Immagini della pagina
PDF
ePub

IV.

Finalia enunciata.

In finalibus enunciatis notum est quo (= ut eo) pro ut adhiberi, si comparativus sequatur aut verbum vim comparativam habeat, ut Cat. 22, 2, atque eo dictitare fecisse, quo inter se fidi magis forent; cf. 40, 6, etc.; at Cat. 33, 1, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti, nullum comparationis vestigium est; similiter Cat. 11, 5; 14, 3; 38, 3; 58, 3, sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti; Jug. 52, 6; Hist. 1, 45, 1; verbum vim comparativam habet Jug. 37, 4, quo regi formidinem adderet; duplex constructio, Cat. 48, 4, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.

Demonstrativum particulam finalem prægreditur Jug. 24, 10, sed quoniam eo natus sum, ut Jugurtha scelerum ostentui essem, cujus constructionis nullum aliud exemplum apud Sallustium inveni, nisi Cat. 22, 2 (Vid. supra).

Ne (= ut ne) finale a nostro auctore more solito adhibetur: sed quo ne, ut ne non usurpat. Quo minus, quod in Cæsaris libris non est, et a Cicerone post verba prohibere vel impedire raro adhibetur, apud Sallustium ter tantum videtur esse: Cat. 51, 37, neque illis superbia obstabat quo minus; Jug. 38, 8, nox atque præda hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt; cum demonstrativo, Cat. 51, 44, hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. Tacitus contra hanc particulam frequenter usurpat.

Nedum cum negatione in prægresso enunciato ante argenteam ætatem semper usurpari notum est; Sallustius vero post affirmativum enunciatum ne (= nedum) posuit, Cat. 11, 8, ac fortasse Hist. 11, 14 (Vide supra, ad enunciata consequentiæ). Restrictiva significatione ne (dummodo ne) usurpatum occurrit Cat. 52, 12, sint sane —, sint misericordes in furibus ærarii, ne illi sanguinem nostrum largiantur, et - bonos omnis perditum eant; cf. Cat. 52, 27. - Neu (neve) pro et ne semper ponit Sallustius, nunquam vero nec (neque), ut apud Livium ac posteriores scriptores. Neve repetitum, etsi rarum est apud omnes, invenitur tamen Hist. inc. 15, neu quis miles neve pro milite.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Indicativus usurpatur, quoties conditionali enunciato factum ut verum proponitur, et tunc primarium enunciatum indicativum aut potentialem conjunctivum habet. Varia autem tempora occurrunt, quæ antequam enumerentur, exemplum notandum laudabimus, Cat. 52, 33, verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethago, nisi iterum patriæ bellum fecit, ubi per ironiam dictum; paulo aliter Hist. 1. 51, 19, hæc si placent, si tanta torpedo animos obrepsit, - quid opus decretis? Cf. Hist. 11, 50, 8.

1° Præsens in conditionis enunciato est.

Præsens in primario quoque enunciato haud raro est apud Nostrum, ut Cat. 51, 3 et 8; Hist. iv, 82, 21; Jug. 10, 7 (etiam si); J. 85, 17 (quod si); Jug. 31, 22 (nisi), etc.; - imperativus, Cat. 52, 5; Jug. 24, 10; Hist. 1, 51, 20 (sin); —futurum, Jug. 31, 19; Cal. 40, 3 (restrictiva significatione, si modo); 58, 9; quæ constructio apud aureæ ætatis scriptores satis rara est, quum futurum apud eos futuro respondere soleat. Nisi, H. ш, 4, 10; Cat. 20, 6, cum considero quæ condicio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.

2o Perfectum, Cat. 51, 12, siquid iracundia deliquere, pauci sciunt; cf. Jug. 1, 4; 85, 4; Cat. 51, 15; quibus exemplis præsens in primario enunciato est, et rem repetitam aut consuetam designat. Adde Hist. II, 50, 8 et 1, 51, 19, ubi perfectum et præsens juxta occurrunt, et Cat. 52, 33 (supra laudatum), ubi imperativus in primario, sed peculiari significatione.

[ocr errors]

3o Imperfectum et plusquamperfectum rem consuetam aut repetitam significant, verbumque primarii enunciati imperfecto aut infinitivo historico ponitur, ut Jug. 50, 6, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disjectos circumveniebant; sin opportunior fugæ collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; J. 101, 4, ceteri - corpora tegere, et, siqui in manus venerant, obtruncare; cf. J. 97, 5; 94, 2; Cat. 14, 3; 16, 3. At duobus his exemplis, vis conditionalis major asservata est, res autem in præterito ut vera a scriptore proponitur, et in primario enunciato futurum in præterito est Jug. 14, 3, vellem, secundum ea, si desideranda

erant, uti debitis uterer; Hist. 1, 82, 14, quæ profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant. Restrictiva significatione, Cat. 51, 37, si modo proba erant, Quod si, Cat. 14, 4.

[ocr errors]

4o Futurum I in conditionis enunciato apud Sallustium non ita frequens :

a. Cum præsenti in primario, Jug. 10, 6, equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum, ubi sane futuri notio inest, quum ita cogitatio explicanda sit regnum quod futu rum est firmum, si boni eritis, etc.; b. cum futuro, Hist. m, 82, 17, et, si pertinaciter retinebunt, censebo; Hist. iv, 19, 3, atque ea, si vera existumare voles, maxume hortabuntur.

-

5° Futurum II in conditionis enunciato multo sæpius reperitur :

a. Cum futuro I in primario, Cat. 52, 18, si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt; cf. Jug. 4, 4; 10, 5; 110, 8; Hist., 82, 28; futurum supplendum, Hist. II, 82, 7, itaque concessere illuc omnes at mox, si vostra receperitis, ad vos plerique. · Nisi, Cat. 52, 4; Jug. 31, 2; Hist. 1, 45, 17; m, 82, 13 fin.; b. cum præsenti in futuro, Hist. iv, 19, 2; — c. cum imperativo (quod si), Cat. 58, 21 d. Cum præsenti quod notionem futuri comprehendit, Hist. 11, 82, 13, quo jam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio.

[ocr errors]

[ocr errors]

Futurum II in utroque enunciatio apud Sallustium non exstare videtur. B. Conjunctivus in oratione directa.

Conjunctivus usurpatur, non solum in oratione obliqua, sed etiam in directa, quoties scriptor rem quæ per particulas si, nisi, ni, etc., exprimitur, non vere factam esse, sed tantum fieri posse affirmat.

1o Præsens conjunctivi conditionem suppositivam exprimit; tunc vero aliquoties, ut apud Ciceronem sæpe, in primario quoque idem tempus occurrit, ut Jug. 42, 5, si singulatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deserat; (cf. Jug. 31, 29, ubi potentialis secunda singularis persona in primario); præsens vero indicativi legitur Cat. 58, 7, diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet, ubi si = etiam si, et negatio in cogitatione est; cf. Jug. 31, 1, multa me dehortantur a vobis, ni studium superet; præsens conjunctivi supplendum est Jug. 85, 29, non possum fidei causa imagines ostentare, ut, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, præterea cicatrices advorso corpore (scil. ostendam).

2o Imperfectum in utroque enunciato, more solito: Cat. 20, 7, qui

III,

bus, si respublica valeret, formidini essemus; cf. 52, 20 et 35; Jug. 14, 16; 85, 50; imperfectum indicativi in primario, propter impersonale verbum, ut fieri solet, Jug. 85, 48, quæ si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicæ subvenire decebat; cf. J. 14, 7; Hist. m, 82, 1. Unicum exemplum est Jug. 47, 2, huc consul, simul temptandi gratia et si paterentur opportunitates loci, præsidium inposuit', ubi si idem quod si forte valere videtur (gallice pour le cas où, pour voir si); cf. Cæs. b. civ. 111, 56, omnibus deinceps diebus Cæsar exercitum in aciem æquum in locum produxit, si Pompeius prælio decertare vellet; Tac. Ann. IV, 49, exercitum ostendit, si barbari prælium auderent; et Liv. (passim). — Nisi, Hist. Inc. 61, ubi deest apodosis. Ni, cum imperfecto conjunctivi in primario, Cat. 7, 7; cum plusquamperfecto in primario, Jug. 59, 3, neque diutius Numidæ resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent, ubi profecto in secundario quoque enunciato plusquamperfectum exspectaretur; cum imperfecto conjunctivi in futuro. Jug. 31, 21, æquo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Quod si, cum imperf. conj. in primario: Cat. 2, 3; Jug. 1, 5; 31, 16.

[ocr errors]

3o Plusquamperfectum in utroque enunciato, ut solet, Cat. 52, 34. quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republica habuissent; cf. Cat. 20, 2 (ni); 39, 4; Jug. 21, 2; 27, 2; 53, 7; 56, Hist. ш, 1, 1; шII, 82, 13; cum imperfecto conjunctivi in primario: Jug. 14, 16, ubi quoque plusquamperfectum in conditionali enunciato; Jug. 14, 24, utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriæ concessissem.

5;

4° Perfectum, quod apud omnes in oratione directa rarum est, apud Sallustium occurrit, cum conjunctivo potentiali in primario, Hist. II, 50. 5, pro quibus benificiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Similiter in comparativis enunciatis quasi : Hist. 1, 51, 15, alterum consulatum petis, quasi primum reddideris; Jug. 85, 19, verum homines conrupti superbia ita ætatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint, ubi perfectum præsenti respondet.

C. Conjunctivus in oratione indirecta.

Conjunctivus, ut supra diximus, in oratione indirecta semper usur

1. Locum difficilem et a scribis variis modis corruptum sic scribit Jordanus, Parisinum codicem optimum secutus; Jacobsius vero, mutato sensu simul temptandi gratia, si palerentur, et opportunitatis loci p. i., et ante opportunitatis, vocem gratia supplendam censet; alii : et ob opportunitates loci.

patur; tunc vero aut ab infinitivo historico, aut ab accusativo et infinitivo aliove infinitivo, aut a conjunctivo conditionale enunciatum pendet. 1° Præsens occurrit, si aut a præsenti conjunctivi pendeat, aut ab infinitivo qui ex præsenti ipse aptus sit: Jug. 85, 10, quæso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, siquem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis; Jug. 33, 4, producto Jugurtha verba facit, -si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore sed se suasque spes conrupturum; cf. Cat. 34, 1; 40, 4; 52, 14; Jug. 33, 4; 103, 3; Hist. 1, 45, 19; Jug. 35, 4 et 46, 4 (sin).

[ocr errors]

2° Imperfectum aut ab imperfecto conjunctivi pendet, aut ab infinitivo futuri qui ipse ex imperfecto aut perfecto aptus est, ut Jug. 112, 3, ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, duret operam ut (cf. 61, 5; 65, 2); Cat. 43, 3, querebatur de ignavia sociorum: illos conrumpere — seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis impetum in curiam facturum; cf. Jug. 8, 2; 14, 18; 26, 2; 38, 9; 64, 5; 83, 2; 88, 4; 102, 14; 106, 3 (etiam si); Jug. 77, 1 (ni); 33, 3 (ni); Cat. 23, 3 (ni); Cat. 48, 6 (nisi). Perfectum infinitivi in primario enunciato, Hist. 1, 45, 18, quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus; futurum exactum, Jug. 82, 3, nobis satis cognitum est neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur. Futurum infinitivi supplendum est Cat. 37, 6, deinde multi sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat (sc. futura).

3° Perfectum usurpatur, ubi in oratione directa futurum exactum positum esset, ut Cat. 52, 27, ne vobis ista mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat; cf. Jug. 22, 4; 56, 4: Hist. 1, 45, 4. Participium futuri, aut (si aliis fides adhibeatur) futuri infinitivus, detracto verbo esse, occurrit Jug. 35, 10, fertur postremo dixisse: «O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit, ubi Jordanus ex codice Parisiensi optimo restituit: postremo dixisse urbem venalem et mature perituram. Cf. Liv. Epit. 64, qui o urbem, etc. habet.

[ocr errors]

4° Plusquamperfectum aut ab imperfecto conjunctivi pendet, aut ab infinitivo futuri qui ipse ex imperfecto perfectove aptus est, ut Jug. 10, 1, parvom ego, Jugurtha, te-accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob benificia carum fore; Jug. 6, 3, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, nequa seditio oriretur anxius erat; cf. Cat. 17, 7; 26, 1; 48, 4; 50, 4; 56, 4; Jug. 8, 1; 10, 1; 14,

« IndietroContinua »