Immagini della pagina
PDF
ePub

77

sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbări nuncios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt, et, quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas 5 daretur, si Romānos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt.

XXXV. Caesar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate 10 periculum effugerent; tamen nactus equites circiter triginta, quos Commius Atrěbas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio, diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga verterunt. Quos tanto 15 spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis, se in castra receperunt.

20

XXXVI. Eodem die legāti ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numěrum obsidum, quem antea imperaverat, duplicavit eosque in continentem addūci jussit, quod, propinqua die aequinoctii, infirmis navibus, hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paullo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continen- 25 tem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem, quos reliquae, portus capere non potuerunt, et paullo infra dela

tae sunt.

XXXVII. Quibus ex navibus quum essent expositi milites circiter trecenti, atque in castra contenderent, 30 Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacātos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac, si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Quum illi, orbe facto, sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia 35 sex convenerunt. Qua re nunciata, Caesar omnem

77

ex

castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt, et paucis vulneribus acceptis, complures ex his occiderunt. Postea vero quam equitātus 5 noster in conspectum venit, hostes, abjectis armis, terga verterunt, magnusque eorum numerus est occisus.

XXXVIII. Caesar postero die Titum Labiēnum legātum cum his legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui quum prop10 ter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore anno fuerant usi, omnes fere in potestatem Labieni pervenerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legāti, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, 15 aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt: reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex literis Caesaris dierum 20 viginti supplicatio a senātu decreta est.

78

C. SALLUSTII CRISPI

CATILINA.

I. OMNIS homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum 5 nobis cum diis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara 10 aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et priusquam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

15

II. Igitur initio reges, (nam in terris nomen imperii id primum fuit,) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere 20 urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quodsi regum atque imperato

rum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum 5 est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant,

navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mor10 tales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestimo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima vi15 detur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

III. Pulchrum est bene facere reipublicae ; etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri 20 licet; et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen imprimis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt: deinde, quia plerique quae delicta 25 reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique 30 mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quum ab reliquorum malis moribus dis35 sentirem, nihilo minus honoris cupido, eademque quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

81

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere, sed a 5 quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, 10 paucis absolvam. Nam id facinus imprimis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi 15 et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei lubet 20 simulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat reipublicae capiundae; neque id quibus modis 25 assequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. tari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, Res ipsa horsupra repetere, ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quomodo rempublicam habuerint quantamque reliquerint, ut, paullatim immutata, ex pulcherruma atque optuma, 35 pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

30

« IndietroContinua »