Immagini della pagina
PDF
ePub

differre contendit, tamen hanc peculiarem vim dilucide expressam esse his Jugurthæ locis nemo negabit: 27, 1, idem illi ministri regis, interpellando ac sæpe gratia, interdum jurgiis trahendo tempus, atro- • citatem facti leniebant; 29, 3, sed Jugurtha primum tantum modo belli moram redimebat; 34, 1, ac tametsi multitudo, quæ in contione aderat, vehemeuter accensa terrebat eum clamore, voltu, sæpe impetu atque aliis omnibus quæ ira fieri amat, vicit tamen inpudentia. At Cat. 31, 7 et Jug. 40, 2 imperfectum a propria vi haud multum abesse fatendum est.

8° Participium perfecti passivi accusativo cum verbis habere, facere (prisca ætate etiam cum dare, reddere) jungi solet, ut significetur eam actionem, quæ participio inest, plene quidem absolutam esse, sed talem eventum habere qui respectu subjecti duret, quum perfectum activi tantummodo rem factam simpliciter enunciat. Cujus circumscriptionis hæc fere exempla præbet Noster: Jug. 10, 1, neque ea res falsum me habuit, id est fefellit; J. 85, 7, ut omnes labores et pericula consueta habeam (cf. 100, 5); at dissimilis est locus Cat. 33, 4, tale periculum reipublicæ haud occultum habuit, ubi habuit idem valet quod tenuit vel retinuit; (cf. compertum habeo, Cat. 29, 1; 58, 1.)

Locutionem dare victos pro vincere (Jug. 59, 3) apud antiquiores scriptores et poetas haud raram esse ait Kritzius; quam sententiam veram esse hæc exempla a Cortio collata comprobant : Ter. Heaut. v, 1, 77, exornatum dabo; ibid. 78, adeo depexum dabo; Phorm. v, 8, 81, incensam dabo; Plaut. Cist. II, 2, 51, perfectum dabo; Pers. iv, 1, 19, intricatum dabo; quibus addi potest Verg. Æn. xii, 437; Sen. Med. 528; Liv. viii, 6, 6; vii, 33, 11.

9o Forem pro essem plusquamperfecto conjunctivi satis sæpe vi eadem apud Sallustium legitur: Jug. 30, 1, postquam res in Africa gestas quoque modo actæ forent fama divolgavit; Cat. 14, 7, sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, hæc fama valebat; etc. - Sæpius vero cum futuri notione quadam usurpatur forma forem, sive sola, pro verbi esse imperfecto subjunctivi, sive cum participio perfecti, pro plusquamperfecto subjunctivi passivi vel deponentis verbi, juncta, quod sane inde fit quod forem ex futuro infinitivi fore oritur, ideoque præsertim in conditionalibus enunciatis adhibetur ac de re futura a conditione quadam suspensa dicitur, ut Cat. 20, 2, Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent; Jug. 31, 16, quod si tam vos libertatis curam haberetis quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque respublica, sicuti nunc, vastaretur, et benificia vostra penes optumos, non audacissumos forent; (cf. Cat. 18, 8: 37,

6; Jug. 21, 2; 27, 2; 65, 2). Item in relativis enunciatis, ut Cat. 32, 1, optumum factu credens exercitum augere, ac priusquam legiones scriberentur multa ante capere, quæ bello usui forent, ubi futuri notio etiam ad verbum scriberentur transit; (cf. C. 39, 4 et 6; 47, 2; J. 27, 5; 36, 1; 37, 4; 47, 2; 54, 6; 64, 5; 91, 1); in finalibus, ut Cat. 34, 2, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret; (cf. Jug. 11, 3; 33, 2; 50, 3; 52, 6; 75, 7; 85, 49; 93, 8; 94, 1; Cat. 22, 2; 33, 1; 38, 3); in interrogationibus indirectis, ut Cat. 21, 1, tametsi, tamen postulavere plerique ut proponeret quæ condicio belli foret, quæ præmia armis peterent, etc.; (cf. 29, 1; 51, 6; J. 14, 4; 38, 5 etc.); ac denique in omnis generis enunciatis quibus futuri quædam insit notio.

Hic notandum est sæpius, præsertim in conditionalibus enunciatis, ubi ex secundaria enunciatione pendeant, et in oratione obliqua, forem cum participio perfecti junctum, si in primario enunciato prateriti tempus aliquod sit, conjunctivum futuri præteriti fingere, ut Cat. 23, 6, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret; (oratione directa: polluetur consulatus, si cum

adeptus erit); Cat. 50, 4, de eis qui in custodiis tenebantur, et præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprensi forent, supplicium sumundum decreverat; Jug. 35, 9, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret; (cf. Cat. 23, 3; 26, 1; Jug. 65, 3; 97, 2). Adde J. 75, 2, spe patrandi belii, si ejus oppidi potitus foret, ubi gerundivum pro secundario enunciato haberi potest. Foret pro esset cum partic. futuri activi in circumlocutione futuri occurrit Jug. 109, 2, pacem an bellum agitaturus foret.

10° Similiter fore, pro futurum esse, infinitivo futuri verbi esse libentius usurpavit Sallustius: Cat. 20, 1; 21, 3; 27, 1; 46, 2; Jug. 4, 3; H. ш, 6; item cum participio perfecti, ut infinitivum futuri præteriti fingatur; at sæpius notio futuri simplicis inest, veluti Jug. 28, 4, interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis, factiosos, quorum auctoritate quæ deliquisset munita fore sperabat, ubi etiam notandum est notionem futuri ad plusquam perfectum conjunctivi transiisse (orat. directa quæ deliquero, munita, ut spero, erunt). Fore suppleri facile potest ex sequenti futuro infinitivi Jug. 88, 4, ita Jugurtham aut præsidiis nudatum, si ea pateretur, aut prælio certaturum, ubi tamen audacior ellipsis notanda est; at non admitti potest, id quod Kritzius et alii, inter quos Marcou noster (I. 1. p. 246). volunt, supplendum esse iri verbum, et nudatum pro supino habendum.

11° Imperfectum conjunctivi ipsum per se notionem futuri significat Jug. 30, 1, patres solliciti erant. Probarent ne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent parum constabat, ubi essent probaturi, subvorsuri expectaretur. Similiter plusquamperfectum Jug. 79, 4, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obviï fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur; (cf. J. 28, 4).

12o Usus formarum fui, fueram, pro sum, eram, in passivorum vel. deponentium verborum perfectis et plusquam perfectisapud Livium primum frequentior fuisse videtur. Quatuor Plauti exempla laudat Draegerus, totidem Ciceronis, nullum (quod quidem certum sit) Cæsaris. Apud Sallustium vero hæc exempla formæ fueram pro eram positæ invenimus Jug. 52, 3, advorso colle, sicuti præceptum fuerat, evadunt; 93, 1, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua sæpe prospere usus fuerat; 109, 3, tum rex, uti præceptum fuerat, post diem decumum redire jubet; at Jug. 50, 1, quia Numidæ pabulo pecoris magis quam arvo student, et quodcumque natum fuerat jussu regis in loca munita contulerant, propter plusquamperfectum contulerant, necesse fuit fuerat, non erat poni, ut significaretur pabulum jam natum esse antequam in loca munita conferretur. Formæ vero fui pro sum positæ, quæ quidem multo rarior est, ac nisi in dubiis exemplis aut apud auctores longe posteriores legitur, nullum est exemplum.

13° Pro futuro præsens indicativi usurpatum occurrit Cat. 58, 9, si vincimus, omnia nobis tuta erunt; sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fient; et Hist. I, 1, 10. qui nisi subvenitis, invito et prædicente me, exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniæ in Italiam transgredientur; cf. Cic. Verr. 1, 2, 6.

14° Imperfectum conjunctivi verbi posse (in primario enuntiato) non adhiberi potest, nisi ubi factum, non ut verum, sed ut ex conditione aliqua pendens proponitur, ut Cat. 7, 7, memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, ni ea res longius nos ab incepto traheret; (cf. Cic. Tusc. 1, 34, 84; II, 5, 14). Sin vero quis quid facere posse vehementer significatur, indicativus tantum usurpari potest; sic Sallustius Cat. 58, 13: licuit vobiscum summa turpitudine in exilio ætatem agere, potuistis nonnulli Romæ amissis bonis alienas opes expectare.

15o Conjunctivi potentialis perfectum vel, ut alii volunt, futurum exactum præsertim prima persona usurpari constat, ad affirmandum levius id quod occasione data facile evenire possit; quæ constructio

cum verbo dicere aliisque mentis actionem significantibus adhiberi solet, ut narraverim: Jug. 17, 2, de eis haud facile compertum narraverim.

Imperfectum vero, quum in verbis velle, malle, nolle ponitur, significat votum quod non expleri potest in præsente, ut Jug. 24, 9, nam ego quidem vellem et hæc quæ scribo et illa quæ antea in senatu questus sum vana forent, potiusquam miseria mea fidem verbis faceret ; (cf. J. 14, 3).

16o In optativis enuntiatis, si negatio adhibenda sit, ne plerumque, ut par est, occurrit; interdum tamen non invenitur; item nec, quod quidem rarissimum est, apud Sallustium legitur semel, Jug. 85, 47, quam ob rem vos quibus militaris ætas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.

CAPUT V.

DE HISTORICO INFINITIVO.

1° Quæstionis historia. Hanc dicendi formam, quam infinitivum historicum appellaverunt grammatici, propter frequentissimum apud Sallustium usum, uberius tractandam, variasque de ejus natura ac significatione opiniones afferendas existimavi.

Quæ quidem constructio non, ut quidam putaverunt, apud primum Sallustium occurrit; legitur enim aliquoties apud Plautum et Terentium, itemque in fragmentis Afranii (cf. Holtze; Syntaxis prisc. script. latin. 1, p. 30). Nullam tamen de ea mentionem fecerunt prisci grammatici; postea vero quam in maximum honorem venit ars grammatica. tam insignem tantumque a consueta cogitandi ratione abhorrentem constructionem mirati, nonnulli explicare conati sunt. Sed imperita ac minime accipienda erat illa explicatio, quæ tamen usque ad nostram fere ætatem intacta pervenit. Illi enim verbum cœpit vel cœperunt in infinitivo historico per ellipsim detractum putabant, quæ quidem sententia ex locis similibus huic Sallustiano (Cat. 11, 4, sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, etc.) cum illo (Jug. 41, 4 et 5, ita quod in advorsis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit; namque cœpere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi

quisque ducere, trahere, rapere), aut aliis ejusmodi comparatis oriri sane debuit.

3

1

Nostra vero ætate nemo fere superest qui hac leviori explicandi ratione contentus sit; sed quum veram historici infinitivi naturam indagare voluerunt viri docti, plerique imperfectas subtilioresve explicationes attulerunt, quas breviter memorare haud absurdum erit. A. Mohr 2 et Ch. Fr. Prahm infinitivum historicum orationi celeritatem atque alacritatem addere recte intellexerunt; paulo post Muellerus *, qui diligentius ac copiosius de hac re disputavit, hæc de natura hist. infinit. scripsit : « Ubi vero insurgit oratio, et res gestæ, quas qui scribit tanquam spectaculo præsens contemplatur, magnitudine sua insignes et rapiditate quadam celeritateque deinceps aguntur et cumulantur, ita ut animum commotum vi sua veluti abripiant; aut ubi homines vehementiori aliqua cupiditate inflammati, ut odio, furore, iracundia, pugnandi studio, aut alacriori aliquo affectu perciti, ut perturbatione, admiratione, lætitia, metu, aut in certa quadam conditione vel statu versantes, ita nobis depinguntur ut animi motus ac sensa, quibus causis agantur, quidve cogitent et suscipiant, intueri ac sentire. posimuss, tunc scriptores, infinito quodam sensu ducti, ita ut res universe tantummodo enuntiare nec quidquam præter ipsam actionem et unde proficiscatur significare possint, non definito verbi tempore uti solent, sed infinitivis historicis. » His assentitur Badstuebnerius (l. 1. p. 45), eaque addit: Itaque in maximo errore versantur, qui, ubicumque orationi infinitivus historicus intextus est, certam causam ac rationem quærendam sibi esse putant, cur scriptorem hunc ipsum, non alium narrandi modum adhibere necesse fuerit, ut Gerlachius Sall. ed. maj., p. 318, ad Cat. 21, 4 et Jug. 32, 3, subtilius quam verius fecit. Fatendum est tamen omnibus fere locis certam stabilemque rationem in adhibendis finitis temporibus, ubi historicus infinitivus jure usurpandus videretur, aut contra, secutum esse Sallustium, nec tantummodo varietatem quæsivisse.

Non multum dissimilis est Muellerii sententiæ Gerlachii opinio, qui loco supra laudato hæc dicit: « Cum igitur sæpius actionum varietas, vel subitæ rerum mutationes infinitivo historico exprimantur, facile est intellectu cur nonnulli hujus structuræ rationem unice ad commotioris

1. Hanc tamen explicationem adhuc invenimus in editione Sallustii a gallico professore Marcou nuper prolata, p. 287.

2. A. Mohr. Ueber den historischen Infinitiv, Meiningen, 1822.

3. 1827.

4. Mueller. De usu atque natura infinitivi historici apud Latinos commentatio grammatica. Progr. Celle, 1833.

« IndietroContinua »