Immagini della pagina
PDF
ePub

PARS QUINTA.

DE SERMONIS SALLUSTIANI PROPRIETATIBUS.

De Sallustii ratione dicendi jam disserendum est: non quod singula perstringere in animo sit (nam sæpius nostra ætate de hac quæstione disputatum est), sed pauca hoc loco de stilo Sallustii non addere nullo modo possumus, quum jam supra in rebus grammaticis disquirendis plura ad hoc argumentum pertinentia necessario exposuerimus. Rem igitur ita instituemus, ut ex ordine de ejus studio antiquitatis, de stili varietate, de brevitate, denique de colore oratorio et Græcorum imitatione loquamur. .

I

De antiquitatis studio 1.

[ocr errors]

a. Ut inter veteres et recentiores stat Sallustius, Bernhardy inquit, (in sua historia litt. Rom. germanice scripta, ed. iv, p. 661), ita ejus sermo inter elegantiam æqualium et colorem antiquum medium tenet; ejus vividum ac forte dicendi genus prisci sermonis dignitatis plenam gravitatem, in vocabulorum usu, flexione ac significatione cum celeritate et vigore quæ ipsius propria sunt cogitato delectu jungit. Non enim negari potest Sallustium colorem antiquitatis affectasse, quod quidem non modo veterum testimoniis satis confirmatur, sed etiam a nonnullis summo vitio ei vertitur. Nam etiamsi Lenoei judicium, qui (Sueton. de, ill. gramm. 15) cum priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem appellat, e partium studio ortum est, et Asinii Pollionis verbis (Suet. de ill. gramm. 10), qui Sallustii scripta reprehendit « ut nimia priscorum verborum affectatione oblita fides non adhibenda, quia vel præclarissimos scriptores, ut Ciceronem, Cæsarem, Livium carpit,

1. Cf. Schultz, de Archaïsmis Sallustianis, Halis Saxonum, 1871; Bruennert, de Sallustio imitatore Catonis, Sisenna aliorumque veterum historicorum Romanorum, Ienæ, 1873; Deltour, de Sallustio Catonis imitatore, Paris, 1859.

tamen nonnulla alia testimonia exstant, quæ majoris momenti sunt, ut epigramma quod affert Quintilianus (viii, 3, 29):

Et verba antiqui multum furate Catonis,
Crispe, Jugurthinæ conditor historiæ.

D

Præterea Sallustius acriter vituperatur ab Augusto (Suet. Oct. 86), quod « multa verba e Catonis originibus excerpserit », et a Frontone (Epist. ad Cæs. IV, 3), qui eum frequentem sectatorem Catonis appellat. Nec prætereundum testimonium Gellii qui Sallustium (1, 15, 18) novatorem verborum » nominat (cf. vi, 17, 8; x, 21, 2), et cidem (iv, 15, 1) verborum fingendi et novandi studium vitio duci profitetur. De cujus judicio duo diversæ sunt sententiæ alii enim, ut. Forcellini (, p. 182) et Bernhardy (p. 664), novatorem eum esse dicunt, qui novat, in usum revocat, quæ obsoleverunt; alii contra, ut Krebs, Baehr, Georges, Klotz (cf. Jahns Iahrbücher, Suppl. Band. vii, p. 583) eum, qui nova verba fingat et faciat, novatorem verborum nominandum esse censent. Priorem harum sententiarum amplexus est Schultzius, Gellium laudans qui x1, 7, 2 dicit: Nova autem videri dico etiam ea quæ sunt inusitata at desita, etsi sunt vetusta. Deltourius vero (loc. laud) duas sententias conjungere videtur, ita explanans : Ex veterum imitatione magnam nostri orationi virtatem accessisse... Quem tamen cum alibi idem Gellius « verborum novatorem dicat, nullo modo hoc judicium cum priore repugnat. Nam sæpissime ad priscorum vocabulorum opem confugit, qui novus esse studet; duo autem illa, priscas voces usurpare et novas proferre, quamquam prima specie inter se diversissima, in scriptore bono et docto mire congruunt. »

Severiora autem esse veterum quam recentiorum de Sallustii antiquitatis studio judicia haud mirum est, si omnino quid illi de prisci sermonis cupiditate senserint attente respiciamus. Nam et Cicero (de orat. 1, 25, 97, et 37, 150), et Quintilianus (11, 5, 21) ab obsoleta oratione cavendum esse docent. Sed quamquam veteres antiquitatis studium condemnarunt, tamen in Sallustio propterea excusari posse videtur, quod eo tempore quo Sallustius scripsit, ut apud Græcos Thucydidis ætate, in oratione conformanda mos nondum usu stabilitus erat et receptus, ita ut copiam verborum ad libidinem constituere liceret, latusque pateret campus in quo judicium scriptoris exerceri posset. Qua libertate usus Sallustius sermonem sibi finxit quæ vi et gravitate sua cum ipsius ingenio atque indole mire congruit; non tamen vitare potuit quin interdum artificiosus et quasi accitus ipsius sermo novitatis ipso

amore exquisitior videretur, quod veterum vituperationem acerbam ex plicare potest.

Nunc vero quo usque pateat apud Sallustium priscorum auctorum imitatio paucis exquiramus. Gerlachius cogitato consilio archaïsmos quam plurimos Sallustio attribuere tentavit, multaque colorem antiquum redolere contendit, quæ sane hac explicatione nullo modo egent Contra Schultzius quam paucissima archaïsmo Sallustio tribuit, ac nescio an in contrarium studium inciderit. Nam ubi aliquod verbum apud Ciceronem aut Livium aut alium bonum scriptorem vel semel occurrit, illud jure priscum nominari posse negat; item (sed rectius, mea sententia) inter archaïsmos non numerat veteres legum, aut juris dicendi, aut reipublicæ administrandæ formulas. Ipsos vero archaïsmos quum suo quosque loco notaverimus, hic enumerare non necesse est.

[ocr errors]

b. Ad Catonis imitationem quod attinet, hæc tantum exempla Schultzius admittit: frustra esse (et alia adverbia cum verbo esse juncta), auxisse (H. 1, 51, 6), pro auctum esse, benefacere, denique formam ere, pro erunt, in tertia persona pluralis numeri perfecti activi.

Magis Catonis imitationi tribuit Bruennert (1. 1. p. 7 sqq.); nam verbis et locutionibus supra laudatis hæc verba addit : prosapia, luxus, benefactum, nequitur, strenuissimits; item constructionem verbi ire cum supino, et verborum deliberandi cum verbis cum animo, præterea particulæ igitur in principio enunciati collocationem, quæ omnia tamen non Catonis tantum aut Sallustii sunt.

Deltourius vero, etsi nonnullas constructiones formasque non unius Catonis, sed aut totius antiquitatis, aut Græcorum consuetudinem loquendi referre cognovit, tamen non pauca parum recte Catonis imitationi tribuit, ut mortales, artes bonæ vel malæ, bene vel male evenire, consulere, ætatem agere per, festinare, niti pro aliquo, facinus (bono et malo sensu), locus (occasionis vel status significatione), vero (in locutionibus ea vero, quasi vero, verum enimvero), me dius Fidius, præterea copulativæ particulæ atque frequentem usum, quæ pleraque apud omnes omnium ætatum scriptores in usu fuerunt.

Ad totum vero dicendi genus et ad totam historiæ scribendæ rationem quod attinet, in eo præsertim vestigia Catonis secutus esse videtur Sal

1. Suam opinionem Schultzius sic collegit (l. 7. p. 10) : « Mea quidem sententia Sallustius archaïsmos usurpavit, qui tamen injuria ita augebantur, ut cum multa, quæ in optimis scriptoribus etiam nunc sunt, prisca haberentur, tum justi græcismi in archaïsmis aduumerarentur. » Et paulo infra : « Sed archaïsmis Sallustiani elegantiores et recentiores sunt et magna cum sollertia orationi implicati.

[ocr errors]

2. Hoc verbum a Catone usurpatum apud Plautum etiam invenitur, ideoque ad priscorum imitationem referri potest; idem de vocibus strenuissimus, nequitur dici po

test.

lustius, quod sæpius rebus gestis digressiones, imprimis geographicas, et morum gentium descriptiones inserere solet. Quod autem Deltourius (p. 52, 56, 68) summam Sallustii in describendis præclarorum virorum moribus et ingeniis artem ad Catonis imitationem refert, Bruennertio minime probabile videtur1.

Multo rectius idem vir doctus in membrorum æqualitate et oppositione atque oratoriis figuris, item in ipsis sententiis (præsertim in oratione illa Memmii, Jug. 31, quæ tota antiquitatem et Catonis imitationem redolet, et in oratione Marii ad populum, Jug. 85), Sallustium vestigia Catonis secutum esse affirmavit. Quæ quidem quum a quæstione instituta paululum recedant, ad libellum nostratis Deltourii sane omni laude dignum, et ad recentius Bruennertii Germani opus remittemus.

II

De varietate.

Stili varietas apud Sallustium non in summa (nam sæpissime easdem locutiones repetit), sed in ejusdem periodi complexione eminet *. Quam quidem Gerlachius non vanum ornatum esse putat. Sed ipsum, inquit (vol. III, p. 328), varietatis studium non magis ad certam quamdam elegantiam et concinnitatem referendum, quam quod Sallustius et in ipsis verbis et in eorum structura proprietatis est studiosissimus, et tam presse et subtiliter loquitur, ut merito incertum dixeris verba sententiis an sententiæ verbis illustrentur. Quare variæ verborum structuræ non pro inani ornamento habendæ, sed rectius eas dicendi formas scriptorem elegisse putaveris, quæ cogitatis optime convenirent. Quidquid id est, non negari potest summam in vocabulis præsertimque in locutionibus et constructionibus adhibendis varietatem in Sallustii scriptis eminere. Exempla dabo:

D

1o Singulæ voces permutantur: secus (Hist. 11, 29, 1) et sexus (H.

1. « Quum enim, inquit, loc. laud. p. 16), Catonem originibus suis nomina imperatorum detraxisse Nepotis et Plinii (Nat. hist. 8, 5) testimoniis constet, vix fieri potuit ut in describendis virorum ingeniis et moribus diutius versaretur. Atque ne iis quidem locis, quibus ad viros describendos adducitur, artis illius speciem invenio, qua Sallustius virorum et mulierum mores, ut Catilinæ (Cat. 5), Curii (23), Semproniæ (25), Cæsaris et Catonis (54), Masinissæ (Jug. 6), Marii (J. 63), Sullæ (J. 95), Pompeii (H. inc. 41), expressit. Quapropter Sallustium in hac re potius Thucydidis vestigia secutum esse arbitror, cujus virtus in eo maxime cernitur, quod summa arte summoque acumine virorum excellentium mores, virtutes, ingenia celebrat. >>

2. Cf. Teuffel, (Real Encyclopedie der classichen Alterthum Wissenschaften vi, p. 696 sqq.), qui frequentissimam particulæ igitur initio periodi collocationem varietati contrariam esse ait.

Iv, 12); vocabulum (C. 52, 11; H. 11, 4) et nomen (C. 2, 1; 6, 6, etc.); materies (C. 10, 3) et materia (J. 18, 5); plebis (C. 33, 3; J. 40, 5, etc.) et plebei (H. ш, 82, 15); plebi (J. 31, 8, etc.) et plebei (H. 1, 51, 14); inermos (J. 66, 3; 94, 2; 107, 1; H. 1, 51, 18) et inermes (inermis) (C. 59, 5; J. 54, 10; 94, 5; 103, 6); quibus et quis; possum el queo; non possum et nequco, etc..

1

2o Permutantur casus substantivorum 1: Jug. 86, 3, alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis (cf. 7, 1; 23, 1); Jug. 89, 8, cibus illis advorsus famam atque sitim, non lubidini neque luxuriæ erat; Hist. 1, 45, 17, bona civium miserorum quasi Cimbricam prædam venum aut dono datam; Cat. 17, 6, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant; C. 33, 1, plerique patriæ, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus; J. 84, 2, plerosque militiæ, paucos fama cognitos accire; J. 74, 3, Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; C. 46, 2, pœnam illorum sibi oneri, impunitatem perdundæ rei publicæ fore, ubi Kritzius falso dativum in utroque membro vidit, etc..

3o Adverbium in altero membro, in altero substantivum: C. 51. 4, quæ majores nostri recte atque ordine fecere (cf. C. 42, 2; J. 22, 4); J. 83, 3, ille probare partim, alia abnuere (cf. J. 89, 1); J. 101, 1, se a patre Boccho obviam illis simul et præsidio missum; J. 88, 2, cognoscere quid boni utrisque aut contra esset, etc.. Participium in allero membro est J. 31, 2, quam fœde quamque inulti perierint.

4o Adjectivum in altero membro, in altero substantivum et adjectivum attributivum J. 6, 1, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus; C. 39, 4, quodsi primo prælio Catilina superior aut æqua manu discessisset; cf. J. 17, 6; 20, 2; 61, 5; 70, 2; 81, 1; 89, 4; 95, 3, etc..

5o Varius ejusdem verbi usus aut significatio invenitur, J. 100, 2, in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, præterea cohortis Ligurum curabat; J. 54, 2, Jugurtha ubi gentium aut quid agitaret.

6° Substantivum in altero membro, in altero subjunctum enunciatum: Cat. 33, 1, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus (cf. C. 9, 3; J. 82, 3; 89, 6); C. 47, 1, interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset (cf. J. 29, 5; 30, 1; 65, 2); J. 108, 1, præmissus ab Jugurtha orator et subdole speculatum Bocchi consilia; C. 5, 9, ac

1. Cf. Marcou. Etude sur le style et la langue de Salluste (in fine edit, Sall.). Paris, 1876.

« IndietroContinua »