Immagini della pagina
PDF
ePub

ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent,11 subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in æquo campi tantum superanti multitudini victoriam fore. Adeo non fortuna modo, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites, erat. Pavor fugaque occupaverat animos, et tanta hominum oblivio," 14 ut multo major pars Veios, in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus. In reliqua acie simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, auditus, ignotum hostem prius pæne quam viderent, non modo non tentato certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec ulla cædes pugnantium fuit. Terga cæsa suomet ipsorum certamine in 's turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quo armis abjectis totum sinistrum cornu defugit,16 magna d Sibi, qui Romanos adeo multitudine vinceret, victoriam in loco plano proclivem futuram.

6

11 Diductam Edd. ab Ald. ad Drak.-12 Concurrissent Gronov. Doujat. Crevier.-13 In nonnullis edd. superanti multitudine, vel superante multitudine.-14 Supplendum erat suadente Bauero, aut vox hominum post animos ponenda. Sed recte, opinor, Gron. pro hominum conj. omnium sc. rerum.' Rupert. Omnium quoque probant Drak. et Doering. et extat in Crevier. min.-15 Præpositionem in omisit Ms. Veith.-16 J. F. Gronov. emendat diffugit.

[merged small][subsumed][merged small][merged small][graphic]

strages facta est: multosque, imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites. Maxima tamen pars incolumis Veios perfugit; unde non modo præsidii quicquam, sed ne nuntius quidem cladis, Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

39. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriæ tam repentinæ tenuit. Et ipsi 17 pavore defixi primum steterunt, velut ignari, quid accidisset. Deinde insidias vereri; postremo casorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi cum prægressi equites, non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris, retulissent; aliud priori simile miraculum eos sustinuit ;' noctemque veriti et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa mœnia aliasque portas, quænam hostibus in perdita re consilia essent. Romani, cum pars major ex acie Veios petisset, nemo superesse quenquam præter eos, qui Romam refugerant, crederet, complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt.18 Privatos

• Mira res alia illos continuit, ne ultra progrederentur.

17 Conj. Rupert. ipso.-18 Romani.... complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt. Id elegantius multo quam quod a Sigon. defenditur, comploratis omnibus pariter vivis mortuisque. Sed ita nullum est verbum, quod ac voc. Romani pertineret, nec plane structuNOTE

▾ Armorumque cumulos] Ad tropæa. Complorati omnes, pariter] Hoc sane elegantius Gron. mihique visum, quam Sigonianum, comploratis omnibus vivis pariter mortuisque. Figurate ascribit Auctor mortuis et absentibus (qui Veios aufugerant, et, vivi licet, pro mortuis habebantur) querelas

luctusque eorum qui in urbe remanserant; quandoquidem illi in causa erant, cur hæc in urbe fierent: nec vero luctu complere locum ii tantum dici possunt, qui lugent; sed et qui lugentur, sive quorum amissio mœrorem efficit.

deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est. Mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa monia turmatim barbaris, audiebant. Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem jam in urbem a futurus videretur impetus primo adventu,' quo accesserant ad urbem. Mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret. Deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati se invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo lux appropinquans exanimare: timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta portis sunt illata. Nequaquam tamen ea nocte, neque insequenti die similis illi, quæ ad Alliam tam pavide fugerat, civitas fuit. Nam cum defendi urbem posse, tam parva relicta manu, spes nulla esset, placuit, cum conjugibus ac liberis juventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere,' armisque et frumento collatis, ex loco inde

b

20

Postea communis metus compressit, et quasi hebetavit domesticam singulorum mæstitiam.

Existimantes fore ut Galli ipsos adorirentur.

Et malum ipsum irruptionis metui non intermisso conjunctum fuit.

ræ ratio apparet: nam rò Romani aut redundat, aut anacoluthon existit, aut leg. Romæ vel Romanis. Neque enim Romani hic sunt illi ipsi, qui complorarentur, sed ipsi, qui Romæ degerent, incolumes adhuc, sed ignari omnium ac soliciti. Itaque ab voc. Romani malim ablativos retinere.' Bauer. Vid. Not. Var.—19 ' Post impetus majorem distinct. posuit Stroth. non male ! a primo adventu malebat Gron. Sed aut ipsum ablat. commode intelligi puto, aut cum vel simul suppleri posse.' Bauer. Distinctionem post impetus delevit Doering.-20 J. F. Gronov. malebat, similis illis, qui ad Alliam tam pavide fugerant.-1 Conscendere Edd. a Sigon. ad Drak. et Ms. Veith.

....

NOTE

• Ut identidem jam in urbem] Illud identidem refertur ad tria tempora, quibus Galli urbem invasuri timebantur, et causas cur quovis horum temporum timerentur. Primo, cum statim a prælio ad urbem accesserunt. 2. Sub occasum Solis. 3. Initio noctis. 4. Initio diei sequentis, quo tem

pore urbem intrarunt.

b Similis illi, quæ ad Alliam] Displicet Gronovio quod dicitur, ad Alliam fugisse civitas: suspicatur reponendum similis illis qui ad Alliam tam pavide fugerant. Non est tamen novum civitatem dici pro civibus, civiumque potiori parte.

munito Deos hominesque et Romanum nomen defendere: Flaminem3 sacerdotesque Vestales, sacra publica, a cæde, ab incendiis procul auferre ; nec ante deseri cultum eorum, quam non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes Deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris juventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum, relicta in urbe utique perituræ turbæ. Et, quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros; nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

40. Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatia. Versæ inde adhortationes ad agmen juvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcumque reliqua esset, fortunam. Digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captæ urbis non superesse statuerant exitio; cum ipsa res speciesque miserabilis erat,

[ocr errors]

2 Lipsius in Tacit. scripsit endomunito.-3 Flaminem, sing. pro plur. nisi leg. Flamines.' Rupert.

NOTE

c Ex loco inde munito] Nempe inde tanquam ex loco munito.

d Deos hominesque] Deorum est homines defendere, non contra: sed per Deos intelliguntur templa Deorum Romæ tutelarium.

e Urbis per trecentos sexaginta annos.... victricis] Glar. exactam non esse hanc annorum computationem notat, sed eam potius quæ in Camilli oratione sub finem libri exhibetur: erat enim hic annus ab Urbe condita 365. inquit. Sigon. fatetur Urbem captam auno 365. a Livio dici: sed non insubtiliter ait annos hic a Livio non a prima Urbis origine, quemadmodum in oratione Camilli, sed a pri

mo bello, quod an. 4. Romulus gessit adversus Sabinos teste Dionysio : quanquam lib. VII. ait, 'conditæ urbis æqualem victoriam fuisse,' sed hoc rhetorice. Præterea dici potest nihil esse usitatius apud auctores, quam ut rotundum numerum, qui vero proximus sit, pro vero sequantur. Sed annum Urbis captæ certo invenire Plutarchus difficile esse testatur. Plinius quartum et sexagesimum nnmerat supra trecentesimum. Nos uno minus cum Sigonio, summam Capitolinam secuto; quæ, demtis primis Urbis condendæ annis, quibus bellatum non est, reddet præcise annos 360. a Livio notatos.

f

tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante; quia, quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia, maxime plebis, turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum. Inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissa rerum suarum cura, quæ sacrorum secum ferenda, quæ (quia vires ad omnia ferenda deerant) relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli asservaturus custodia esset; optimum ducunt; condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere: cetera inter se onere partito ferunt via, quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas cum L. Albinius, de plebe Romana homo, conspexisset, plaustro conjugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat: salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique, se ac suos in vehiculo conspici; descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit, et Cære, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

4 Delendum monet Tan. Faber rd in.—5 Vulg. quæ sacrorum ferenda.— 6 Alii legunt quisque. Conj. Rupert. quive et quique.—7 Al. Albinus, al. Albanius.

NOTE

Trecentos sexaginta annos] Erat annus 365. sed numero rotundo utuntur, ut solet fieri in locis, ubi non opus est accurato calculo. Vide cap. 54. J. Clericus.

f Quæ sacrorum] Sacra hic sunt res Diis consecratæ, simulacra inprimis Deorum, qui præcipuo in honore.

Pedibus ire] Florus notat: 'Virgines ex sacerdotio Vestæ nudo pede

« IndietroContinua »