incuria qua Monacensis codicis discrepantiam a se excriptam quaque Vaticani ab Henrico Brunnio enotatam corrupit. quare de hisce codicibus quaecumque adnotavi meamet fide niti moneo. perraro accidit ut de scriptura nunc quoque dubitaverim, eamque dubitationem solita nota indicavi. ceterum quoniam Hermae volumine primo p. 229 ss. pluribus de crisi Sallustiana disputavi, hoc loco quibus ego et subsidiis et rationibus rem egerim paucis absolvam. Catilinarii igitur et Iugurthini belli codicum genera maxime duo esse adparet, alterum eorum qui Iugurthini parte quadam (c. 103, 2-112, 3) truncati sunt, alterum eorum qui integri; et illi quidem saeculo decimo scripti sunt plerique omnes, nisi quod Parisinus noster propter a apertae et a clausae promiscuum usum potius nono tribui debere videtur, horum antiquissimus scriptus est saeculo undecimo codex Monacensis lat. 14477. deinde inter recentiores libros pauci quidam eique saeculo XIIII iuniores (ter tiam familiam hanc fecit Rothius) servarunt Sallusti sententias in ceteris omnibus omissas tres (v. p. 6, 1. 52, 25. 66, 6), de quibus cum multi etiam nunc dubitent sintne illius, ego Rothianis rationibus prorsus accedo. videntur autem e marginibus libri alicuius paullatim in suam sedem rediisse. sed horum generum propagines alii aliter informaverunt, Rothius Dietschius Wölfflinus: ego sic existimo. quoniam eis locis, quibus verba quaedam excidisse apparet, primum alterumque genus ita consentiunt ut in illo plerumque hiet oratio, in hoc ex arbitrio sarcita sit, deinde quoniam graviter corrupta aeque exhibent antiqui et recentiores libri, archetypum generis alterius ex ipso primi generis archetypo aut ex quodam eius exemplo parum emendate scripto prodiisse, sed accessisse ex alio quodam codice partem in mancis exemplaribus omissam. cuius rei nescio an vestigium maneat in verbis Iugurthini c. 103, 2 in primi generis codicibus hoc modo prave scriptis, tum rursus Bocchus feliciter seu reputando, quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum hisque continuantur illa c. 112, 3 pacem vellet reliqua. secundi generis codices, in quibus extant illa quae in primo exciderunt, non nulli interque eos Monacensis idem illud feliciter tenent quod intellegi nequit, at alii invexere perverso conamine flectitur, quod Dietschii adsensum tulit, aliaque etiam ineptiora. mihi feliciter in verborum ordinem e margine inrepsisse videtur ibique scriptum esse ab eo librario qui, cum post necessariorum codex sive truncatus sive hiatu scripturae lacer esset, feliciter finire Iugurtham indicaret. quodsi recte statui, patet alterius generis archetypum pendere a genere primo. qua de re vix dubitaverit qui eam Iugurthae partem quae praecedit verba illa c. 112 et in primis talia qualia sunt p. 81, 16. 93, 22. 98, 23 perlustraverit. sed is liber, e quo post saeculum decimum accessit Iugurthini pars quae est sub finem, pessimae notae fuisse videtur, quippe tanta est etiam antiquissimorum apographorum discrepantia, tanta mendorum vis, ut illum codicem et neglegenter scriptum et glossis inquinatum fuisse conicias. duces igitur in hac parte operis selegi antiquissimos Monacensem codicem 14477, quem ubi in ceteris partibus ad hibui vocavi 'optimum' interpolatorum, et Vaticanum n. 3325 tegrae Parisini libri discrepantiae (integram dico praeter ortho- Praeter Catilinam et Iugurtham edidi Historiarum reliquias potiores. ac primum quidem orationes et epistulas solo codice Vaticano ad nos propagatas esse eiusque apographa esse exempla saeculo XV scripta certissimo argu 77 |