Preparatory Latin Prose-book: Containing All the Latin Prose Necessary for Entering College. With References to Harkness's, Bullions & Morris's, Andrews & Stoddard's, and Allen's Latin Grammars, Synonymes, Notes Critical and Explanatory, and a Vocabulary

Copertina anteriore
Woolworth, Ainsworth & Company, 1872

Dall'interno del libro

Brani popolari

Pagina 113 - Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume 5 severitatis erat; non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.
Pagina 80 - ... et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 81 - ... non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando (servilibus officiis) intentum aetatem agere ;¡ sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 110 - Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? lampridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 91 - Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, oratione habita, quum ad jusjurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse ; inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, » aperuisse consilium suum, atque eo dictitare fecisse, quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii.
Pagina 80 - Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
Pagina 77 - ... et graves exstitisse fateor : etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae.
Pagina 81 - Catilinae conjumtions quam verissime potero paucis absolvam :' nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam. 5. Lucius Catilina,3 nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.

Informazioni bibliografiche