Immagini della pagina
PDF
ePub

quis immutationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet. Haud dubium erat, quin cum Æquis alter consulum bellum gereret. Itaque Æqui ab Ecetranis Volscis præsidium petiere. Quo cupide oblato, (adeo civitates hæ perpetuo in Romanos odio certavere,) bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici, et prædicunt Romanis, Ecetranum ad quos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad quos. Isque miles per bellum Æquicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida Æquis, ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte jam infidos colonos Romanis abalienavit. Nec dum matura re," cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut, principibus coloniæ Romam excitis, quærerent, quidnam rei esset." Qui cum haud gravati venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Æquos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit; ignarusque multitudinis,*

12

· 11' Borb. Flor. duo Pall. et Voss. Rott. Chifl. Helm. quid rei esset. Ut et Campanus edidit. Pal. tertius, qui rei essent. Videtur scribendum, quid id rei esset.' J. F. Gronov.-12 Gravate Edd. ante Drak. Vet. lib. apud

NOTE

tione, in nominibus præsertim pro- tui, Antiates (Æquis aliisque Volscis priis.

• Ab Ecetranis Volscis] Ut Antium in maritima, et Suessa Pometia in campestri, sic Ecetra, sive Echetra, in montana Volscorum regione primaria civitas fuit; ubi et totius nationis comitia plerumque celebrata, ut ex Dionysio lib. VIII. liquet. Erat in Equorum et Hernicorum confinio, supra Signiam, aquilonem versus, Anagniæ vicinior, ad Corum: in eo tractu, ni fallor, ubi nunc Paliano.

t Suspecta et colonia Antium fuit] Nuntii Latinorum indicarunt Sena

eos solicitantibus, opera præsertim eorum qui, diviso colonis agro, Antium deserere coacti, ad quos transfugerant) hostilia meditari, nec eos solum, sed et advenas eo in coloniam missos.

u Nec dum matura re] Cum defectionis consilium nondum plane cepissent Antiates.

x Ignarusque multitudinis] Juncti Equis Volsci majorem ejus exercitus partem conficiebant, novaque hostibus utrimque subsidia summissa fuerant.

quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnæ commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit. Neque is finis periculi fuit. Namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et male pugnatum, et consulem exercitumque obsideri, nuntiaverunt. Tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quæ forma senatus consulti ultimæ semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, Videre 3 ne quid res publica detrimenti caperet.' Ipsum consulem Romæ manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule 14 T. Quintium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. Ad eum explendum Latini, Hernicique, et colonia Antium dare Quintio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) jussi.

Semper in extremis periculis adhiberi solita.

b

Sigon. gravatim.-13 Videret Edd. ante Drak. et Ms. Veith.-14 Al. pro

NOTE

▾ Temere pugnæ commisit] Exercitum, imprudenter inito prælio, in discrimen dedit. Il hazarda mal-dpropos son armée au sort d'une bataille.

2 Ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset] Aliter Dionysius libro IX. Refert enim a Furio cos. equites in Urbem cum literis missos, factumque ante lucem de auxiliis ei mittendis Senatusconsultum, vocatis decreto in curiam patribus per Postumium collegam.

* Ne quid res pub. detrimenti caperet] Senatusconsulto in hanc formam facto, viderent coss. ne quid resp. detrimenti caperet, consulibus tota res publica committebatur, ita ut ab iis provocatio non esset, etiam intra Ur. bem.

b Pro consule [proconsule] T. QuinDelph. et Var. Clas.

tium] Ita veteres libri: quædam editiones proconsulem T. Quintium. Neutra lectio quicquam habet quod arguas. Nam et proconsul dicebatur, et divise pro consule, qui ad provinciam administrandam eum imperio consulari mittebatur, consulisque loco erat, non tamen consul. Nam proconsulatus, ut Sigonius observat, non est magistratus: sed imperium, aut extra ordinem privato datum, ut nunc T. Quintio; aut ex consulatu prorogatum, ut Publilio Philoni, de quo Livius lib. VIII. cap. 26. Quæ, quidem, si ad hæc prima reip. tempora referas, vera erunt. At temporibus imperatorum, proconsulatus, quo provinciarum populo ab Augusto relictarum ordinaria administratio mandabatur a Senatu, magistratus 2 Q

Livius.

5. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt. Simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa, Urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad præsidium Urbis relictus; consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curæ aut laboris. Vigiliæ in Urbe, stationes ante portas, præsidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, justitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et, cum persequi posset, metu substitit,' ne qua, ex parte altera, in castra vis fieret. Furium legatum (frater idem

f Copias Romanorum multis locis delibare.

tus:

NOTE

erat: immo, ut ait Ulp. jurisconsul'Cum plenissimam jurisdictio. nem proconsul habeat, omnium par. tes, qui Romæ quasi magistratus, vel extra ordinem jus dicunt, ad eum pertinent.'

c Decumana porta] Castra Romanorum quadrata, ut plurimum, et æquilatera, pro laterum numero portis quatuor majoribus adiri solebant, prætoria, decumana, et principalibus duabus. Prætoria, si Lipsium audi mus, sic dicebatur quod prætorio, id est, tentorio consulis, sive alterius summi ducis, (qui olim generali prætorum nomine censebantur,) proxima esset. Ea orientem fere, vel hostes, si vicini essent, spectabat. Decu. mana a cohortibus decimis legionem ea parte tendentibus appellata, in remotissimo a prætorio atque ab hostibus latere sita. Per hanc plurimum aquabantur et pabulabantur: unde in illam versa fuisse videtur tota castrorum facies. Principales,

C

sive principiales, circa principia, ubi milites prætorio proximi tendebant, alia latera aperiebant: una dextrum, altera lævum. De his paulo aliter Alex. ab Alexandro, et Turneb. qui portam prætoriam cum qua storia confundunt. Ille præterea quæstoriam eandem cum decumana facit, ducta ex Livii lib. x. c. 32. conjectura. Uterque unam agnoscit princi palem, cum duas fuisse dexteram et sinistram probet Lips. ex eodem Liv. lib. IV. c. 27. Extraordinariam, quam alii diversam a ceteris esse volunt, eandem Lipsius cum prætoria, quintanam, quæ ex Festo additur, non portam, sed viam fuisse contendit, ad quam quintæ cohortes tende

rent.

Ne qua, ex parte altera, in castra vis fieret] Non altera in castra, Quintii nimirum, qui subisidio missus; sed in castra ipsius Furii consulis altera ex parte, sive ex alio latere.

consulis erat) longius extulit cursus: nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo incursum vidit. Ita exclusus, multis sæpe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul, nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis, quam satis caute,16 in mediam dimicationem 17 infert, vulnere accepto, ægre ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit. Qui, cæde legati et consulis vulnere accensi, nulla deinde vi sustineri potuere, cum compulsi in castra Romani rursus obsidèrentur, 18 nec spe, nec viribus pares. Venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quintius peregrinis copiis, cum Latino Hernicoque exercitu,* subvenisset.' Is, intentos in castra Romana Æquos, legatique caput ferociter ostentantes, ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor cædes, fuga effusior Æquorum in agro fuit Romano. In quos palatos, prædam agentes, Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat præsidia, impetum dedit. Ii vagi, dissipato agmine fugientes, in Quintium victorem, cum saucio consule revertentem, incidere. Tum consularis exercitus egregia pugna

• Impetus impulit ad progrediendum ultra quam oportebat, et ille ardore persequendi hostes, &c.

consule, al. proconsulem.-15 Subsistit Gronov.-16 Vulg. magis quam caute.— 17 Flor. in medio dimicationis. Forte, in medium dimicationis. 11. 56. ‘Ad ultimum dimicationis rem venturam.'' J. F. Gronov.--18 Pro cum quidam Mss. quin: unde J. F. Gronov. conj. quin compulsos in c. Romanos r. obsiderent. Hæc probavit Duk. coll. 11. 19. et xxxv. 36. Ms. Veith. quin pulsi in c. Vid. Not. Var.-19 Legendum jam alii monuere, ni T. Quintius cum peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, (ut v. 19.) vel, ni T. Q. perituris, aut perœgris, aut propere ægris, aut (in) tempore agerrimis copiis, sc. Romanis, subvenisset. Alii verba peregrinis copiis, aut Latino H. e. glossema esse putant.' Ru

NOTE

• Peregrinis copiis, cum Latino Hernicoque exercitu] Quid ergo, nonne Latini Hernicique hoc tempore inter peregrinos? Nondum certe civitate donatos comperio. Sed nimirum in

dicare voluit Auctor quibus ex gentibus peregrinæ hæ copiæ coalescerent, ut Latinus Hernicusque exercitus explicatio sit præcedentium, non distinctio.

h

consulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem. Magnæ clades ultro citroque illis diebus et illatæ et acceptæ. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto affirmare numero. Audet tamen Antias Valerius concipere summas: Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia 20 ac trecentos; ex prædatoribus quorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos casos; ceteram multitudinem, prædam agentem, quæ inciderit in Quintium, nequaquam pari defunctam esse cæde; interfecta inde quatuor millia, et, exequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam reditum et justitium remissum est, cœlum visum est' ardere plurimo igni; portentaque alia aut obversata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus in triduum feriæ indictæ, per quas omnia delubra pacem Deum exposcentium virorum mulierumque

g

Exprimere exacte numerum.

h

i.

pert.-20 'Romanos quinque millia ac trecentos. Non est quod legas Romanorum, multo minus cum Rhen. quinquies mille.' Idem. 'Quinque millia. Hæc summa superat fidem, id quod ex Dionysio intelligi potest. Itaque placet magis vetus lectio, duo millia: et paulo post, non duo millia, sed tria.' Sigon. -1 'Inde Romam reditum est: justitium remissum. Cœlum risum, &c. Gronov. Donjat. Crevier. all. reditum est in omnibus Edd. ante Drak. legitur, qui ex uno Ms. pro est dedit et: in M3. Veith. legitur, Inde Romam reditum et justi

NOTE

Nequaquam pari defunctam esse cæde] Sed majori. Gall. Les autres n'en avoient pas été quittes à si bon marché.

Exequendo subtiliter numerum] Vult Livius Valerium Antiatem, præter historicorum morem, (qui millenario fere numero se tenent, raro descendunt ad centenarium, rarins ad minutiores,) non contentum rotundo numero, ducentos præterea et triginta non sine affectatione quadam expressisse.

Justitium remissum] Remitti dici

tur justitium, cum facultas tractanda-
rum litium restituitur.
Eo usque
sistebatur et cessabat jus, inhibita-
que jurisdictione tria verba sileban-
tur a prætore, do, dico, addico.

Feriæ indicta] Imperativæ fuerunt hæ feriæ, utpote extra ordinem indictæ, quod plerumque victoriæ alteriusve lætitiæ publicæ causa fiebat ad gratias Diis agendas; aliquando, ut hoc loco, in publico mœrore ac rebus afflictis, ad deprecandam numinis iram.

« IndietroContinua »