Immagini della pagina
PDF
ePub

10

cem illæ carunculæ ob illarum membranarum violationem ac difruptionem. Itaque hæc omnia figna fimul confpirantia, integræ virginitatis evidentem conjecturam præbent. Nam quod fingula per fe teftari non poffunt, fimul unita poterunt. Quamobrem fi ultra hæc ipfa, quæ jam notavimus, ea quæ infra notanda veniunt, apparebunt, de virginitatis incorruptibilitate non inane judicium ferre licebit.

Præter prædictas autem partes aliæ quoque confiderandæ veniunt in examine virginitatis, & primo lefe offerunt nymphæ, quæ, ut dixi, alatæ funt, ac veluti inter carneas, & cartilagineas excrefcentiæ quędam feu carnofæ quædam membranule poft labra uteri intro progrediendo fituatæ, pullorum criftis non abfimiles. Hæ in virginibus, ut notat Riol. ubi fup. faltem usque If ad annum vigefimum tenues funt, nec admodum latæ, in his vero quæ virum funt expertæ, præcipue fi pepererint, craffiores, & latiores evadunt: funt etiam in virginibus magis tenlæ, in corruptis laxiores, & tanto, laxiores, quanto frequentiori coitu ufę fuerint, vel quan to validiorem vim paflę fuerint.

12

Averroes porro lib. 1. Collig, c. ult. dicebat, orificium vulve in virgine effe crifpum, in ceteris autem, quia Fugę a coitu atteruntur, magis leve, & planum efle. Sed hoc fignum, & fuperius, quod ex nympharum conftitutione defumi dicebamus, nonnifi tunc apparent, cum coitus pluries frequentatus extiterit: unde vix apparebunt aut aliquam de fe fignificationem præbebunt in ea quæ unicum congreflum fuftinuerit, in cujus Virginitate, aut violatione exploranda totus labor ef fe debet.

[ocr errors]

13 Notat pręterea Riolan. in virginibus, neque preterit id ipfum Pingus lib. 1. c. 7. quod habeant pilos pubis promiffos, ac planos; ce autem que virum experte frequenter fuerint, magis crifpos. Hoc autem, etiam ratione non careat, leviufculum fignum elt, & maxime difficile ut obfervaretur: licet enim refpectu fui iplius unaqueque fortaffe habeat pilos pubis promiffiores cum virgo eft, quam cum fuerit corrupta, tamen non defunt que etiam virgines exiftentes habeant eofdem pilos crifpos; pręterquam quod neque hoc fignum quicquam valet in nuper corruptis, non enim pili ex uni co, fed ex iterato, & multoties frequentato congreffu crifpantur.

14

།,

16

Magis probatur altera conjectura ex infpectione loco rum muliebrium, allata a Severino Pingo lib. 1. cap.9. ea autem talis eft. Immediate poft prędictas carunculas, que conjunctę hymenem conftituunt, cavitas que dam fuccedit intro progrediendo, que finus pudoris ap pellatur. Hęc veluti follicula quedam eft, & in virgis nibus anguftior vifitur, & exfucca, in corruptis multo capacior, & humidior.

Preterea Codronchius in Metod. teftif. cap.11. fignum aliquod integre virginitatis defumi voluit ex urinis, quia ex cujufdam peritiffimi viri fententia dicit effe tenuiores, & clariores, quam in cæteris mulieribus in quibus ob viarum laxitudinem, & referationem, & ob uteri numerofiora excrementa urinę turbidę, & craffe cum multo fedimento excernuntur. Hęc tamen ego nugas meras exiftimaverim, & hoc fignum, fi quod aliud, fallaciffimum, immo vanum, & indignum, cui fidem ullam habeamus: urinas enim examinare, ut ex iis virginitatis indicium habeamus, aquam e pumice. expectare eft.

Prudentius fortaffe agunt, qui loca ipfa confiderantes, colorem volunt elle rubicundum, ac naturalem non ad livedinem quandam, aut nigredinem declivem. Ipfius quoque uteri partes nativa quadam foliditate, & renitentia dotatas efle volunt, non laxas, aut deffluen tes, neque humectas, fed exfuccas. Cum quibus etiam univerfum corpus confiderant: nam & ipfe carnes in corruptis laxiores funt, in virginibus duriufculę & renitentiores. Colore item funt vividiores, qui, ubi violata virgo eft, fenfibiliter remittitur: unde Democritus puellam tanquam virginem cum falutaffet, fubfequenti die illam iterum tanquam mulierem falutavit, ex mutato faciei colore illam corruptam preterita nocte fuiffe comprehendens. Inter ceteras vero partes, mammæ, earumque capitula obfervanda: mammas enim non def. fluentes, & laxas, fed in feipfas recollectas, papillas autem nativo colore, feu fufco quodam rubore perfufas, non livore, aut nigredine labefactatas efle decet ; neque etiam circulo quodam nigriufculo notatas. Unde forte illud Ezechiel.c.23. verf. 3. Ibi subačta funt ubera earum, & fracta funt mamme pubertatis earum.

His addi poteft vocis confideratio, quæ in virginibus 17 delicatior, & fuavior eft, & mirum videri poteft, quam cito infuavior, & craffior ex coitus ufu evadat; & profecto, licet hoc fignum non tanti momenti fit, ut illi folummodo fit fidendum, faceret tamen aliis adjunctum maximam præfumptionem corruptæ virginitatis, ut in feq. q. dicam.

Id autem, quod ad probandam virginitatem nonnullos 18 afferre teftatur Pinæus, ubi alias, lib. t. cap. 5. in fin. vanum eft: erat autem, quod fi filum ab extremo nalo per mediam frontem exteníum ad coronalem ufque futuram ejufdem puellæ collum cingere, ac circumdare. poffit, virgo fit incorrupta. Rod. a Cast. lib. 4. Med. cap.12, ex Mercur. aliter hoc experimentum adducit: cir cumdarı enim tradit per anteactam noctem primum: concubitum præcedentem, virginis collum filo, poftera die eodem filo collo emenfurato, & latiori invento, virginitatis amiffionem hariolantur. Sic & Catull. de nupt. Pelei Thetid.

Non illam nutrix orienti luce revisens,
Hefterno poterit collum circumdare filo.

Sed de hac re vide Ranchinum de morb. virg. sect. 1. 19 c. 9.Addunt alii, ut ejus rei caufam afferant, hoc eve nire, quia partes colli, nempe venæ, & arteriæ, ubi coitum experta fit mulier, incrallantur; fignum eft etiam vocem mutari, craffioremque effici: cur autem eæ partes ex coitu dilatantur, & incraffantur? An quia a capite per colli vafa femen defertur ad ute rum, infimulque plurimum fanguinis, & humorum per ipfa, & ad ipfa, ad uterumque demandatur? indi cio eft purgationes melius ire, ubi virum expertæ fue rint. Sed quicquid fit de harum caufarum veritate hoc virginitatis indicium adeo tenue eft, ut frivolum, & nullius momenti ex mea fententia fit cenfendum quanquam Mercur. fidem illi tribuit, lib. 6. Var. Lec. cap. 6.

[ocr errors]

Ea occafione de marium virginitate meminiffe ope ræ pretium videtur, cujus tamen dari aliqua figna, adeo vanum eft, ut nihil fupra. nam quæ ab odoris, & vocis mutatione fumuntur, nihil ad rem faciunt, quod non modo odor, & vox mutationem accipiant cum virginitatem mas amittit, fed cum femen ferre incipit, quando eum hircire, & catulire dicimus, ut alias di Etum a me eft. Ex quibus cum Capivacc. in libell, de Virg. concludendum, non effe, neque effe pofle alia figna virginitatis in maribus: quamobrem ca perquirere fuperfluum eft. Denique de virginitatis in feminis probatione per nonnulla medicamenta, licet eam fallaciffi mam exiftimem, tamen, ne quid eorum in hac materia prætermittam, quæ ab aliis tradita funt , aut tradi de novo poffunt, in fequenti quæftione agam.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

17 Experimentum ex Gagate lapide ad deprehendendam Virginitatem

18 Quomodo Gagates lapis, & alia nonnulla medicamenta poffint deprehendere fœminas corruptas.

2

19 Apes acriter in eos invebuntur, qui de recenti ma• chati funt.

20 Apes Veneris expertes, contrarium ibid.

E

[blocks in formation]

De fignis violate Virginitatis,

X fignis integræ virginitatis, quæ fupra adnotavi mus, facile eft devenire in cognitionem virginitatis corruptæ, per eorum enim abfentiam apparet vio lata virginitas. Sunt tamen præter antedicta, alia nonĮ pulla magis, magilque corruptionem atteftantia, quæ hic peculiariter enarranda, & adnotanda veniunt. Sed antequam ad ulteriora progrediamur, advertendum eft, non omnia figna corrupte virginitatis effe omnibus eor ruptis communia, fed alia aliis magis convenire: nam vel Virgo deflorata eft de recenti, vel jam a multo tempore. Si de recenti, vel unicum tantum congreffum eft experta, & dehinc omnino viro abstinuit, vel mal toties eft manumifla, Sic etiam idipfum a multo tem. pore jam tranfacto evenire potuit.

[ocr errors]

Itaque & Virgo de recenti violata fit, & plures con greffus fuftinuerit, ea facili negotio, vel a quavis inex perta obftetrice, deprehendi poterit ex fimplici locoram infpe&tione. Nam & ipfæ uteri partes adhuc fanguinolentæ, & confueto rubicundiores, & quali inflammata, confpicientur, fi recens admodum ftuprum fuerit; fin minus, ut fi una, aut altera hebdomada intercefferit, vel etiam tertia, ea naturali colore deftitutæ appare bunt, & eo magis ad livedinem vergente. Laxiores etiam vias, & humidiores notabit, quin etiam ad ta Aum dolorofas experietur.

Si quid autem ab ipfamet conftuprara muliere veri tatis elici poffit, eas partes referet calore quodam, ac veluti leviufculo incendio fibi moleftas effe; quod etiam inceffus ipfe partim atteftari poterit, fi in hoc minus canta mulier fuerit. Vix enim confueto modo incedere poterit, nam diftra&tis, ac veluti disjunctis inter fe cruribus ambulare cogetur, præcipue fi ætate tenerior fuerit, ftuprator valida vi ufus, aut bene mentulatus extiterit. 3 Quod fi mulier unico congreffu violata de recenti fue rit, certum eft majorem difficultatem affuturam in ejus -rei cognitione: aderunt tamen pene omnes eædem notæ, ut nonnullæ quidem leviores, ut eæ, qui laxitu dinem viarum, & immutatum locorum colorem refpis ciunt; evidentiores aliæ, quæ dolorificum fenfum par. ris commonftrant, quia quanto frequentiori coitu ufa fuerit mulier abfque dubio tanto laxiores viæ efficiun. tur, & tanto minus in futurum, illum molefte ferre folet, imo moleftia omnis ex coitus reiteratione ceflat, quæ cum fit in primo concubitu, fenfim delitefcens, in voluptatem commutatur.

4 Multo magis operofum fuerit cognofcere corruptam. virginitatem unico congreflu patratam, a multo tempore citra, & ea de re in hoc cafu præfumptionibus, & conjecturis magis utendum cenfeo: quia figna per partium infpectionem habita, leviufcula funt, & vix quicquam de veritate atteftati poterunt. Licet enim in primo congreflu facta fuerit violatio, & destructio panni culorum, & caruncularum fimul cohærentium, & ipfo rummet laterum Uteri, tamen, fi dehinc a coitu abftiS nuerit mulier, adeo invicem temporis (patio denuo cohærefcunt ipfo quoque fanguine, qui in primo concu. bitu emanavit, mediante, ut majorem interdum anguftiam præ fe ferant, quam ante amiflam virginitatem facerent, quod adnotabat etiam Sever. Pinæus, de not. Virg. lib. 1.6. 7. ita ut hinc deducat ille, pofle etiam in muliere, quæ gravida fit, confpicuas Virginitatis notas. apparere. Quod etiam ut verum fatearis, ad parturientes mulieres temetipfum convertas in quibus uterum 6 tantopere adaperiri, atque hiare neceffum eft, ut mi rum lit, quonam pacto dehinc, non longo temporis intervallo, tam facile partes reuniantur, ac denuo cobareant, ad priftinumque ftatum tam prompte remeent; quod cum ita fit, nullas notas, nullaque conjecturalia faltem figna, quæ Medica inquifitione haberi poffint, invenio, quorum medio ad dignotionem corruptæ virginitatis in hoc cafu devenire liceat, nifi ipforum panniculorum integritatem & cohærentiam adducamus, quæ tamen & poteft adhuc fervari in corrupta, & abelle in ca quæ corrupta non fit, multis alius ex caulis. Quæ difficultas licet nonnihil remitti poffit, ubi mulier jam a multo tempore violata fuerit, fed multoties viri congreffum fit experta, non tamen omni ex parte ceflare

videtur; quanquam porest in hoc cafu Uterus non adeo rugofus norari, ut par effet in incorrupta Virgine apr parere; fic etiam loca magis liventia, & nativo rubore 7 deftituta, & fortaffe etiam magis laxa, & diffluentia, quinetiam carunculæ illæ quatuor, de quibus alias mentio habita eft, quæ invicem diftracta, & multum disjunctę confiderari poterunt: in hoc enim figno magis fidendum, quam in alio quovis exiftimo, quantum patitur ipfius quoque incertitudo, nihil enim çerti pro. mittit per te folum adnotatum,

Quoniam ergo tam difficile eft in fuperiori cafu in veritatis cognitionem devenire, non eft temere judi cium, abfque multa confideratione ferendum; fed ma xime nonnulla adverti debent, ex quorum consideratione facile fit nonnullas conjecturas elicere, que viam veritatis nobis commonftrent; non modo ergo animadvertere oportere perfuaferim ipfam mulierem, quæ ftu. 8 prum palla præfumitur; fed fi id fieri poteft, iplum etiam ftupratorem, vel qui ftuprator præfumitur, fi in Juftitię manibus detineatur, vel fi contingeret, ut allegaretur viri impotentia, ex qua matrimonium minime confummatum fuifle probare quis vellet, contra 9 autem vir matrimonium confummatum diceret, & fponfam defloratam, tunc enim etiam virilia fponfi effent obfervanda. In muliere autem confideranda eft ætas, utrum tenella fit, vel provectior, ut fi fit minor quar. 10 to decimo anno, vel major vigefimo; quippe cum ftuprum cum violentia magis confpicua apparere debeat in puella etatis tenerioris, quam provectioris. Habitudo etiam mulieris pre oculis habenda, fi pinguis fit, aut gracilis, cum quibus etiam ipfa genitalia confpicien da, an patentia, & laxa fua natura fint, vel contra exilia, & angufta, cum major in uno, quam in alio cafu conjectura, & prefumptio corruptionis haberi poffit: que etiam major, ac certior defumi poterit, fi infpicere liceat ipfum ftupratorem: nam permittente honeftate talia machinari, ejus genitalia membra fpectanda, corumque longitudo, craffities, & magnitudo animad vertenda, faciendaque comparatio inter utriufque genitalia, ut certior conjectura habeatur violatæ, vel inte grę Virginitatis. Si enim exempli gratia, virgo tenelle eflet etatis, nimirum infra decimum quartum annum, habitudine gracilis & genitalibus anguftis, & exilibus, contraria autem omnia elucerent in ea, qui ftuprator prefumitur, tunc non apparente evidenti carruptione, & fignis manifeftiffimis de violata virginitate, Virgo integra eft judicanda, etiamfi leviora figna, & conje II ture in contrarium urgerent: necefle enim omnino fuillet in hoc cafu, Virginem magnam vim pallam fuil fe, cum in primo congreflu in fimilibus cafibus tantam interdum vim virgines patiantur, (quę nimirum uterum anguftum habent, aut tenerioris etatis funt, exiftente e contra congreffore viro maturo, & bene mentulato) ut ex ca violatione vulnus in utero ad aliquod tempus relinquatur, ad cujus curationem nonnulla prę fcribunt Avenz. lib. 2. Theifir, tract. 6. c. 8. & Allahara. vius pract. 25. c. 24. Præter hæc autem notat Severin. Pinæus, in hujufmodi cafu, nempe ubi ftuprator craffo membro dotatus fit, & virgo tenerior, aut uteri ofculo anguftiore, quod fi facta magna vi penetraverit ad fundum finus pudoris, hymene violato, membranæ illæ, quas diximus inter quatuor illas carunculas efle politas, omnino obliterantur, ac fi deletæ eflent; contra autem, ubi mentula minor, aut faltem mediocris eft, non omnes obliterantur, fed fervantur collaterales, præcipue 12 ad primum ufque partum. Relinquo autem data opera conjecturas, quibus ad facti dignotionem utuntur Jurif confulti, ut elt, quæ ex confuetudine, ex comellatio nibus, ex familiaritate magna, ex commoratione folius cum fola, & ex fimilibus defumitur: nam his concur rentibus leviora figna corruptionis fortafle fufficiunt, & ca de caula rece exiftimandum eft, quod ubi fponfus cum fponfa una cubuerit, præfumptio in dubio debeat efle deflorationis, putandumque, quantum ego affequi poflum, onus probandi contrarium debere effe penes ne gantem, cum paria fint, quem jacuifle cum aliqua, & illam adulterafle, Vinc. Carrar, de Med. & ejus off. p. 2. n, 210. Faciunt ad hanc opinionem quam etiam commu. nem dixerim, fulciendam, Terentii carmina, in Hecy“ act. 1. fcen. 2. quæ fic habent:

[ocr errors]

Quod ais? cum virgine una adolefcens cubuerit
Plus potus, fefe illa ut abftinere potuerit?
Non verifimile dicis, nec verum arbitror.
Cui Terentii dicto non diffimile eft illud Ovidii
Epiftola Oenones ad Paridem:
A jus

[ocr errors]

A juvene, & cupido eredatur reddita virgo? Recte ergo a Turisconfultis dictum eft, quod, cum copula carnalis non poffit vere probari, fed tantum per 13 conjecturas, & præfumptiones, Malval. conf. 59. nu. 20. vol. 1. Fontanella, de pactis nupt. clauf. 5. gloff. S. part. 2. num. 18. tom. 2. Rota in Romana nullitatis ma 14 trimonii. 19. Januarii 1646, curam Arguelles, illa proba tur ex vifu, ex rifu, ex colloquio ex loco conftituto, ex admiffione in domum de nocte. Burl. confil. 69. num. 10. lib. 1. Eadem Rota in alia Rumana nullita tis matrimonii 28. Junii 1651. coram Orthobono. Sed his omnibus, cum longe major ea fit, quæ ex concubitu in uno eodemque lecto præfumitur, imo hæc, quod ad actum proximum pertineat, (unde præfumuntur ex hoc fponfi confummare matrimonium Rot. Pifauren. Joral. 1648. coram Arguelles) non conjectura fortafle, neque præfumptio, fed plena probatio copula efle poffit, & favet Rota in citata Romana nullitatis matrimonii coram Arguelles: patet, quod neganti debeat incumbere onus probandi. Quod intelligendum, quando copula inter eos. intervenit, qui habiles funt ad coeundum & generandum. Rota in Hipporeg. præcen. matrimonii coram Comitulo num. 13. Sed quia hæc ad Medicum minus fpe&tant, & a me non ut decet fortafle explanantur, ea ad Jurifconfultos remitto, & ad ea, quæ Medicorum magis propria funt, jam redeo. Montanus lib. de uter. aff. 15 ex quo Roderic. Caftr. lib. 1. de morb. mul. cap. 14. tom. 2. voluit virginem efle corruptam, fi patiatur Auxum humiditatum albarum ab utero: quod redargui tur ab ipfo Roderico, neque immerito: nain teftis ego fum virginem notabilem, & illibate pudicitiæ, hunc fluxum per annos aliquot paffam. Veruntamen eft frequentius videri in corruptis, & adultis, forte ob ma jorem viarum laxitaten:. Septennem quoque puellam novi biliofam, ac calido & ficco temperamento, hunc flu. xum per vices quafdam pati, & alias eundem morbum paffas viderunt multi, ut apud ipfum Rodericum videri poteft: non tamen afpernanda efter hæc conjectura cor rupte virginitatis, fi aliis adjungeretur

16

[ocr errors]

Dixi etiam alias fuperius, corruptam virginitatem denotari ex colore livente in mammarum papillis adno tato: hoc enim fignum maxime obfervant obitetrices neque quid abfurdi continet; denotat quoque idipfum vox immutata; cui figno multum tribuere videntur nonnulli: & ego quidem, fi aliæ adfint conje&uræ, non afpernandum, nec cæteris pottponendum hoc duco. Licet non ex congreffu tantum cum viris vox in virgi nibus immutetur, fed ex fimplici quoque feminis emif fione quomodocunque facta.

Denique ad probandum, an virgo corrupta fit, nec. ne, plura a pluribus recenfentur experimenta, quæ ego quoque recenfebo, non quod illis ullam fidem habeam, 17 fed ne mancus in hac re videar fuifle. Celeberrimum inter cætera experimenta eft, quod ex Gagate lapide defumitur: hunc enim in aqua triduo maceratum, ac bibitum, corruptam virginem efle atteftari ajunt, fi urinam reddere illico coacta fuerit; fin minus, Virginita tis florem illibatum confervare, De hoc Plinius lib.36. cap. 19. Emil. Macer. lib. 5. de Mat. Med. cap. 18.

18

dicens :

[ocr errors]
[ocr errors]

Et folet, ut perhibent, deprehendere virginitatem. Sed Plinius futfitu idipfum effici narrat. Si quicquam hoc veritatis habeat, utroque modo in, ufum convocatum, effectum fuum prodet. Proponunt alii Lapathi flores, ex quibus fuffumigata Virgo, & incorrupta fit, ftatim pallefcit: codem quoque pato, fi mulieri ex Melanthio fuffumigia fiant, ajunt extemplo cogi urinam reddere, fi corrupta fit. Proponitur etiam Xyloa loes, & Electrum, eodem modo in ufum convocata, & alia nonnulla quæ quidem fi quam veritatem habere credam, & caufam naturalem, non illico a Virginitatis corruptione id agere putaverim, neque in omnibus indifferenter veritatem patefacere, fed in iis tantummodo quæ frequenti coitu virum longiufculo temporis fpatio funt expertæ in hujufmodi enim fœminis viæ magis patentes relaxantur: unde facillime ex prædictis medicamentis urinam valide cientibus, ipfa urina provocari no lentibus poteft ; quod difficulter, aut nullo modo in Vir ginibus fuccedit, ob contrariam caufam, viarum nempe anguitiam, cum & integre membranæ, & cohærentia quoque ipfius uteri prohibere facile poffint, ne fuftumigata medicamenta ad interiora penetrent, tamen cum Fortunato Fidel. loc.cit, omnia hæc experimenta maxime vana crediderim. De his autem qui plura fcire defiderat, adeat Joan. Riolanum Anthropograph. lib. 2. cap. 31.

Non relinquam autem, neque ficco, ut ajunt, pede pertranfibo id, quod de apibus a Plutarcho in lib. de cauf. nat, problem. 36. & in præcept. connub, nu. 46. rela• tum eft, ex quo etiam refertur a Pierio Valerian. Hiero 19 glyph. lib. z6. illud eft, eas acriter ac promptiffime in eos invehi, illofque aculeis fuis petere, qui recenter me chati fuerint; fed in mulieres, inquit Pierius, quæ Ve neri operam dederint, acrius, ac promptius invehuntur, & fi quam ejus rei caufam rimari liceat nullam aliam mehercle afferri poffe crediderim quam quæ ex Virgilii carminibus 4 Georgic. ab ipfo Pierio allatis elici poteft. Ea eft, quod apes Veneris fint expertes, & idcirco, eodem Pierio tefte, virginitatem incorruptam per apem denotari dicit. Virgilii autem carmina ea funt Illum adeo placuiffe apibus mirabere morem, Quod nec concubitu indulgent, nec corpora fegnes In Venerem folvunt, aut fœtus nixibus edunt. Verum ipfe foliis natos, & fuavibus berbis Ore legunt, &c.

[ocr errors]

ac ca

Hanc apum naturam, ne poetice effectam fufpiceris, za admifit Arift. 3. de generat, anim. c. 10. quamobrem mirum effe non debet, quod Scriptores de re Ruftica, ut Pallad. lib. 1. tit. 37. Apum cuftodem purum " ftum requirant: ad hanc enim apum naturam refpexe runt, quam tamen in dubium revocat Columell. de ruft. lib. 9. c. 2. imo Fortunius Licetus, vir fumma doctrina præditus in lib. de fpont. vivent. art. lib. 4. cap. 57. Apes coire contendit & ex coitu generari, eo quod etiam fexu fint diftinétæ, licet contrarium fentire videatur D. Auguftin, de Civit. Dei lib. 15. cap. 27. Sed utrum Liceti opinio veritatem habeat, alii viderint; habet ta men ille firmiffimas, quas adducit, rationes pro fua opinione, quas fi libet, apud ipfum vide.

[ocr errors]

Ratio autem ex Virgilio allata, cur apes aculeis fuis eos infectentur, qui de recenti concubuerint, moralis eft; naturalis alia effe poteft, nempe quod ex corporibus eorum qui de recenti concubuerunt, malus quidam exhalat atque hircofus odor, ut fupra citatus Ariftor. teftatur lib.4. probl.25 ejus rei caufam quærens. Fit ergo, ut ex malo illo odore apes vel allectæ, vel irritatæ, in con. cumbentem impetum faciant, & hoc promptius in fœ. minas, quam in viros, quia infignior & major exhalat malus odor ex fœmineo corpore, quam ex virili, ob uteri ipfius qualitatem; is enim femper excrementis fuperabundans & humoribus fuperfuis, facillime, & ex coitu mirum in modum excalefa&us; malum ex fe odo rem emittit, qui etiam magis aut allicit, aut irritat ipfas apes, ad eas offendendas, & aculeo impetendas. Ve rumenim vero fi commentitia quædam Naturæ miracula ab aliquibus in medium allata deludere folida veritate rerum ambimus, dicamus id moris impetendi eos, qui de recenti Veneri operam dederint, cum Apibus commu ne habere etiam nonnulla alia infecta ut Mufcæ, cu lices, fuci ipfi, & alia, ut cuilibet volenti experiri licet; omnia enim ab exhalante ex coientis corpore vapore ad illum impetendum alliciuntur, ut Apes. Non in. juria ergo Franc. Rauchin, de morb. virg. fett. 1. cap. 24. hoc commentum de Apum caftitate irridet: neque admittit, quod aculeis, impetant eos, qui de re recenti mochati funt, nili irritentur.

[ocr errors]

Cæterum quia facile eft per medicamenta vulgatiffi ma, adeo genitalia foeminea reftringi poffe, ut corruptiffimum, & fubagitatiffimum fcortum Virginem præ fe ferat: id qua ratione deprehendi poffit, ritulo de morborum fimulatione, patefit.

SUMMARIUM.

1 Virgines non ante nuptui aptæ funt quam generaxe poffine. 2 Fœminarum femen requiritur ad generationem. 3 Cur fœminæ abfque voluptate interdum concipiant. 4 Mulier ante femen ferre folet, quam menftrua. Tam/emen, quam menftrua ad generationem destinata. 6 Menftrua non funt materia nutritionis, fœtus. 7 Menfrua quo tempore patiatur mulier.

8 Virgo cum menftrua experta eft, nubere poteft. 9 Virgo nubere poteft ante menftruorum apparitionem, Ji ad fimplicem coitus potentiam refpiciamus. 10 Puella, que non purgabantur, generarunt 11 Puelle non ante 18. annum nubere debent, 12 Puellas non ante 18. annum nubere expedit Reipubl.

QUÆSTI o iv.

De tempore nubendi in Virginibus.

'DE hac materia nonnulla dixi lib. 1. sit 1. q. 6. an. 38. ad feq. unde pauca admodum dicenda reftant; brevibus ergo in hac quæft. agam ; notum autem eft, & ab omni dubio remotum virgines non ante nuptui aptas efle, quam generare poffint; generare vero non pofle, antequam femen ferant, cum etiam fœmineum 2 femen ad conceptionem ex Naturæ neceffitate requiratur, quicquid ipfæ interdum dicant, & quidquid ex earum affertionibus nonnulli docti fibi perfuaferint, ut latius dixi fuperiori lib. tit. 1. q.b. an. 11. ad plures feq.& dicam etiam 7. q. 1. tit. 3. n. 16. plurib.feq. Et licet puellis de recenti nuptis maxime familiare fit, ut ali quando concipiant, antequam femen fe effundere didicerint, tamen, ut. c. dixi, illud evenit, quia a majo3 re delectatione ex Viri congreffu, & receptione feminis ipfius, in proprii feminis emiffione, omnis delectatio pene obruitur, & aboletur; ad quod maxime facit feminis fœminini tenuitas. Nam quemadmodum in ipfis Ma ribus ubi primum femen ferre incipiunt, illud tenuius & fluidius eft, minufque craffum, ac concoctum, quam procedente tempore & ætate fit, fic etiam in puellis evenit, quæ cum ex naturæ quoque præfcripto tenuius femen ha beant, multo magis etiam tenue ferunt in fuæ generatio

nis principio: quapropter mirum non eft, fi modicum, aut nullum fuæ excretionis fenfum faciat, cum excernitur, diftratis præfertim juvenculis a majori voluptate, 4 cui antea non affueverant. Sed profecto non ante Mu lier femen ferre poteft, quam menftrua patiatur, hæc enim ambo uno eodemque tempore evenire folent, quia 'tam femen, quam menftrua ad generationem deftinavit Natura, neque altero eorum deficiente fuccedere potest 5 conceptio; non quod ipfa menftrua fint proxima mate6 ria nutritionis ipfius fœtus, ut femen ipfius fœtus & principium, & materia eft, fed quia cum menstrua fluunt, indicium præbent mulierem tam multo fangui ne abundare, ut & proprio corpori alendo, & fœtui nutriendo fufficiat, ad id enim Natura mulierem voluit multo fanguine abundare, uberioremque eo efle, quam virum, licet fanguis in muliere ob eam multitudinem crudiufculus exiftat, qui tempore, quo mulier in utero non habet, ob lui multitudinem, fingulis menfibus expurgatur; cum in utero habet, retinetur, & ob neceffitatem nutriendi fœtus magis concoquitur, ut ejus laudabilior portio in ejus alimentum faceflat. Sed de materia nutritionis fœtus in proprio libello ad idipfum dicato plura dixi. Nunc ad rem noftram fciendum, mulierem men. ftrua pati, ut communis fert opinio, anno duodecimo quam tamen opinionem non efle univerfaliter, imo neque in pluribus veram probavi, quia ex multis paucæ tam cito purgari incipiunt; plures vero funt, quæ vix deci mo quarto purgantur, ut latius ibi dixi. Cum ergo quæ ritur de tempore nubendi in Virginibus, vel intelligimus. de tempore, quo aptæ funt ad copulam, & utcunque ad generationem; vel intelligimus de tempore, quo expe dit eas nubere, refpectu habito ad faciliorem, & perfe. iorem generationem inde proventuram, quod tunc non modo abfque periculo concipiant, fed fœtus quoque va lidiores, & undequaque perfectos procreare foleant. Si in priori fentu intelligatur quæfitum, jam id decifum. habemus, quod ubi menftruantur mulieres, nubere pof fint; imo, ut hoc ingenue fatear, fi de fimplici potentia ad concubitum quæftio fit, etiam antequam menftrua pa8 tiantur, nubere eas pofle crediderim : & ratio est, quia perfuafum habeo, muliere m ante femen intra fe genera9 re, quam menftrua patiatur, faltem per aliquod tempus non diuturnum ; & idcirco nonnullæ puellæ quæ adhuc 10 per ætatem non purgabantur, tamen generare vifæ funt, quod quidem abfque femine fieri non potuit, abfque menftruorum apparentia potuit, natura ipfum matris fanguinem, quanquam non admodum fuperfluentem, in focus alimentum deftinante. Si vero in polteriori fenfu 11 quæftionem accipiamus, fecundum vetuftiorum opi niones, quas retuli lib. 1. q. 6. n. 39. & Jeq. non ante 18. annum nubere Virgo debet: quod etiam notarunt recentiores, Joan. Matinel. lib. 1. de Med. mul. c. 3. hoc enim tempore menitrua facilius, & in majori quantitate, & calor magis vegetus eft: unde etiam lemen magis concoctum, magifque proli gignendæ aptum generatur ; quinetiam & laboribus ferendi uteri, & pariendi, & liberos nutriendi facilius fufficient; viæ etiam in iplis la Xiores, & patentiores factæ faciliorem exitum fœtui præ

[ocr errors]

bent; unde & ipfæ matres, & ipfi fœtus minus pericli tantur, cum partus initat: contra quam fiat in tenerio ribus juvenculis, quæ ob contrarias omnino caufas aut non concipiunt, aut fœtus maxime imbecillos procreant, qui in patienda cum ipfis matribus facili negotio periculo fubjiciuntur, & fi fortuna fuperftites remaneant, vitam valetudinariam perpetuo degunt. Expedit itaque Reipublicæ, ut Virgines non ante decimum octavum annum, faltem ut plurimum nubant.

SUMMARIUM.

t Struprum etiam in mafculis committitur. 2 Signa fuprati pueri in duplici differentia. 3 Stuprum in puerum de recenti patratum unde cogna. fcatur.

4 Stuprum in marem ubi frequentatum fit, quæ figna babere foleat.

5 Signa ftuprum denotantia, poffunt etiam ex aliis cau▪ fis apparere.

6 Caruncula in Ano, & rugarum planities vix ab alia caufa, quam a fupro efse possunt.

QUESTIO V.

Conftuprati Pueri figna.

Suprum non modo in puellas, & Virgines, & Vi. duas committitur: Alciat. & ali: apud Carrar, de Med. part. 2. n. 200. fed à fceleftiffimis hominum, Natura abutentibus, etiam in mafculos patratur, Farinac. de delict. carnis, q. 148. n. 1. quod delictum graviffimum quidem inter omnia cum fit, jure merito condignas pœnas expofcit, & in illud a legibus fummo cum rigore animadvertitur, ut per . Cum vir. C. de Adult. Clar. lib. 5. fent. §. Sodomia n. 2. Bof. in pract, crim, tit. de fup. deteft, in mafc.nu.1. In ejus autem delicti examine, ut de veritate Judices certiores fiant, per Medicos, & Chirurgos ipfos pueros confpiciendos curant, ut notat Guazzin. de def. Reor. def. 4. c. 7. n. 12. qui, fi quæ figna fint, quæ pueros ftuprum paflos effe atteftentur, ea ad ipfos Judices deferant.

Quemadmodum ergo de fignis ftupratæ Virginis di- & &tum eft, ea in duplici differentia efle, quia nonnulla ituprum fignificant de recenti commiflum, quædam vero a multo tempore; rurfus, quædam ftuprum uniça vice patratum, aut de raro, quædam quæ frequen. tatum oftendunt; eodem quoque pacto de hujus ftupri 3 fignis diftinguendum eft. Nam ftuprum in puero, quod de recenti patratum fuerit, ut ante menfem, præcipue fi frequentatum fit, indicare manifefte poflunt Ani fciffuræ, Rhagadiæ dictæ, quæ facile ob illatam vim ap parent, præcipue fi puer tenerioris ætatis fit, & ftuprator cralla mentula dotatus: nam etiam confideratio magnitudinis & parvitatisş membri ftupratoris anquifiti debet in hoc cafu haberi, ut notat Guazz. 1. fup.cu. n. 13. De neceffitate autem videtur, quod non modo fcif. furæ adfint, ubi hæc concurrant, fed manifeftiffima etiam fractura. Ubi autem puer grandior fit, aut ftuprator non adeo crafla mentula dotetur, interdum ea pars excoriata apparebit, ob eandem ipfam caufam, violentiæ nimirum, ob quam etiam alias inflammatione moleftantur; cujus vice, vel ea ipfa permanente, pruritus quidam indefinenter infeftat. Sed inflammatio facilius in principio apparet, dehinc, ea mitigata, pruritus fequitur, & calor ipfius partis in lividum mu. tatur, commutato fanguine, qui eo concurfum ob vio- 4 lentiam, & motum, & calorem habuit, in lividum colorem. Et fi ftuprum fuerit valde frequentatum, appa. ret etiam in ipfo podice laxitas quædam, & partis dilatatio, quæ etiam multo poit tempore perdurare pos teft, & indicare infimul ftuprum frequentatum, etiam a multo tempore commiflum. Quod multo magis fi gnificant quædam carunculæ, feu carnea excrefcentiæ, quas vulgo criftas vocant, quæ maxime ex frequenti Sodomia originem habent, tette Amato Lufit. Ġurat. Med. cent. 2. cur. 87. Has excrefcentias, feu criftas Juven marifcas vocavit Sat, 2. inquiens:

a

Sed podice lævi

Caduntur iumida, Medico vidente, marisca. Martiali vero Epig.lib. 1. dicuntur fici, ibi: Dicemus ficus, quas jermus in arbore najci, Dicemus ficos, Cæciliane, tubs.

Licet fortaffe non idem fint fici, & crifte, & marifcæ, cum marifcæ, apud quamplures Medicos, pro ipfis

hæmor

[ocr errors]
[ocr errors]

hæmorroidibus accipiantur, cum tumidæ funt, & ada-
periuntur, vel ulcerantur, ita ut imitentur ficum quan-
dam quæ præ pinguedine aperitur, & femen oftendit,
quæ ficus marifca, & fycomorus dicitur. Multo magis
frequentem tam nefandi coitus ufum fignificare poterit
ipfius Podicis conftitutio, qui cum ex Natura rugofus
exiftat, ex hujufmodi congreflu levis ac planus effici
tur, obliterantur enim rugæ illæ in Ani curriculo exi-
ftentes, ob affiduam membri attritionem, laxitas quoque
ipfius Podicis quo magis ftuprum frequentatur, major
indies evadit, maxime quia coguntur cinædi infamiffi
mi, ut dolorem in eo actu, præcipue in principio
, effugiant, & ut facilius patiantur, medicamentis uti
relaxantibus, & mollientibus.

Adnotandum tamen eft, quod plura commemorato. rum lignorum poflunt ex aliis caufis, quam ex constupratione originem trahere; itaque maxima cautela utendum, ut dignofcamus quando ex ftupro, quando autem ex aliis caufis enata fuerint, quemadmodum notat Guaz. ubi alias n. 13. Scifluræ enim exempli gratia, poffunt ab humore acri, & erodente dependere ; aut etiam ex fæcum duritie, cum quibus etiam inflammatio, &

PAULI

pruritus adeffe facile poteft. Si tamen ab humore acri, atque mordaci fcifluræ dependeant, id facile apparebit per aliqua figna hujufmodi humorum abundantiam atte ftantia, & per rufudationem interdum humoris ichorofi, flavi, citrini, aut viridis ex ipfis ulcufculis, & fciffuris. Sic & fi fuerint ex nimia fæcum duritie excitate, prompte id conftare poterit ex ipfarum fœcum confideratione; præterquam quod ubi altera ex iis caufis fimplex fuerit, non eft neceffe adeffe livores, aut inconfuetum ruborem in Ano; neque enim tantani vim pati poteft puer ex fæcum duritie, quantam ex ftupri violentia pati cogitur.

Altera autem caufa, nempe fluxus humorum erodentium, vix habet locum in pueris, neque folet is morbus efle ipfis admodum familiaris, quod benignio. ris naturæ humores fortiantur. Præterea carunculæ, & rugarum attritio, atque planities vix ab alia caufa efle poflunt, quam a itupro. Itaque confideratis quidem fingulis per fe caufis, & fignis, magna cautela adhibita, non neglectis etiam conjecturis, & præfumptionibus etiam quæ extra artem haberi poffunt, Medici de hac re facile veritatem pronuntiare poterunt.

ZACCHIE

QUESTIONUM MEDICO-LEGALIUM

LIBRI

QUINTI

TITULUS PRIMUS,
De jejunio,& Quadragefima,
Continens Quæftiones novem.

I. Quid fit jejunium, & quotuplex: ad quem finem
ab Ecclefia inftitutum, & quot conditiones ad
illius obfervantiam requirantur.

II. An jejunium, & præcipue longum, ut Quadragefimale, corporeæ faluti fit noxium.

III. Quibus ex caufis a jejunii obfervantia homines excufentur, ac primo de caufa refpe&tu ætatis.

IV. De impedimento jejunandi ex caufa laboris, & paupertatis.

[blocks in formation]

9 Jejunium Ecclefiafticum quid fit, & n. 11. 12. Ở 19.

10 In Jejunio quid intendat Ecclefia.

13 Jejunium naturale quid, & n. 17.

14 Jejunium quotuplex, & n. feq.

16 Jejunium triplex.

18 Jejunium morale quid.

20 Alia jejunii divifio.

21 Jejunii divifio ex Conciliatore.

22 Finis præcipuus Jejunii, & n.25.

23 Jejunium etiam ad corporis falubritatem confert.
24 Ad Jejuni obfervantiam que requirantur.
P. Zacch. Quaft. Med. Tom. I.

V. De impedimento jejunandi ex caufa morbi.
VI. De potu in Jejunio extra refectionem.
VII. De Jejunio impofito cum pane, & aqua,

aliis fimilibus.

&

VIII. Difpenfatus a Jejunio quoad qualitatem ci-
borum, & præcipue quoad carnes an ab om.
ni alia obligatione jejunii folutus cenfeatur.
IX. De Jentaculo, feu colatione, vel refectiuncu-
la, aut cœnula tam vefpere quam mane in
Jejunio fumpta.

26 Cur tantum unica comeftio in die permiffa.
27 Fames bomines facit magis trifles, & morofos.
28 Fames triplex.

29 Ratio ciborum ab Ecclefia ele&torum in Jejuniis.
30 Ciborum quantitatem continuam cur Ecclefia relique-
rit indeterminatam .

31 Quantitas continua in cibis affumendis in Jejunio cur
in determinabilis,

32 Hora certa comedendi in Jejunii diebus, cur ab Ec-
clefia inftituta.

33 Jejunium eo religiofius fervatur, quo tardius prandium
affumitur.
I.

QUESTIO
Quid fit Jejunium, & quotuplex: ad quem finem ab Ec·
clefia inftitutum, & quot conditiones ad illius
obfervantiam requirantur.

6

Anonica materia hæc eft, quæ Medicam fpeculationem I

Ecclefia indictum fub peccati mortalis reatu obliget
quafcunque perfonas ad ejus obfervantiam, D.Th.2.2.9.147.
art.4.Cov.var.ref.l.4.c.20. ex com. Leffius de Juft.&Jur. 2
1.4.6.2.dub.5.n.33. legitime excufatas non obligat: hinc eft,
quod ad legitimationem ejus excufationis, Medici confi-
lium multoties adhiberi debet, qui confideret, an jejunium 3
huic, aut illi perfonæ noxium futurum fit, Az. Inft.Mar.1.7.
Z 3
cap.

« IndietroContinua »