Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

་་་་

by the reverend S. T. Bloomfield etc.", et prodiit Londini tribus voluminibus 1829. Dukae multa philologis inutilia proferentis selectas quasdam explicationes verbis Graecis servatis dedimus; alibi, ubi opus videbatur, breviter, quae sentiret, commemoravimus. Bloomfieldii liber in Ephemeridibus Halensibus plenius a nobis descriptus et examinatus ex quo in manus nostras pervenit, adnotationes omnes, praeter eas, quibus aut Smithii errores manifesti arguuntur, aut priorum interpretum et Mitfordii historiae verba repetuntur, et praeter commentationes et disputationes ad verba illustranda" non "pertinentes, sed Bloomfieldii animi sensa de rebus gestis aperientes, aut ad verbum Làtine convertimus, aut contraximus. Sed infeliciter accidit, ut ille liber utilissimus non prius ad nos perlatus sit, quam commentarius usque ad c. -90. iam Lipsiam missus, et primarum plagularum typis exscribendarum initium factum esset. Et in parte maxima quidem commentarii, inde a c. 24. nobis postulantibus statim remissa, quaecunque inelius aut saltem aliter apud Bloomfieldium quam apud nos enodata vidimus, supplevimus; at in primis viginti tribus capitibus quoniam, si ab uno alterove vocabulo aut versu, quae plagulas corrigentes inseruimus, discesseris, nihil potuit aut mutari aut addi, ne lectores ibi a docto illo Britanno observatis carerent, ad calcem voluminis ea exposuimus. Eodem paene omnia ea remittenda erant, quae nuper ad Thucydidis historiam adnotavit Arnold, cuius editionis, inscriptionem,,ovxvdidns; the history of the Peloponnesian war by Thucydides; the text according to Bekker's edition with

[ocr errors]

with notes chiefly historical and geographical, by Thomas Arnold" habentis, primum volumen, tres primos libros continens, et Oxonii a. 1830. emissum ex bibliotheca regia Berolinensi amicissimi Stieglitzii benevolentia ad nos missum est, quum plagulae iam usque ad cap. 138. excusae essent. Sed ut ad Bloomfieldium paulisper redeamus, complurium scriptorum ab eo excitatorum, velut Iosephi, locos, quanquam in iis haud raro erratum esse intellexeramus, quum, quas editiones ille, paginas plerumque nominans, consuluisset, aut ignoraremus, aut non possideremus, evolvere nos non potuisse non putamus silentio praetermittendum esse. Ex Goelleri libro edito facile parabili necdum ex auctoris tutela dimisso multas adnotationes, sicut in congerie Francofurtana factum est, recipere ut iniquum videbatur, ita ideo non necessarium erat, quia maior pars earum in primis quidem huius historiae libris ab aliis viris doctis petita est, quod nisi fugisset Bloomfieldium et alios, non toties Goellerum pro aliis testem excitassent. Nos, qui ubique ex fontibus hausimus, sexies fere aut octies, ne quid ad recte iudicandum de singulis deesset, paulo longiores Goelleri adnotationes ad verbum afferre necesse duximus, ubique vero, quae aliter ille atque ceteri sentiret, breviter indicare et Phavorini testimonia saepe ab eo primo indagata et similia nonnulla sub eius nomine afferre non omisimus. Paulo plures Haackii explicationes verbum de verbo transscripsimus, sed ne eas quidem multas, quum aliae pristinam scripturam et libros, unde emendata est, indicent, aliae ex aliis interpretibus du

[ocr errors]

ctae sint, aliae tironum usibus inserviant. Usi autem sumus usque ad caput 70. solis prioribus exemplis ab Haackio emissis; nam liber noster iam anno superiore prelo est subiectus, quum operae, plagulas Francofurtum, ubi recognoscerentur, mittere coactae, lente in labore progrederentur. A c. 70-90., dùm typothetarum errores delebamus, aliquoties utrumque Haackii librum editum distinximus, et lectores ad Addenda remisimus, ubi etiam, quae in supérioribus septuaginta capitibus Haackius et Osiander in Observationum fasciculo tertio interea foras dato nova et memorabilia protulerunt, sunt adnotata; nam Addenda in maiorem molem excrescere, quam lectores quoquam bono fraudare maluimus. A c. 90. ambo Haackii libri ad ipsum commentarium expoliendum sunt adhibiti. Denique codicis manuscripti Lugdunensis scripturae diversitates in Batavia Bakio, cuius humanitatem in superioribus voluminibus praedicavimus, intercedente in usum nostrum collectas, et si quae aut ex codicis Palatini nova collatione nuper a Morstadio facta supplenda, aut nostra vel operarum negligentia, quum Graeca libri primi edebamus, minus recte aut in serie verborum aut in scripturae discrepantia constituta erant, in commentario uncis inclusa indicavimus.

"

Superest, ut de oratione Latina, qua ipsi usi sumus, (nam in aliorum sermone quamvis barbaro nihil mutavimus, nisi quod unum alterumve vocabulum delendum esse signis t. aliquoties indicaviaut inter uncinos unum ex nostris addidimus,)

mus,

[ocr errors]

WWII

[ocr errors]

pauca dicantus.

In ea etsi vitia manifesta, quae in

delectu vocabulorum in eiusmodi adnotationibus committi solent, diligenter evitare studuimus, et nomina versionis, praeplacere, subintelligere, nuspiam et quae sunt similia frustra indagatum iri speramus, tamen tantum abest, ut morosos istos homines laudemus, qui hodie, quod non Ciceronianum est, non Latinum putant, ut, licet stomachum iis faciamus, non dubitemus affirmare nos et nobis, et, pace istorum dixerimus, ipsis valde gratulaturos esse, si, ut Plinius minor, Quintilianus, Tacitus, quorum vocabula saepissime carpunt, scribere, possemus; maiora..... non appetimus, quum neminem eorum, qui nunc vivunt, illos in arte Latine scribendi superare persuasissimum habeamus. At isti difficiles censores Latinitatis damnant plurima, quae apud illos sunt frequentissima. Quid, quod ne Ciceronem quidem suum satis lectitarunt! Nam meminimus locutiones nisi fallor et fame mori ut non Ciceronianas improbari, quas legi ad Att. XVI, 6. VI, 1.-in libello scholastico docuit Gahbler. Si quis hodie illud sine ulla dubitatione nostrum fundavit imperium scriberet, eum sine ulla dubitatione pro sine dubio posuisse clamarent. At ita locutus est Cicero, Balb. 13. In horum igitur, qui prae ceteris Latine scire sibi videntur, offensionem ne incurreremus, ubi commode fieri poterat, cavimus, velut non auctores pro scriptoribus cum Quintiliano et Tacito, non nescio an pro nescio an non cum Quintiliano (vid. Spald. ad VIII, 6, 22.) et Plinio (Ep. V,.3, 7. et

[ocr errors]
[ocr errors]

VI, 21.),

fortasse ne celeberrimi quidem de viris cum Tacito

[ocr errors]

(Hist. III, 51. Agric. 1.) et aliis, raro aut nunquam et pro etiam (cuius usus apud ipsum Ciceronem exempla haud pauca exstant, cf. Otto. Exc. III. ad Cat. mai.) diximus. Formulas loquendi, ut. iidem volunt, locutiones, non dictiones vocavimus, quanquam haec utriusque nominis notio eiusdem Gellii auctoritate niti videtur, et dictio insuper apud Quinti– lianum similiter legitur, locutio fortasse apud nullum aeque probatum scriptorem. Evitavimus etiam vocabulum stilus de dictione seu dicendi genere, etsi hanc notionem ei male abiudicant. Vid. Schell, Lex. At nomen substantivum adnotationes (Plin. Ep. VII, 20.), postquam vocabula animadversiones et observationes iam dudum proscripta sunt, unum reliquum nobis eripi non passi sumus, et brevitatis et variandae orationis causa id nonnunquam etiam cum nota, quod de hac re minus probum vocabulum esse novimus, commutavimus. Aetatem quidem plerumque nominare maluimus quam alii aevum, sed posterius vocabulum non anxie evitavimus. Nec ad verba convertere et transferre semper in Latinum, de Graeco et similia addenda existimavimus, quum istas ambages in verbo convertendi ipse Cicero de Fin. I, 2., in verbo transferendi saepius Quintilianus adspernetur. Ne obiter quidem et hucusque, Plinii maioris, minus elegantis quidem, sed docti tamen, scriptoris usu fulta, plane sprevimus, quia, quae isti substitui volunt dicendi genera in transcursu seu in transitu, pariter ex argenteae aetatis scriptoribus petita videntur, quasi praetereuntes autem longior formula est, pro hucusque denique non semper adhuc satis placebat. Scriptorum locos citare

« IndietroContinua »