Immagini della pagina
PDF
ePub

Ciceronem plura sunt exempla (ad Attic. x, 18): Tullia mea peperit... me mirifice tranquillitates adhuc tenuerunt, atque majore impedimento fuerunt quam custodiæ quibus asservor; et (Rhet. ad Herenn. 11, 11, 5): Nos vero arbitramur, non modo nullo adjumento esse (sc. cognitionem amphiboliarum), sed potius maximo impedimento.

Nullo igitur modo affirmari potest Sallustium in declinatione pronominis nullus ab æqualium more discessisse.

CAPUT III.

DE CONJUGATIONE.

[ocr errors]

I.

De perfecto verborum neglego et intellego.

Contra vulgarem usum loquendi has formas adhibuisse videtur Sallustius neglegisset (Jug. 40, 1), neglegeris (Cat. 51, 24, in optimis codicibus, præcipue in Parisiensi longe optimo); intellegerint (H. 1, 45, 23), ubi tamen Vaticanus intellegerent habet, minus bono sensu; intellegit (J. 6, 2): Quibus rebus Micipsa, tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore, tamen postquam - intellegit, vehementer co negotio permotus, multa cum animo suo volvebat; ubi Indicativum difficile est videre, propter Imperfectum enuntiato primario positum. Anhalt, Weinholdio assensus, eas formas non usurpandas in editione censet, primum quod a nullo grammatico ut Sallustiana memorentur, deinde quod Parisianus ille qui neglegeris Cat. 51, 24 exhibet, neglexisset contra Jug. 40, 1 afferat, pluribusque locis (C. 20, 3; J. 93, 3; H. m, 82, 9) intellexit omnibus codicibus legatur. Fatendum tamen est non semper sibi constare nostrum scriptorem in veteribus formis adhibendis, nec causam hanc satis validam esse ut archaïsmos ex scriptis sallustianis omnino expellamus, si forte non uno tenore certaque ratione usurpati videantur. Cf. duum et duorum, supra, pag. 5.

II.

De terminatione tertiæ personæ pluralis perfecti activi.

Forma ere tertia personæ pluralis perfecti activi semper fere utitur Sallustius; recentissimis enim codicum collationibus a Jordano factis sequitur ut formam in erunt omnino tantum quater certo usurpaverit:

Cat. 20, 10 consenuerunt; Jug. 14, 5 appetiverunt; J. 58, 3 quieverunt; Hist. IV. 19, 10 lacessiverunt1. Adde in fragmentis alia exempla quatuor Hist. 1, 85, maturaverunt; 11, 11, tenuerunt; 11, 32, tradiderunt; inc. 30 incurrerunt. In his autem locis terminationes erunt et ere fluctuant cognoverunt (J. 1, 87, 4), cognovere (J. 91, 5); conruperunt (H. 1, 51, 6), conrupere (J. 18, 10); decreverunt (H. 1, 51, 5), decrevere (Cat. 30, 7; J. 28, 2); dixerunt (C. 51, 9), dixere (J. 4, 2; 95, 2); - occupaverunt (J. 38, 7), occupavere (C. 46, 2); - sumpserunt (C. 51, 38), sumpsere (H. iv, 19, 5); venerunt (C. 45, 3), venere (J. 13, 7); convenerunt (J. 11, 2), convenere (C. 6,

[ocr errors]

2, 17, 3).

[ocr errors]

Ex his exemplis apparet formam in erunt, quæ in legibus romanis ab ætate Gracchorum ad ætatem Cæsaris unice exstat, et ad sermonem litteratorum romanorum pertinebat, raro a Sallustio adhibitam esse, formam vero in ere, ad sermonem populi sane pertinentem, quæ quidem apud Ciceronem rarius (epist. 10, 19, dedere; de leg.1, 2, 56 successere ; in Rull. 1, 4 suscepere; in Pis. 40 fuere; cf. Zumpt, Gr. lat. p. 163), apud Nepotem nusquam, apud Quintilianum septies tantum occurrit, multo sæpius atque innumeris fere locis inveniri. Hæc vero forma rarior est apud Plautum et Terentium quam forma in erunt, et romanorum veterum historicorum, si Catonem excipias, scripta unum tantummodo exemplum præbere videntur (Æm. Scaurus in orat. 2 (Peter) triumphavere); at contra in Catonis reliquiis (edit. Jordan), viginti sex fere loci inveniuntur quibus ere insit 2, octo vero tantum quibus erunt forma legatur. Unde colligi potest in illa imperfecta forma adhibenda Catonem tantum, non priscos in summa scriptores, imitatum fuisse Sallustium, ideoque nullum hic archaïsmum esse; postea autem Sallustii exemplum secutos fuisse, Livium, Velleium, Senecam, atque imprimis Tacitum, apud quos ea forma frequens est.

III.

De Gerundivi et gerundii terminationes.

Formas gerundii et gerundivi in undus et undum exeuntes omnibus temporibus promiscue cum formis in endus, endum usitatas fuisse animadvertit Corssenius (II, p. 182 sqq.), ac præterea addit eas in quibusdam antiquis formulis juris apud aureæ ætatis scriptores per

1. Schultze, p. 81; Bruennert, p. 8.

2. Cf. Schultze, p. 82, qui eos locos enumerat.

3. Cf. Deltour, de Sallustio Catonis imitatore, (Paris, 1859), cap. 1, p. 12.

mansisse, ut apud Ciceronem jure dicundo, communi dividundo, rebus gerundis, apud Cæsarem, Livium et Tacitum belli gerundi. Sallustius vero multo sæpius quam alii ætatis illius scriptores forma in undus usus est, fortasse ut majorem gravitatem et colorem quemdam antiquiorem orationi daret. Nam Cicero, ut Beier ad Cic. orat. 1, 2, et Dietschius (Sall. Cat. p. 18, 6) observaverunt, formam in undus adhibet præsertim in verbis quorum exitus est in bo, go, do, to, co, mo, ro, io; ac Corsenius hanc formam in verbis in io aurea ætate multo frequentiorem fuisse affirmat. In aliis vero formam in endus multo usitatiorem fuisse constat.

IV.

De formis quibusdam singularibus.

Participii formæ arguiturus (Fragm. hist. 11, 57) nullum apud alium scriptorem jam exemplum exstat : quam formam testatur Priscianus (x, p. 505). Idem (x, p. 511, 3) agnoturum formam Sallustio tribuit (Fragm. 11, 73), a priscis scriptoribus adhibitam. Notanda sunt etiam plusquam perfectum soluerit (Fragm. 11, 64) verbi soleo, in quo adhibendo veteres historicos imitatus esse videtur Sallustius (Cf. Cato, ed. Jordani p. 89, 34, et Neue. 11, 253), et participium futuri juvaturum (Jug. 47, 2). Cf. Plin. Ep. 4,115. Obsoletas formas quæsere (H. 1, 120), quæsitur (H. iv, 19, 1), pro quærere, quæritur, Sallustius sane adhibuit. Quod vero ad quæso attinet, constat Romanos quæso verbum, ubi enuntiatum ab eo non pendet, plerumque imperativo vel prædicato postponere solitos esse, quem morem non sequitur Noster. « Neque hoc mirum est, Schultzius inquit (p. 62), quod Sallustium antiquum ver ́bum quæsere pro quærere usurpasse vidimus. Quod minus politi atque accurati sermonis est, sed hac collocatione verbo quæso major vis attribuitur. Adde quod Fragm. 1, 55 quæsit perfecto indicativi invenitur: Curionem quæsit uti concederet ubi præsens tempus recipi recte non potest.

NEQUITUR. - Hanc formam passivam Cato in Originibus (Ed. Jord. p. 8, 17) usurpavit, quem secutus esse videtur Sallustius in Oratione Memmii (Jug. 31,8), quæ quidem tota colorem antiquitatis valde redolet: Quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Fatendum tamen est hunc usum passivi in verbo nequeo etiam aliorum priscorum scriptorum proprium esse, velut Lucretii (1, 1045), Pacuvii, Terentii (Hecyr. iv, 1, 57), Plauti (Persa 11, 2, 12; Rud. iv, 4, 20) 1. 1. Cf. Bruennert, loc. cit. p. 9; Schultze, p. 63.

« Veteres in hoc verbo, Kritzius inquit, analogiam passivorum potestur et cœptum est secutos esse, eamque nonnisi cum passivi infinitivo conjunctam usurpasse viri docti jam monuerunt; quare patet ulcisci hoc loco contra vulgarem usum passivum sensum habere, cujus in hoc verbo rara exempla sunt. » Ego vero opinor, per analogiam hic verbum ulcisci vim passivam sumpsisse, cum unum exemplum activæ formæ afferatur (Ennius apud Nonium, p. 292, 16, ulciscerem), et id quidem dubium '. Nota etiam rarissimas formas nequiens (H. 11, 77, 18) nequeuntes (H. 11, 87), oreretur pro oriretur (J. 72, 1, Jordan); cf. Paul. Nol. carm. 15, 59; circumlavitur (H. 11, 21), (cf. circumlavat, Hygin. fab. 275); claudit (H. m, 82, 25 et 98); claudebat (H. inc. 76) ab infinitivo claudere claudicare; quæ formæ pro archaïsmis jure habentur.

[ocr errors]

1. Gothofredi editio a. 1595 habet ulcisceretur.

PARS SECUNDA.

DE FORMARUM USU.

CAPUT PRIMUM.

DE SUBSTANTIVORUM USU 1.

2

3

I. SINGULAREM NUMERUM PRO PLURALI in substantivis concretis quæ singulari vim collectivam habeant, a Romanis scriptoribus usurpatum fuisse satis constat. Quem loquendi usum Livius et Tacitus imprimis ad variandam orationem dilatarunt. Pauca vero affert exempla Sallustius: Cat. 5, 3, Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris; Cat. 9, 4 vindicatum est in cos qui contra imperium in hostem pugnaverant. (Cf. Cat. 52, 30; 60, 4; Jug. 52, 3 et 5; 55, 3 et 8; 56, 1; 85, 33; 94, 3; Hist. 1, 68; sæpius vero pluralis invenitur); at nomina gentilicia, Numida, Maurus pro populo ipso posita non occurrunt, semper autem ducem significant, ut Jug. 101, 6: Dein Numida (id est Jugurtha), cognito Bocchi adventu; (cf. 106, 3; 111, 4; 113, 4 et 6); Jug. 113, 1, 3 Maurus, (id est Bocchus ;) (cf. Jug. 97, 2; 108. 1) Jug. 106 et 107, 1 Maurus, id est Volux. - Miles pro milites uno tantum loco (Jug. 45, 2) occurrit: ut miles cibum et arma portaret ; item pedes Jug. 101, 6: occiso pedite nostro (at eques pro equites non reperitur; apud Suetonium frequenter, detorto sensu, pro equester ordo).

4

Nomina quæ sequuntur genus animantium, vel rerum quæ e terra gignuntur, indicant: Jug. 6, 1 leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; J. 17, 5 ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore infecundus; J. 48, 3 collis vestitus oleastro ac murtetis aliisque ge

1. Hoc capitulo Anschutzium (Selecta capita de synt. Sall.) et Draeger (Hist. synt.) imprimis secuti sumus.

2. Drakenb. Liv. 2, 20, 12; 3, 2, 11; 7, 35, 2.

3. Dræger. Ueber Syntax und Stil. d. Tac. p. 3; Hist. Synt. p. 4.

4. Cf. Anschutz, p. 3.

« IndietroContinua »