ZACCHIE ROMANI, TOTIUS STATUS ECCLESIASTICI PROTO-MEDICI GENERALIS, QUESTIONES MEDICO LEGALES. Accedunt INTERPOLATIONES, & AUCTARIA ex novis EDITLO SECUNDA VENETA, TOMUS PRIMUS, CONTINENS LIRROS I. II. III. IV. & V. JOANNES DANIEL HORSTIUS A L. S. P. P. NTE annos viginti & novem, furente adbuc Bellona, in Profefforem Medicina Marpurgenfis Academiæ delectus, fuafu Cancellarii Dn, Nefeni, ftudioja Juventuti PAULI ZACCHIE Quæftiones MedicoLegales legendo difputando tum expofui, & fuccelu quidem fatis felici. Non enim tantum docendo ego multum didici, nactus nempe amplum auditorium, fed re penitius confiderata, quidam exinde ad Studium Medicum capessendum incitati funt, numerufque Philiatrorum magno meo gaudio, ut plus haberem quod agerem, auctus eft. Cum vero Dominus Sconvvetterus, Vir de Republica literaria fatis bene meritus, præteritis Nundinis Autumnalibus animo conciperet, pradictas Pauli Zacchia Quaftiones Medico-Legales, cum annexis confiliis & decretis Rota Romanæ ob defectum exemplarium Romanorum, Lipfienfium, Lugdunenfium, Amftelodamenfium, denuo, ¿bic quidem, typis tradere, ad ipfius petitionem, & proximi commodum, notas quafdam, olim Marpurgi conceptas, ipfi communicavi. Tomum Primum quidem Secundum paffim a pluribus mendis purgavi, & variis rebus Phyficis & Medicis e Veterum & Recentiorum Philofopborum & Medicorum fcriptis defumptis, & hoc figno [] inclufis, auxi; Juridica autem & Theologica, atque Tomum Tertium integrum plane intactum reliqui, relinquens unicuique circa has res liberum Judicium, liberamque Mentem. Boni itaque confule, Amice Lector, qualefcunque bos conatus noftros, & Opere boc elegantiffimo atque utiliffimo ad Votum tuum feliciter utere. Francofurti Kal, Martii M, DC. LXVI. |