Immagini della pagina
PDF
ePub

16

difpofitas, difponente & ordinante, vel earum virtutem adaugente, fufficientiamque illis caufandi tribuente, ut curatio lepra in Nahaman per Jordani aquas, dulcora. tio aquarum amararum per lignum immiffum, in no. ftræ falutis figuram, & alias his fimilia.

fed

Poftremus miraculorum gradus eorum eft, quæ per media naturalia fiunt, etiam difpofita ad agendum: & ad talem effectum producendum, non tamen de proxi mo; unde neque illum effent productura abfque con: curfu divinæ voluntatis, non tantum permiffive, fpecialiter, & cum effectu ad eam caufarum applica tionem concurrentis, ut de Leonibus devorantibus trans latitios Samaritanos 4. Reg. cap. 17. Leones enim homines devorare maxime naturalis res eft, & caufæ funt Leones ad devorandum homines difpofitæ, tamen ex fpeciali Dei voluntate devorarunt Samaritanos illos. Sic etiam, ferpentes in deferto contra Hebræos immiffi caufa quidem naturalis ac difpofita ad nocendum & occidendum homines existebant, non tamen nocuiffent 17 neque quemquam occidiffent, nifi ipfe Deus ad fuæ Juftitia rigorem demonftrandum, eos in rebelles Judæos immififlet, ut narratur n.c.21.

[ocr errors]

Miracula igitur in hos quatuor ordines divifa,_ majora, & minora dici poflunt; non tamen respectu Dei, nihil enim ejus refpectu eft miraculofum, ita Eccl.cap. 38. v. 25. nihil elt miraculum in confpectu ejus, Marc. 10 Luc. 18. omnia poffibilia funt apud Deum, 18 cum ei nihil fit difficile, juxta illud Gen. c. 18. v, 14. O Jerem.c.32.v. 28. & Matth. 19. v. 26. Apud Deum autem omnia poffibilia funt. Unde Prudentiffime Pindar. in Pyth. od. 10.

19

Mihi autem nihil in admirando
Videtur effe impoffibile, fi Dii executi fuerint.

Sed majus, & minus miraculum dicitur refpectu Na turæ, quatenus in his operibus magis, aut minus ipfius naturæ vires exuperantur, ut ex D. Th. Rocca ubi a: lias, cap. 23. & feq. & alii fupra citati. Atque hac ratione conftat, majus miraculum efle illud, quod ab. folute miraculum dicimus quam quod fecundum quid vocamus, & majus, quod in fupremo, quam quod in infirmo ordine collocandum eft: notum quippe eft, majus miraculum efle motuum fufcitare, quam infir mum fanare, & majus miraculum eft, ignem de cœlo, quam pluviam evocare, quod horum utrumque magis naturæ vires exuperet; & majus item miraculum eft Solem retrocedere ab occafu in ortum, ut E zechiæ teftimonium daretur in fuæ vitæ tutelam, quam eundem Solem ad Jofue præceptum ftare, ut fubtiliffime probat Galeot. Mart. de doct. promisc. cap. 38. & fic de cæteris. Imo in uno codemque gradu miraculorum, poteft unum efle majus alio > ut patet, nam majus muraculum eft • mortuum fufcitare quam vifum cæco nato reftituere; fed hæc ulteriori exemplo non egent.

SUMMARIUM.

1 Effectus aliquis, ut miraculi nomen babeat, plures debet babere conditiones.

2 Prima conditio effectus miraculofi, ut appareat effe fupra Nature vires.

3 Interdum per caufas naturales effectus fit, ex fpeciali

tamen Dei voluntate.

4 Secunda conditio effectus miraculofi, ut fiat diviut fiat divina virtute.

5 Tertia conditio, ut accidat ex hominum merito, non

ex verborum vi.

6 Quarta conditio effectus miraculofi, quod effectus pa-
tens eft.

7 Quinta conditio, ut fit ad fidei corroborationem.
8 Sexta conditio, quod appareat in inftanti.
9 Septima conditio, quod fint fine dolore, Contra
rium ibid.

10 O&ava conditio, quod fit opus perfe&um.

QUESTIO III.

De conditionibus effe&tus miraculofi.

T effectus miraculi nomen mereatur, non

49. Mafc. conc. 262. a uum. 25. ad feq. Medic. de miTab. oper. Dei, lib. 1. qu. 22. per tot. Mart. Delt. d'f quifit. magic. lib. 1. quæftion 7 Auguft. Barbof. de off.

[ocr errors]

poteft Epifc. alleg. 97. num. 8. part. 3. Roccam de Canoniz. Santt. cap. 19. & per alios, eodem tractatu. 2 Sunt autem quæ fequuntur: Prima, ut appareat, cum effectum effe fupra naturæ vires; jam enim in definitione patet, efle, de miraculi ipfius effentia ut exu. peret vires Naturæ: non enim dici poteft miraculum quod per naturales caufas fit, & eo ipfo modo quo 3 fuccedit, per eas fieri poteft. Sed animum ad id adver tendum quod etiam fuperiori quæftione innuimus, evenire nempe, ut effectus aliquis per naturales caufas fiat, ex Dei tamen fpeciali voluntate, ipfas caufas, ad agendum aur nullo modo, aut non de proximo difpofitas difponentis. Vallef. de Sac. Philofoph. cap. 35. ut in curatione lepræ Nahaman, lib. 4. Reg. cap. 5. per aquas Jordani in quo miraculo Deus difpofuit ipfas Jordani aquas tribuens illis facultatem, quam antea mnime habebant, mundandi nempe a lepra, & in hoc confiftit miraculum; mundatio enim lepræ pofthac per cafdem aquas naturalis res eft; funt enim & aliæ aquæ nonnullæ (in quarum numero ad præfens, & poft illud miraculum recenfetur ipfa aqua Jordani) quæ virtutem habent mundandi lepram, ut de ipfo Jordane Bacc. lib. 3. de Therm. cap. z. rubr. de balneis ad cutis morbor. Ad hoc autem multo magis confirmandum, ac demonftrandum, non confiftere in eo cafu miraculum in ipfa lepræ curatione, & mundatione, fed in attributione virtutis quam non habebant, ipfis aquis Jordani, nota in facro textu, mandatum fuiffe Nahaman a Propheta, ut fepties lavaret fe in Jordane, non autem femel, ut fatis fuiffet ad miraculi efficientiam; quia poftquam Deus Optimus Maximus eam virtutem Jordani aquis impertitus eft, ut a lepra mundarent, naturali jam via, & agendi modo Nahaman curari debuit, nempe per alterationem, mundificationem, & corroborationem membrorum; quæ omnia non unica vice, aut temporis mo. mento naturaliter perfici poterant, fed tempore, & repetitis vicibus, ut in cæteris naturalibus balneis ufu venit. Fuit ergo fupra naturæ vires, quod aquæ Jorda nis alias ex fua Natura nullam talem virtutem habentes, illico ex Dei virtute ad Prophetæ petitionem, cam facultatem inducerent; quam etiam pofthac fervarunt, ut dixi; fed ipfa lepræ mundatio in Nahaman effects naturalis fuit, a Naturali caufa, naturali via, hoc mo do productus. Ad id ergo, quod dicit Bart. de Teft, nu. 57. nimirum non effe miraculum id, quod fieri poteit per caufas naturales, dicendum videtur, quod non fimpliciter intelligendum, fed fi fieri quidem polit non quomodocunque, led eo modo, quo fit; ut fi antea aquæ Jordanis virtutem illam a Natura habuiflent, jam nullum in co cafu miraculum eflet, non enim naturaliter fieri potuiflet, ut aquæ illæ in continenti eam vir tutem induerent, & fortafle etiam ad præfens non tam cito alios quofcunque a lepra mundarent, ut Nahaman mundatus eft.

Secunda conditio eft, quod fiat divina virtute, non 4 ex arte diabolica; aut aliter: Dæmones enim, & co. rum fequaces mira quædam faciunt, ut Magi Pharaonis. Martin. de Arles de fuperftitione, num. 93. quæ tamen miracula non funt, quia vel non funt vera, fed apparentia tantum, & vocantur proprie præftigiæ, & illu fiones, eo quod Dæmones nobis illudant, oculosque ita perftringant, ut ea, quæ non funt, neque effe per ipfos poflunt, realiter efle apparere noftris fenfibus faciant: vel fi vera quidem funt, non virtute divina, fed naturali fiunt, neque ipfius Naturæ vim pertranfeunt, a nobis tamen miracula judicantur, quia talia vel oun quam, vel de raro videmus, aut earum caufas nefcimus: quod & Tho. Eraft. dif. contr. Paracelfum, ́pare re prima, bene explicabat. Poffunt enim Dæmones mirabilia quædam facere, nunquam tamen naturæ vires ex fuperare, ut exempli caufa, poffet quidem Dæmon aliquem morbum celeriter, & quafi fubito curare, non tamen aliter quam per media naturalia, quæ ipfi_notif fima funt: fic Urbs Roma longa peste affecta adventu Afculapii a pefte vindicata eft, ut narrat Lactan tius, de Orig. Err. cap. 8. & fic nobis id quidem miraculum videtur, cum tamen naturalis res fuerir,

Unulis habeat quonditiones necefle ef, jaarum alize fanne pefte eb (ubitam caufarum motione fu. Eodem

a Theologis, & Canoniftis defiderantur, aliæ vero a Philofopho, ut Philofophus eft. Recenfentur autem conditiones hujufmodi per Malvetium ubi alias dub. 3. a num. 38, ad 14. per Caffan. in Car. Gl. mun. p. 3. conf.

quoque pacto cætera permulta miracula ab historns enarrata, ut a Tito Livio, Valerio Maximo, & aliis, & relata ab eodem Lactantio ibidem nunquam vires Nature prætergrefla funt, aut faltem apparentia, non

autem vere fuerunt. Quotiefcunque ergo conftaret, realem ac verum aliquem effe&tum neque ab homine, neque a Dæmone, neque a Natura fieri potuifle, illico probatum remaneret illum fuifle miraculofum ; neque enim miraculofum quid probari evidentius po teft, quam probando non potuiffe efle naturale, atque hac ratione ea omnia miracula, quæ alias fimpliciter dicuntur, ut refurrectio mortui, vera Prophetia, & his fimilia, pro miraculis illico fe produnt, quia & Damon's > & Naturæ vim omnem exuperant : unde inanis, ac fuperflua eft omnis probatio in his, quia ex feipfis miraculofa apparent; non fic autem infirmorum fanationes, & alia his non diffimilia.

S Tertia conditio eft, quod effectus non accidat ex vi verborum, fed ex hominuin merito. Hanc conditionem Theologi defiderant, quia conftat in facro fancto Mif fæ facrificio, ex verborum vi per facerdotem prolato rum panem, & vinum in corpus, & fanguinem ve rum, ac realem Chrifti tranfubftantiari; fic etiam in aliis facramentis ex verborum enunciatione, maxima, ac fupernaturalis virtus conciliatur, ut non ex hoc quis dici poffet miracula feciffe ; quia quamtunvis malus eflet facerdos facrificans, aut benedicens, tamen idem panis, & vinum eodem modo transsubstantiaren tur, & cætera facramenta eamdem virtutem comunica rent: non enim hæc ex hominum merito contingunt, fed ex verborum vi, ut dixi: unde hæc conditio vi detur mihi magis refpicere ipfum hominem facientem miracula, quam naturam effectus miraculoli & ea de caufa ad Philofophum, quemadmodum neque aliæ ex his, nihil pertinent. Quod enim per verba quædam fiert poffint alia miracula, præter ea quæ vel in Mille fa crificio proferuntur, ad transfubftantiandum in corpus & fanguinem Chrifti Domini panem, & vinum, in eo facrificio oblatum, & alia quæ vim fortita funt ab ipfa Ecclefia, vanum omnino eft & ab om ni veritate alienum non modo enim per ullum verborum genus miraculum, quantumvis minimum fieri poteft, fed neque ex eorum energia ullus, quan. tumvis minimus, effectus naturalis produci. Sed de his alias.

6 Quarta conditio eft, quod effectus evidens fit, ac patens, non autem latens humanos fenfus: exemplifi cant rem circa hanc conditionem de eodem Euchariiliæ facramento; quia transfubftantiatio panis & vini in Chrifti corpus, & fanguinem, non eft patens, & evidens ad fenfum, fed per fidem, qua folummodo cam affequi nobis licet, & non aliter. Ab hac conditione deficeret ftigmatum fignatio in corpore Pau11, nifi ejus dicto credendum effet, quia ad fenfum latebant, a qua tamen non deficerent ftigmata in D., Francifco, & in D. Catharina Senenfi, quia in eorum utroque ad fenfum apparebant, ut ex corum vita conftat.

7

Quinta conditio eft, ut miraculum fit ad fidei corroborationem, in hominum falutem, & ad Dei gloriam, quia miracula attribuuntur Fidei, Gloff. in cap. unico verbo fedis, tit. de reliq. & ven. Sanct. 6. non enim exiftimandum eft, gratis Deum interrumpere ordinem ab initio Naturæ datum, fed ut eft ipfa Sapien tia, id non nifi ad fui gloriam, & in noftram falutem operari; ex fidei autem corroboratione, utrumque. emanare palam eft.

Sexta conditio eft, quod effectus appareat in continenti, aut multo citius quam a Natura fieri potuerit: & hoc habet locum in his tantum, quæ alias naturali ter fieri poffunt: Malvet. ubi alias, dub. 3. num. 25. fiquidem nonnulli, quod exempli gratia diétum volo, ab infirmitatibus etiam extremis, & undequaque periculofis fanantur, Natura ipfa morbum fuperante, humorum concoftione, & adæquatione, etiam citius, ac faciliori modo, quam fperari ab hominibus potuerit; ii tamen miraculofe non fanantur, quia fanatio tempore contingit; fanationes autem miraculofa nulla intermedia humorum concoctione fiunt, fed in instanti, confeftim, fubito, ftatim: his enim vocibus ad oftendendam miracu⚫ lorum evidentiam utitur Sacra Scriptura, præcipue ve ro in miraculis que a Chrifto Domino patrata fuifle narrant Evangelifta, Sed adverte, ut dixi, hane in ftantaneam operationem non requiri in omnibus mira. culis, fed in iis, quæ funt a Natura factibilia, & idcirco nihil omnino demit de miraculo, quod Elifæus non una vice puerum a morte fufcitaverit, fed tantum ubi fepties fuper illum fefe inclinaffet, & quod Chriftus Dominus non prima vice integrum vifum reftituerit

cœco, de quo Marc. cap. 8. v. 23. & feqq. fed fecun do manus fuper oculos ejus impofuerit; contra autem eveniffet in fanatione cœcitatis Tobiæ, multum enim de miraculo minuiffet, repetitio per plures vices medi camenti ab Angelo Tobiolo commonftrati, quia fortal fe erat opus hoc per convenientem & iteratam ejus medicamenti applicationem naturaliter factibile, non vero unica vice..

[ocr errors]

Septimam conditionem affert Malvet. ubi fupra, nu. I 52. & Medices ibid. Eft autem, quod fiant fine dolore. Sed hæc ut videtur, non eft in omnibus miraculis perquirenda; imo fortafle in nullo: nam quid demeret mi raculo, fi lapide renum magno, & qui non potelt naturaliter per anguftias veretri exire, laborans ad alicujus fervi Dei benedictionem illum cum confueto dolore per urinam ejiceret? aut fi putrida febre laborans, jam jam periturus, folo Jefu Chrifti nomine invocato, ftomachi dolore illico apprehenfus vomeret, & a febre, infimul que ab imminente morte liberaretur? Jam vero tale exemplum in Sacris habemus, ab ipfo Medic. relatum Marc. cap. 9. v. 25. de Dæmoniaco a Chrifto Domino® liberato, de quo ille: Et exclamans multum dif cerpens eum, exiit ab eo: & factus eft ficut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus eft. Et infra, qu. 8. fub nu. 17, miraculofum opus (quantum ego exiftimo) contemplari licet dolores unius partis in aliam tranfmu tari, ita ægrotante Deum rogante per merita Cardin. Bellarmini pia memoriæ. Itaque dummodo in continenti, exempli gratia, recedat morbus, licet remaneant confequentia morbi, puta, laffitudo, debilitas, trix, dolor,& fimilia, fufficit ad hoc, ut opus mira. culofum dicatur, ita fentiente Rota in Relatione fuper proceffu Cannonizationis B. Raimundi, p. 2. art. 5. v. Quod fi quandoque. Non tollit itaque dolor interveniens in alicujus morbi curatione vim miraculi, ut firmat Rot. in Relat. fuper proceffu Canonizationis S. Caroli, P. 3. mir. 2. poft mortem in fin., & in Relatione fuper proceffu Canonizationis S. Therefiæ art. 4. fuper. 11. mi. rac. poft mortem, quæ teftimonia referuntur ab cademmet Rota in Relatione fuper procefsu Canonizationis S. Andrea Corfini, p. 2. v Item quod Deus Ac profecto etiam ipfi Philofopho fatis fuerit ad miraculi effentiam, ut opus non fit fua natura factibile; neque curabit ille, dolore, vel aliter fiat.

Octavam addamus_conditionem omnium maxime ne. 10 ceffariam, & eft, quod opus miraculofum fit undequa que perfectum. Marc. Anton. Genuenf. in prax. Arch. Neap. cap. 59. Ricc. in prax. Epifc. Refol. 487. num. 7. & ex Medicis Fortun. Licet. lib. 2. de his, qui diufin. alimento vivunt, cap. 172. in fin. nam mortuum fufcitare, qui illico remoriatur, imperfectum opus eft & apparere poteft ex Dæmonis virtute factibile, ut patet in hiftor. A. B. Petri Apoft. de Simon. Mag. qui neque potuit mortuum omnino fufcitare, neque ullo modo, quia etiamfi moveretur, non erat vere fufcitatus. Cacum quoque cæcitate exuere, qui mox in illam relabatur, miraculum non eft, quia opus imperfectum & fic de cæteris. Et hæc conditio videtur maxime des derabilis in effectibus, quorum caufæ funt ignotæ, aut qui miraculofi cenfentur: nam vidi ego plures ægrotan. tes aliquo morbo moleftatos ad præfentiam, vel adven tum, vel tactum alicujus Religiofi, in quo maximam haberent fiduciam, vel etiam aliquarum Reliquiarum e tiam ipforum Sanctorum (nam neque per has Deus quandocunque nobis placet, & femper miracula operatur) fefe a morbo recollegifle, ac melius habuiffe, mox codem morbo deterius moleftatos fuifle, & aliquando etiam periifle, nimirum, quia ex contracta fiducia imaginantur fe iis mediis fanari poffe: unde Natura bo na fpe ducta, morbo infultat, mox autem invalefcente morbo, fuccumbit. Deus autem, cum miracu la operatur, omnino & undequaque perfecta opera efficit. Sed circa hanc, miraculi conditionem, vide quæ dicemus .queft. 8. Vide autem, fi libet, fex occafiones ob quas miracula fiunt apud Cardan. lib. 15. de Variet, cap. 18.

[ocr errors]

SUMMARIUM.

1 Abfque conditionibus requifitis nullus effe&us pro miraculo exiftimandus.

2 Deus de raro nunc miracula operatur, & cur. 3 Multa pro miraculis habentur, que non funt, & cauJam vide n.4. Ó 5.

6 Ecclefia Carbolica non patitur quemquam decipi. 7 Igno

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Eiticum ad mir act, efficis deficientibus effeétus nul ditiones necefle fit, quibus deficientibus effectus nul lus miraculi nomine infigniendus eft; atque infuper dif1 ficillimum fit, eas conditiones fimul concurrere; cum que miraculum ex fui natura ut fuperius annuimus, effectus fit admodum raro apparens : imo ad præfens rariffime, quia Deus Optimus Maximus hoc tempore de raro admodum miracula operatur, teftante D. Auguftino, quem adducit Mafcard. de probat, concluf. 262. n. 2 19.com.1. quoniam ftabilita jam fide minor eft, vel nulla corum neceffitas. Delt. Difquifit. Magic. lib. 4. g. 1, fect. 2. Vide de hac ipfa re Joan. Huart, in exam ingen. cap. 2. & cum tandem miracula Deus nonnifi rariffime per ficiat, citra ullam naturalium caufarum admotionem: 3 Vallef, de facr. Philof. cap. 38. Card. lib. 15. de Variet, cap. 81. merito quærendum videtur: unde lit, quod tam multa, ac frequenter facta in dies miracula celebrentur, & quod plerofque naturales effectus, dummodo admirationis quicquam in fe habeant, homines pro miraculis judicent: nam profecta fi hominum quorundam credulitati acquiefcendum eflet, plures omnino effent effectus miraculofi, quam naturales, ino quali otiofa videretur Natura, Deo ipfo abfoluta fua potentia, non autem per has fecundarias caufas pleraque difponente. Nihil enim omnino evenit, cujus caufa vulgo non i gnoretur; nihil quod rarum fit, nihil item quod ad mirationem aliquam, quantulacunque fit, fecum habeat, quod ab indoctis, & rerum naturalium ignaris pro mi raculo non prædicetur: nullus ex aliquo morbo aut periculofo, aut alias molefto vindicatur, qui non ex miraculo id impetrafle fe affirmet; nullus ab aliis quibufcumque imminentibus periculis, aut moleftantibus ærum. nis eximit ur, qui non miraculi favore ab illis fe exemptum dictitet, tanquam fi gratis Deus, & ad cujufvis homuncionis nutum ac peritionem, Natura ordinem' pervertat, ac non potius id ipfum, ut cætera omnia, fumma cum fapientia, & non nifi maximis, atque ur. gentiffimis ex caufis peragat. Nam profecto quando oportuit propriam potentiam incredulis hominibus patefacere, aut veritatem Chriftianam firmiter ftabilire; vide runt omnia opera Domini, & mirabilia ejus; nunc autem quando jam veritas notiffima eft, incafum tot miracula commonftraret. Quid eft ergo quod tam facile 4 homines miracula celebrant, & eorum narrationem tantopere affectant? Ego ejus rei duplicem poffe cauffam affignari exiftimo unam quidem minime improbandam, fed in hoc coercendam, aliam autem fummopere vituperandam, & omnino explodendam. Prior caufa, pietas eft in Deum, ejufque fervos; confentaneum e. nim videtur, & a pietate Chriftiana minime abdicandum, quod quæcumque bona in dies nobis eveniunt, Deo fummo omnium bonorum datori accepta referantur; fic & quæcunque admirationem aliquam habentia eveniunt, quæ in iplius Dei laudem, & gloriam, in noftramque utilitatem, & difciplinam redundare poffunt, ab ipfomet Deo emanare credamus, licet hæc ipfa naturali via fucceffiffe, aut fuccedere potuifle exiftimemus: nam neque quicquam a fecundariis provenit caufis, quod a primaria non habeat exitum. Ac maxime mehercle expetenda, ut dixi, ac collaudanda hæc caufa videtur, coercenda tamen ob rationem, de qua infra. Hanc caufam infinuaffe quoque videtur Poeta nofter Torquatus Tallus Cant. 2. eft, 9. his carminibus, de facræ Imaginis difparitione loquens.

Incerta fama è ancor, fe ciò s'afcriva
Ad arte umana, od a mirabil opra;
Ben è pietà, che la pietade, e'l zelo
Uman cedendo autor jen creda il Cielo.

Ac bene quidem hæc habent, fed quemadmodum Deus Optimus Maximus non omnes Sanctos vult pro San&tis canonizari, hoc eft, nominatim pro Sanctis co

li, & idcirco non omnes miraculis illuftrat, & hoc multis ex caufis, & præcipue ne multitudine Sanctorum, eorumdem cultus vilefcat. Gloff. in cap. unico Reliq. & Venerat. San&t. in 7. verbo Sedis verf. Quinto ne in infinitum; fic quoque de miraculis cenfendum eft ; & id. circo, ut dixi, in principio hujus tituli, non licet abfque auctoritate Ecclefiæ nova miracula publicare..

S

Sed quemadmodum hanc priorem caufam, ut Chriftianum hominem decet, quantum, ac qualiter requiri tur, libenter & laudo, & amplector; fic inanem alia ex parte, futilem, & infulfam quorundam fciolorum pie tatem odio plufquam Vatiniano profequendam cenfeo: his enim impium, ac nefarium videtur, miracula que cumque infulfiffima ipfi fomniaverint, ac effutierint, & corum crafla ignorantia pro veriffimis canonizaverint, illico non acceptare, atque hæreticæ pravitatis indicium putant, ea vel digno rifu excipere, vel tanquam futilia & inania refellere; nefcientes miferi, injuriam fe veritati Catholicæ faceie, cum eam mendaciis, & fictitiis, aut non veris miraculis fulcire fe credunt, quæ veriffimis, ac tot tantifque jam a Chrifto Domino, ejufque Apoftolis, cæterifque ejus fervis fit ftabilita. Ad quid ergo nova miracula effingere? Nunquid Deus indiget veftra mendacio, ut pro illo loquamini dolos? nam re- 6 Ae his cum Job cap. 13. hæc objicio. An patiendum eft in Catholica Religione quenquam decipi? Non profe

o, neque id unquam Sancta Mater Ecclefia permifit, ac permislura eft, fed fupinam, ac maxime fatuam ( neque enim malitiofam dicere in animo eft) horum ignorantiam coercuit, & coercitura femper eit. Obftrepant ergo quantumcunque libuerit contra nos, qui interdum corum infcitiam irridemus; veritatem enim nos ipfi Deo Optimo Maximo acceptiffimam detegemus, eorum la tratus, ac ftrepitus negligentes.

Ignorantia ergo pofterior caufa eft, ut, quotiefcun- 7 que aliquis effectus mirus, aut cujus caufa latens fit, appareat, ad fuperiores caufas homines confugiant, effe ctus illos pro miraculis judicantes; quod etiam extra Chriftianam Religionem & nunc accidit, & olim eve nit, femperque in futurum eveniet, quod & Ariftote. les innuebat in Questionibus mechanicis, in princip. &• optime demonftravit Lucret. lib. 6. de rer. nat, his verbis Cætera, quæ fieri in terris, Caloque tuentur Mortales, pavidis cum pendent mentibus fæpe Efficiunt animos humiles formidine Divum, Depreffofque premunt ad terram, propterea quod Ignorantia caufarum conferre Deorum

Cogit ad imperium res, concredere regnum:
Quorum operum caufas nulla ratione videre
Poffunt, hæc fieri divino numine rentur.

Ex ignorantia ergo admiratio, & ex admiratione Deo 8 tanquam miracula tribuuntur ea, quæ non fecus ac cæ tera omnia, Natura operante, eveniunt; contra autem cognitio caufarum, quæ ex Philofophia habetur, admirationem tollit. Plutarch. in lib. de Audit. off. De hac eadem caufa loquebatur Hippoc. nofter in lib. de morb. facro dicens: Homines vero ex imperitia admiratione, ei (nimirum morbo facro) naturam quandam, & cau· Jam divinam ineffe cenfuerunt, quod nulla in eo reliquorum morborum fimilitudo effet: & pre confilii inopia, quod morbum non cognofcunt, illi divinitatem afferunt. Hæc Hipp. quod quidem etiam noftris temporibus eodem modo in aliis multis evenit: cum enim morbum curatu difficilem aut accidentia rara, & aliis morbis nou fuera habentem offendimus, illico vel ad Dæmonia, vel ad cæteras metaphyficas caufas eos referimus, ita ut plures eorum, qui Dæmoniaci exiftimantur, melancholici fint, aut utero laborantes, ut alias dixi: ob fymptomatum enim novitatem, ac raritatem tales exiAtimantur; neque folum indoctos, & idiotas decipi aliquando contingit, fed etiam doctos viros. Id ipfum ergo in miraculis celebrandis evertit. Verum quia ex ignorautia nihil unquam boni emanare poteft, cum ipla per fe mala fit, omnino abigenda eft, & idcirco a doctis femper veritas expectanda, eorumque judicium in his maxime expetendum.

SUMMARIUM.

1 Prophetia quid & num. feqq

con

4 Prædictiones multe fiunt, que tamen prophetiæ non funt.

5 Ars & Natura ex aliquorum fententia vim habent in futurorum prædi&tione.

6 Divinatio datur in rerum Natura.

9

[blocks in formation]

16 Melancholicis morbis detenti & prophetare, & alienæ linguæ non edocti loqui, & alia multa mirabi. lia facere traduntur,

17 Divinatio per fomnia non temere eft afpernenda, ex Ariftotele

18 Moribundi divinare folent,

19 Herbæ quædam, lapides, gemme, aquæ divinationem, Procurare creduntur.

20 Ex prophetie dono non poteft quis tanquam miraculo
in Sanctorum numerum redigi.

21 Prophetia tam bonis quam malis communis.
22 Prophetia non eft inter miracula, fed potius inter ad
mirabilia reponenda. Contrarium numero feq. & næ
mero 40.

24 Futurorum prædi&tio apud Veterum nonnullos a Na
tura tam aliena habita, ut Deos ipfos in ea menti-
si voluerint.

25 Futurorum prædi&tio fi vera fit, a Deo non emanans i per accidens vera eft.

26 Certitudo futuri eventus in vera Prophetia requiritur. 27 Certitudo eventus in quibufcunque divinationibus dei fideratur.

28 Cafu interdum prædi&ta, qua ratione vere fuiffe præ
dicta ab exitu contingat.

29 Melancholia maxime confert ad prudentiam.
30 Prædi&tio quæcumque a Melancholicis facta, cafu fit.
31 Prophetantes, & divinantes non intelligunt quidquam
eorum, que prophetant, aut divinant.

32 Non omnes qui melancholicis morbis tentantur, divi-
nare folent.

33 Prædictio futurorum eft perfectioris, & fapientioris in tellectus, & num. 37;

34 Somnia que a copia,& quantitate humorum procedunt habent aliquam fignificationem.

35 Cardanus vanitatis notatus.

36 Semnia quæcunque vana funt quoad futuri prædi

Etronem.

38 Non omnes qui fomniant,divinare dicuntur fed eorum
pauci.

39 Anima in moribundis minus recte fuas fun Eliones exer-
cere poteft ob inftrumentorum defectum.
41 Ex Demonis ministerio an poffint futura certo prædici
aut cognofci.

42 Demon nibil agere poteft quod Naturæ vires exuperet .
43 Damonis opera nifi ea, que aliquam connexionem ba.
bent cum rebus præteritis, aut præfentibus poffunt
prævideri.

44 Prophetare non poteft Demon.

45 Damon contingentia futura ignorat, probabiliter ta men conjecturat.

46 Hominem non poffe, nifi Dæmonis opera, futura di. vinare quomodo accipiendum.

47 Hippocrates ex Phyfionomia malos, ant bonos mores

denotat.

1

effectus mere naturales miraculofos judicant, cum non
fint; fic e contra pervicaces quidam Philofophi, & im-
pia temeritate infignes, multa, quæ vere, & abfolu
te miracula funt, ad effectus & caufas naturales redu
cere conantur, Naturæ opera tribuentes
, quæ folius
Dei virtute fieri poffunt; fic & non aliter miraculofa
opera, in fidei noftræ, & catholice veritatis teftimo-
nium ac confirmationem emanantia, diminuere tentan-
tes, infimulque ejus fundamenta concutere volentes.
Itaque ad horum temeritatem coercendam operæ pretium
effe duxi, ad quædam particularia defcendere, demon-
ftrando quædam a Natura nullo modo elle posse fed
femper naturalem ac divinam virtutem requirere: & in
confequens vere & abfolute miracula effe; præcipue au-
tem ea talia fuifle, quæ tam in veteri, quam in nova
Sacra Hiftoria enarrantur; hinc etiam apparebit, quæ.
nam proprie miracula fint, ob quorum vim & appa-
rentiam, quantum ex ipfis eft, poffit quis in Sancto
rum catalogum recipi; quænam infufficientia fint, &
de quibus non fit curandum, quod naturæ vires non
pertranfierint.

[ocr errors]

Ac primo loco de Prophetia, & divinatione fermonem habeamus, de qua qui multa fcire defiderat, legat præ cæteris Delrium Difquifit. magic. lib.4. & Torreblanc, in Epi. delict. lib. 1. & ex noftris Card. lib. 14. de variet. cap. 48. Peucerum de omni divinat. genere. Dicitur autem Prophetia, divina infpiratio, rerum a nobis procul di ftantium eventa, immobili veritate, & maxima cum certitudine prænofcens, atque denuncians. Mart. Delt. Difquifit, magic, libro q. cap. 1. quæft. 1. vel brevius cum Caffiodoro, ex quo repetit Medices citat. libro1. queßt, 21. & Torreblanca in Epit. delict, libros, cap. 1. num. 54, 2 eft infpiratio, vel revelatio divina, rerun eventus immobili veritate denuntians. Ego hic Prophetiæ nomen tantifper latius accipio, ac magis philofophice, nempe prout intelligimus Prophetiam effe certam futuroruin 3 prædictionem, ex infallibili præcognitione emanantem: oftendere enim hic paratus fum, hanc certam & infalli bilem futurorum prædictionem nullo modo pofle a Natura proficifci, quemadmodum neque certas occultarum rerum cognitiones. Prædictiones enim multæ quidem fiunt, aut fieri dicuntur, quæ nequaquam prophetiæ nomine dignandæ funt, nifi id per nominis abufum fiat, quia nullam habent prædictorum eventuum certitu dinem, ut Prophetia habere debet. Videndum autem quonam fefe extendant cæteræ prædictiones omnes, & quantum, & quatenus futura annunciare valeant, ut appareat dehinc, Prophetiam femper effe&tum efle miraculofum, & ex infpiratione divina, & caufa fupernacurali, nunquam autem ex naturali emanantem.

Præfupponunt igitur hominum plerique tam Artem s quam Naturam in futurorum prædictione vim habere. 6 Et ante omnia dari in ipfa rerum natura divinationem, communi hominum contenfu, & infinitis pene experi mentis probant, & univerfaliter ut Ciceronis verbis ucar, in princip. lib. 1. de divinat. Gentem quidem nullam videmus, neque ram humanam arque dotiam, neque tam immanem atque barbaram, quæ non fignificari fuisva, a quibufdam intelligi, prædicique poffe cenfeat. Sed hoc, ut dixi, fimpliciter ex ipfa Naturæ vi interdum, alias vero ex arte contingere poffe exiftimatum eft. Primo autem attes, quæ id ex propofito, ac præcipue pro. mittunt, (ut earum quafdam præteream, quæ ad ridiculam ufque vanitatem excreverunt, ut omnes augurandi artes, & per lineas manus aut frontis prædicendi, nempe Chiromantiam, & Metopofcopiami, divinationem per fomnia, & hujus farinæ alias; quarum nomina & inftituta fi quis fcire cupit, legat Cardanum de fapientia lib. 4. Peucerum de omni divinat, genere & Mart. Delt. difquifiz.

48 Ex mala aut bona facie, bonitatem aut malitiam_magic. lib.4. per totum) funt Medicina, & Aftrologia. V1deprebendimus.

49 Deformitas corporis malam mentem arguit.
50 Deformitas infignis impedic ordinum fufceptionem.
31 Ubi torquendi plures Rei fint ad eliciendam veritatem in
paritate indiciorum, ab eo incipiunt Judices, qui pe-
jorem habet effigiem.

52 Præfagitio ex Phifiognomia nullam habet certitudinem.

[blocks in formation]

de Jan. Jacob. Bollard. de divinatione, cap. 3. per totum.
De Medicina ergo certum eft, eam non modo parti.
culates hominum propenfiones ac paffiones ex tempera- 7
mento & corporis habitu pofle cognofcere, quod facit-
limum exiftimatur, fed etiam futuros, & imminentes
morbos prænunciare, & quod plurimum expetitur, eo-
rundem morborum eventus prædicere, nempe mortem
ex iis fecuturam, aut futuros abfceflus monere, aut tu-
tam fanitatem promittere; ipforum etiam morborum re-
cidivas, aut tranfmutationes, partiumque ex ipfis mor-
bis futuras læfiones prævidere. Hæc enim omnia, que
Prophetiæ naturam fapere videntur, ab ipfa arte pro-
mittuntur; unde quantum ex ipfa eft, non videtur fu-
turorum prædictionem effe miraculofam, nec consequen
ter femper fupernaturalem caufam habere.

Sed

8 Sed etiamfi hæc veritatem aliqua ex parte in fe contineant, notiffimum tamen eft, & ab hominum nullo negandum, artem hanc, licet inter omnes nobiliffimam, & fenfu ipfo ftabilitam, nihil omnino certi unquam poffe prævidere, neque prædicere, fed omnia fola conjectura affequi, quod recte infinuabat Hipp. 2. Prædi&t. Ego autem, dicens, bujufmodi,fcilicet Medicos, vates effe nolo, fed figna defcribam, ex quibus quis fanos fore, aut moritu. Tos homines conjectura cognofcat; quali diceret, non eft in Arte Medica, futura quomodo eventura fint, certo cogno. fcere, hoc enim Vatum ac Prophetarum proprium eft, non Medicorum, qui tantum conjecturaliter per figna quædam futura prævidere poffunt.Unde nullam veritatem habet id, quod firmabat Joan. Jac. Boissard. ubi 5.c.3. nem pe quod ex Medicina, meteoris, & Phyfiognomia prædi Ationes elici poffint, quæ nequaquam fallant ; ex nulla e nim prædictarum facultatum ita certa prædictio elici un quam poteft, ut infallibilis fit. Recte igitur Cicero citato lib. 1. de divinatione, Medicorum prædictiones inter divi nationes connumerari non vult: nam fi quid unquam in medendo evenit, quod Medicorum prædictionibus refpon. deat, id quidem omne per conjecturas affequuti funt, & per accidens dehinc eo modo evenit, non ex ipfius artis prædicendi certitudine: nos enim ipfi noftræ artis fallaciam in prædicendo non fine honefto rubore confiteri cogimur. Admirandas autem Galeni, & aliorum prædi. &iones, præcipue autem Cardani, ego quidem quantum in me eft, fatis fuperque admiror, fcio tamen doctiffimos quofdam viros, ea rifu excepifle, & tanquam ab ipfis met auctoribus confictas (quod ego non admiferim) alperna tos; fcientes artem pofle fibi hæc promittere, neutiquam autem artifices, forfan ab vitæ brevitatem, ea aflequi poffe. Ego tamen libenter concedam Galeni, & Cardani, 9 aliorum quoque quorundam ingenia,cæterorum omnium in genia excellentia fuperafle;non tamen eorum prædictiones quicquam certi habere potuifle exiftimandum, ita ut prædicta de neceffitate fic contingerent, neque poflent alio modo, quam prædicta ab ipfis erant, evenire: ars enim id omnino non promittit: immo nos in præfentiarum neque Galeni, neque Cardani, neque hujufmodi Medicorum prædictionibus fimiles facere fcimus, neque alios, qui fimiles faciant, aut audimus, aut vidimus: immo ingenue cum veridico præceptore noftro Hipp. 2. Predict. dicamus: Prædi&tiones Medicorum referuntur permultæ, tum præclare, cum admiratione digne, quales neque equidem prædixi, neque quemquam, qui prædiceret,

audivi.

ΤΟ Cæterum Artis fallacia in prædicendo non tam ab ipfius artis infufficientia, quam ab ipforum individuorum natura, & diverfitate procedere exiftimanda : non ergo ob id ars inculanda eft, aut artifices, præterquam quod multa alia in noftram tutelam, & artis ipfius venire poflunt, quæ pro nunc conticebo, ne potius artem quam profiteor, a calumniis defendere ac vindicare, quam iniituti operis telam profequi velle videar.

II

fi

Aftronomia porro multo plura promittit, & ars divi natoria dicitur, & ad Prophetiæ naturam accederet, quidquid Artifices fibi promittunt, aflequerentur. Ex fuperiorum enim corporum, ac Sphrærarum motu, & Planetarum, cæterorumque fyderum malo aut bono afpe&u inter fe, ipforumque loco, & pofitura, & ex mille aliis circumftantiis non modo ea, quæ ex quadam Na turæ proprietate quafi ex neceffitate hominibus eveniunt, ut morbos, & interitus, aliofque cafus fed etiam, quæ ex ipfa volubili hominum voluntate, & ex incertiffimo eventu dependentiam habent, prædicere, ac certo præmonftrare ex arte promittunt. Sed quidcirca eam fcientiam ipfe fentiam, libere, & nullo impulfus affectu aut fcientiæ ipfius amore deceptus, non hujus aut illius præceptoris, aut cujulvis docti auctoritate permotus, e12 differam, fi ante illud admonebo, me Aftrologiam, & Aftronomiam pro nunc confundere, & utramque pro una accipere. Itaque Aftrologia digna quidem eft, ut a scien tiarum amatoribus non ignoretur, immo potius, ut intus, & in cute cognofcatur,quod ex Hipp.& Galent, & multo rum doctiffimorumn Medicorum auctoritatibus clare pa& notat inter Jurifconfultos Vinc. Carrar. de Med. & ejus off. p. 2. num. 365. Eam enim partem, quæ multa continet vera, realia, & fcitu tam digniffima, tam ju. cundiffima, nimirum, quæ cælorum ftellarumque motus, & accidentia reliqua confiderat, criminari minime poflu mus, quod fallo Prophetiæ nomen fibi arroget, quia ab ca longe fe abelle profitetur, cum eventus folum prædicat de neceffitate Naturæ contingentes. D. Thom. 2. 2. 9. 95, art. 9. Aliam autem partem plerique criminantur, quod pleraque habeat commentitia, & ab hominum fpecula.

tet,

tione conficta ad ipfam prædicendi artem confirmandam ac ftabiliendam. Motus, inquiunt, Planetarum, & mu tuæ corum Syzygiæ, vel afpectus, & congreftus, eorumque motuum, & afpectuum, & congrefluum inordina tus ordo, non modo per ipfam Aftrologiæ artem, fed & per ipfos tentus percipiuntur; quin etiam & aeris mu. tationes ventorum incurfiones, corporumque alterabiliurn quafdam alterationes ex iifdem motibus, & afpectibus quadam conjectura venari pofle, ejus artis proprium eft. Cæterum, addunt, ab ipfilmet fphærarum aftrorumque motibus, afpectibus, & congreffibus, ea quæ ab acciden ti, & hominum voluntate libera pendent, prævideri pofse, vanam, abfurdamque curiofitatem videri: fi enim contemplatus optime fueris plura eorum, ex quibus accidentia nobis evenientia prævidere ea fcientia five Ars promittit, imaginaria omnia ac commentitia reperics. Quinetiam Artis ipfius axiomata quædam, immo & ip la principia omnibus acceptiffima, fi intime examinaveris, clare videbis, inquiunt, ea nullum habere fundamentum reale. Aftrorum quædam bona effe, quædam mala, quædam fortunata, quædam infaufta ac infortunata, nec a priori, nec a pofteriori probabile videtur; multo mi nus afpectuum quofdam amicos effe, quofdam inimicos; item locorum in Cœlo quædam apta, quædam inepta, quædam felicia, quædam infelicia proprietates etiam quædam ipforum locorum, & Planetarum, ut quod Ho. rolcopus perfonam nati, occidens uxorem, medium cœ lum honorem, imum cœlum bona ftabilia; quod anguli fint loca fortunata, domus cadentes infortunata; quod Sol denoter Reges, Jupner Religiofos, Mars milites, & aliorum finguli magis unum perfonarum genus, quam aliud; item quod magis unus, quam alius figni gradus ad certum quid faciat: & cætera omnia a prædictis non diffimilia, anicularum deliramentis comparanda illis videntur. Hæc & infinita alia contra Aftrologiæ fcientiam plerique in medium afferunt, quæ qui peculiarius cognofcere defiderat, præter allata a Mirand. in libb. cont. Aftrol. & ab aliis videat Vallef, in lib. de facr. Philof: cap. 3. & Alex. de Angel. ad hanc rem dicato, Roderic. a Caftr. in Juo Med. polit. lib. 2. cap. 2. Torreblanc in Epitom, delict. lib 1. c. 7.& 8. quibus tamen fatisfacere fe dicunt magna ex parte Aftrologi. Quomodocunque tandem fit, fi quid præcipere ea pars Aftrologiæ poteit, quæ circa elementorum aut corporum alterationes prædi cit, id nunquam cum certitudine facit, fed tantum conjecturaliter. At denique dato, quod aliqua Ars fit, quæ 13 futura prædicere doceat, atque id quomodocunque affequatur? id tamen certum ett, hoc ex præexittenti fcientia, & facto aliquo fundamento in aliquibus rebus contingere, cum prophetia ex nulla præexiftente cognitione, & ex nullo præexiftente rerum fundamento con tingat. Verumtamen non folum arte futura prævidere polie, plerique etiam ex doctis fibi perfuadent, fed etiam ex Naturæ ipfius proprietate, idque multis modis ex dif- 14 pofitione nempe, & temperatura melancholica, ex morbo aliquo item melancholico, ex fomniis, ex actu feparationis Anima a corpore, & ex aliis. Et ut a melancholica 15 difpofitione initium fumamus, videntur etiam ipfi Philo fophi in hoc convenire, quod temperatura melancholica apta maxime fit ad divinationem, futurorumque prædi&tionem, unde ea temperatura dotati, divinatoria etiam & prophetica fomnia habere dicuntur, ab Arift. Moral. Eudem. lib. 7. c. 18. & ab Aretæo, quem adducit Mercur. Pract. lib. 1. c. 10. quin etiam Alex. Trall. lib. 1. fue Med. c. 13. & Paulus lib. 3. c. 14. voluerunt, quod melancholicis morbis tentati divinare futura foleant. Immo & iplos Prophetas, Sibyllafque, cæterofque omnes, qui vaticinio clari extiterunt, melancholicos temperatura fuifle volunt. Joan. Huar. in exam. Ingen. c 4. five hoc ita ex divina di1pofitione eveniret, five per accidens, five a priori, feu a polterior, nempe quia non quod effent Melancholici prophetarent, fed quod prophetantes fierent Melancholici, ex affidua mentis abitractione in res divinas, & ora cula propalanda. Cæterum adeo fibi perfuafum habent Philofophi, Naturam in ea re id poffe, quod ex ejus folummodo difpofitione quis Propheta feu vates evadat, ut conditiones etiam nonnullas afferant, quas concurre re necefle fit in eo, qui Propheta futurus fit, & maxime interpres fomniorum: & vide, fi libet, ipfos Philofophos, in lib. de divinatione per fomnia .

Præter hec autem ad firmandum prophetiam natura- 16 liter poffe contingere, nonnullę adduci poffunt experientię. Narrat Plin. hiftor. lib. in Lyfia Bootie urbe puteum extitifle, ex quo qui ebibiffent, futura vaticinabantur,

lib. 2.2.6.103. Colophone in Apollinis Clarii fpecu lacu nam efle, cujus potu mira reddantur oracula, bibentium

« IndietroContinua »