Immagini della pagina
PDF
ePub

secunda de formarum usu, in tertia de syntaxi generali, in quarta de syntaxi consecutionis, in quinta de stili sallustiani proprietatibus dis

sereremus.

His præmissis, propositum ipsum aggrediamur.

PARS PRIMA.

DE ELEMENTIS.

CAPUT I.

DE ORTHOGRAPHIA.

Primum quidem de ratione verborum scribendorum quid sentiamus exponendum esse videtur.

A. VOCALIS u PRO i. Sallustius formas lubet, lubido, æstumo, existumo, lacrumæ, legitumus, in quibus i littera pro u postea sola in usu fuit, frequentissime adhibet, nec unquam formis per i scriptis utitur. Similiter in superlativi formis in umus exeuntibus semper u litteram usurpat. Gerlachius, cui assentitur Paldamus (1. 1. p. 22), propter quamdam soni gravitatem litteram u a Sallustio antepositam fuisse putat. Quod quidem pro vero accipi potest: notandum tamen est hunc usum nullo modo pro archaïsmo habendum esse, ut optime docuit Schultzius, ex sagacissima Corssenii disputatione', quum Velius Longus (de Orthogr. p. 2235) in Augusti temporis inscriptionibus iterum u in ejusmodi verbis scriptum fuisse affirmet, atque ex grammaticorum consensu Cæsarem Ciceronemque verba illa per i enuntiare et scribere solitos esse constet. Quod ad usum superlativi formæ in umus exeuntis pertinet, eam Gerlachius, Kritzius, Dietschius in archaïs morum numero, sicut et cetera supra laudata verba, habendam esse censent; Fabri autem, ad Cat. 1, 1, hanc superlativi formam usitatam fuisse Sallustii ætate recte contendit, quum tamen formas ut æstuma, lacrumæ, cet., archaïsmos esse putet. Ego vero, Schneidero (Grammat. lat. ling. p. 18,) ac Corssenio auctoribus, libenter censeo Sallustii ætate æstimo et æstumo, novissimus et novissumus, sine discrimine scripta fuisse; quod autem ad sonum pertineat, litteræ u plenam ac vernaculam, pronuntiationem mature adulteratam fuisse, et paulatim ad sonum ¿

1. Corssen. Ueber Aussprache, Vocalismus und Betonung der latein. Sprache, p. 331-340.

2. Præfat. ad Catil. p. XII, XIII.

pervenisse, quæ mutatio perfecta jam ætate Augusti sane erat, saltem in ore litteratorum virorum, quum tamen vulgus pristinam pronuntiationem diutius servaverit1.

[ocr errors]

B. — VOCALIS U PRO o. U pro o invenitur in epistula pro epistola adulescens pro adolescens (passim), adulescentia (passim), adulescentulus (C. 3,3; 49, 2; 52, 26.) Dietschius scribit adulesco pro adolesco, variis quæ occurrunt formis adulescebant (Hist. IV, 23), adulevit, (Jug. 6, 1; 18, 11; 63, 3; Cat. 51, 40); sine dubio analogiæ inserviens, at contra codicum fidem.

C.

:

VOCALIS O PRO U AUT е, POST v.

Sallustius semper fere etiam

o pro u aut e post v adhibet, ut voltus, volgus, volnus, vorto, vorticosus (H. iv, 37.) voster, advorsus, divorsus.— Adde jocundiora (J. 85, 41), ex plurimorum codicum et editorum scriptura (Gerlach, Fabri, Kritz, Dietsch, Jacobs,) inter quos et Parisiensis optimus ille numero 1576 inscriptus (P1). Jordanus vero jucundiora præfert, codicem secutus Parisiensem no 500, quem præcipuo et, ut vera fateamur, legitimo amore amplexus, editionem suam præstantissimam exegit. Wirzius tamen pluribus locis eum, mira superstitione captum, scripturas codicis P' meliores præteriisse contendit; de hoc autem loco tacet omnino. Cortius, qui jucundiora in textum recepit, in nota infra posita lectionem jocundiora tueri videtur, conferens Vergilii Æneida, vi, 363, ubi quidam scripsere jocundum. At hæc scriptura, quum pro obsoleta accipienda sit, nullo modo apud Vergilium servari potest. Sed ad nostrum Sallustium revertamur. Jordanus percontari cum Gerlachio, Kritzio, Jacobsio, cet., scribit, Dietschius vero fere solus percunctari (Cat. 40, 2; H. 1, 27; III, 8).

In Vaticano codice, qui fragmenta historiarum servavit, quom forma legitur 11, 67, col. 7, 18 et iv, 61, 13; (ш, 67, col. 1, 19, quom est præpositio); at Parisianus codex longe optimus (P), semper cum habet. Præterea Arn. Krausius, in suo De quom conjunctionis usu ac forma capita inscripto libello nuper edito2, omnes aureæ ætatis scriptores prisca quidem conjunctionis forma usos esse videri, nullum vero ex iis novam formam non adhibuisse, optime docuit. Cum autem Sallustii codices optimi formam cum constanter ostendant, sequitur ut hanc novam formam accipere necesse sit.

1. Paulo aliter senserunt Deltourius noster ac notissimus in Scandinavia vir doctus Oestling, qui has formas a Virgilio, Cæsare et Cicerone adhibitas fuisse ex codicum veterum fide affirmant, contra grammaticorum testimonium similiter Nipperdejus et Madvigius eam rationem scribendi in suis editionibus secuti sunt. Illa vero quæstio nequaquam codicum manuscriptorum ope dijudicari potest.

2. Berolini, 1876.

[ocr errors]

D. VOCALIS e PRO i. In pluribus compositis verbi legere, littera e simplicis servatur neglegere (Cat. 10, 4, 50, 4), neglegas (J. 31, 28) neglegentia (C. 52, 9 ; H. iv, 63) intellegitur (J. 101, 1), intellego (H. v, 17), intellegebat (passim), intellegeret (passim); delegere (passim). Similiter a littera simplicis tractandi in fragmento hist. lib. III (reliquiæ Vaticani) videtur servata detractantibus (Jordan). Idem detrectare per e scribit J. 53, 8; Kritzius vero detractant eodem loco, quam formam nonnullis manuscriptis codicibus servatam apud antiquiores in usu fuisse testatur, Pierius ad Vergilii Georg. i, 57. Vide de hac quæstione Kritzium ad Jug. 53, 8, Schneider (1. 1. I, 1, p. 9,) ac præsertim Corssenium (II. p. 406-411.)

Alia de vocalibus adnotata sunt infra, ubi de declinatione et conjugatione agitur. Unum tamen addemus, verbum obœdire usque ad ætatem imperatorum scripturam per oe servasse, quæ etiam propter etymologiam sola recta est, et ab omnibus fere Ciceronis editoribus jure recepta est; cf. Corssen I, p. 702-715.

E. CONSONANTES. - Ad consonantes quod attinet, notandum est Sallustium nunquam assimilatione in verbis compositis usum esse, quod ex collatione codicum ab Jordano facta apparet. Non igitur mirandum, si formam ecferens (J. 14, 11), ab omnibus editoribus receptam, Sallustius adhibuerit. De propositione ex assimilatione, vide quæ egregie a Corssenio disputata sunt pag. 154 sqq., qui ostendit formam ec ante f litteram ex codicum testimonio a Cicerone ipso adhibitam fuisse.

Multum etiam etymologiæ tribuit Noster in his vocibus: inportuosum (J. 17, 5), inportunus (J. 3, 2; 92, 7), inportunitatis (J. 31, 22), inpiger (J. 15, 4 etc.), inritamentum (J. 89, 7). ceterisque ex præpositione in compositis. Itidem vocabula ex cum composita sine assimilatione scripisse videtur: conlega (C. 21, 3 etc.), conloquium (J. 38, 9; 108, 2; 112, 3; 113, 2; H, 1, 28), conburantur (H. m, 37), conprobato (C. 50, 1), conmutatio, conpono, conperio, conrumpo, etc. Jordanus quidem contra Dietschium, communicare, communis, commeatus, commendationi (C. 35, 1), commendo (C. 35, 6), scribit, at cum eo conmittere conmutatio etc., parum, ut videtur, sibi constans, aut nimium auctoritati codicis sui obsequens.

Aliquot vocabula addemus, in quibus exarandis Jordanus, (cui nos quidem libere assentimus), alienum aliqua ex parte ab etymologia scribendi modum Sallustio assignat: oportunus (Dietsch, Gerlach), at opportunus (Jordan, Jacobs, Freund, Kritz, cet.), cotidie (J. 45, 2; 91, 1), cotidiano (C. 48, 2; 14, 4), expectare (passim), extinguere

(Cf. Cornutus ap. Cassiodorum, p. 2284, et Schneider, Elementarlehre T. II, p. 555.), extruere (C. 20, 11, J. 23, 1), execrari (C. 48, 1), execratio (C. 22, 2,) exequi (passim); temptare, (passim), secuntur, (J. 2, 1; 13, 4; H. 1, 51, 9), quicquam, nequiquam (Cat. 20, 2; 52, 29; 58, 2; J. 62, 9; H. 11, 50, 14); exurgitis (J. 31, 3), exuperat (C. 51, 8), exultare (J. 98, 6), exul (J. 14, 7, H. ui, 82, 18), in quibus omnibus enuntiandi modum, non etymologiam secutus fuisse Sallustius videtur. Sallustium antiquam scribendi normam in eo secutum esse contendit Gerlachius (lib. p. 308); quod in pluribus vocabulis semivocales non geminavit, laudatque paulo, paululum, belua, causa, mile. Huic assentiri videtur Jordanus, qui tamen mille semper scribit (J. 68, 3; 105, 3), cum Dietschio, Kritzio, ceteris, at milia, milium, milibus Dietschius, Jacobsius, Jordanus habent omnibus locis1, Kritzius vero millia, etc. Contra caussa scribunt Kritzius, Dietschius, Cortins, deteriorum codicum fide. Sed hæc hactenus; jam ad declinationem transeamus.

CAPUT II.

DE DECLINATIONE.

In declinationibus et conjugationibus parum a communi dicendi usu recedit Sallustius; hæc tamen notatione digna indicabimus.

A. DECLINATIO PRIMA. Formam custodias (Hist. 11, 42), quidam inter veteres pro genitivo habuerunt. Charisius (I, p. 60, edit. Lindem.) eam dicit a Sallustio per analogiam vocum paterfamilias, materfamilias usurpatam fuisse, idemque tradit Servius, (ad Virgil. Eneid. x1, 801), qui Asperum ejus explicationis refert auctorem. At verisimile est, ut ait Schultzius (loc. cit. p. 24) Asperum, ut Sallustium prisce loquentem faceret, ingenio abusum esse; ceterum accusativum, non nominativum esse custodias ostendit Kritzius ad hunc locum. Præterea vide Bücheler, Grundriss der lat. Declination, p. 32.

Filii familiarum (C. 43, 2), matres familiarum (C. 51, 9), dixit Sallustius, Sisennæ imitatione, quod et usu loquendi et grammatica ratione defenditur 3. Omnes vero scriptores a Terentio ad Quintilianum formam alteram longe prætulerunt. Sallustium in hac re Tacitus imitasse videtur. (Cf. Ann. 1, 26; II, 8; xi, 13).

1. Scriptura milia cum monumentis et sonorum legibus congruit. 2. Castella custodias thesaurorum in deditionem acciperentur. 3. Cf. Schultzius, loc. cit. p. 25.

« IndietroContinua »