Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

in priori membro positum est, ut Hist. . 82, 7, itaque concessere illuc omnes, atmox, si vostra receperitis, ad vos plerique, (scil. concedent); audacius etiam J. 100, 4, ipse armatus intentusque item milites cogebat, (scil. esse armatos intentosque); cf. C. 27, 2, ipse cum telo esse, item alios jubere.

7° Contra verbum supplendum est alio tempore vel modo ex verbo sequentis enunciati secundarii Cat. 48, 6, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam (scil. indicandi), nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus; Jug. 71, 2, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti ægrum animum solet (sc. capere), somnus cepit 1; Cat. 47, 2, ex libris Sibyllinis regnum Romæ tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea (sc. fuisse), se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri (cf. J. 81, 1); Hist. 11, 50, 4, qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere (sc. uti), usi sunt; Jug. 49, 2, quæ ab imperatore decuerint (sc. provideri), omnia suis provisa, locum superiorem, etc.; (cf. J. 14, 15 et 22). Quæ constructio aurea ætate satis rara apud Tacitum frequenter occurrit; cf. Cic. ad fam. 7, 24, olim, quum regnare existimabamur, non tam ab ullis, quam hoc tempore observor a familiarissimis Cæsaris.

8o Inter enunciationes causali vinculo cohærentes particula causalis sæpe omittitur, sententiis ita majore quadam vi se excipientibus, ex. gr.: Cat. 7, 5, igitur talibus viris non labor insolitus, —; [nam] virtus omnia domuerat; 43, 4, natura ferox, vehemens, manu promptus erat, [nam] maxumum bonum in celeritate putabat; — item particula adversativa deest C. 35, 2, quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare, [sed] satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam mediusfidius veram licet cognoscas: 58, 13, potuistis nonnulli Romæ amissis bonis alienas opes expcctare; [sed] quia illa fœda atque intoleranda viris videbantur, hæc sequi decrevistis; J. 85, 38, majores eorum omnia quæ licebat illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui præclaram, [sed] virtutem non reliquere, neque poterant: [nam] ea sola neque datur dono neque accipitur, ubi etiam causalis particula omissa est, etc.

Ante nam sæpius totam sententiam, ad quam referatur, negligi supra docuimus (Vid. p. 241); item cum particula nisi (vel nisi tamen) totum enunciatum supplendum est, Jug. 24, 5; 67, 3; 95, 3; 100, 5 (Cf. p. 207).

De omisso objecto verbi activi, vide supra p. 90 sqq.; similiter cetera ellipsis genera suo quæque loco enucleata sunt,

1. Hic notandum est pronomen objectum eum etiam supplendum esse.

IV.

De colore oratorio et poetico.

Sallustii, ut imitatoris ejus Taciti, sermonem oratorio et poetico colore eminere nemo negabit. Et primum oratorius color in audacia translationum et in figuris rhetoricæ adhibendis perspicitur.

1° Translationes.

Prætextatus, teste Suetonio (de illustr. gramm. 10), Asinio Pollioni præcipiebat ut Sallustii audaciam in translationibus vitaret. Eam vero audaciam Sallustio vitio vertere difficile videtur, si inspiciamus quanta arte quantaque felicitate translationes adhibuerit. Exempla laudare satis erit: Cat. 10, 1, Carthago æmula imperii Romani ab stirpe interiit; ibid. 4, namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; (cf. Jug. 30, 1, et proprio sensu C. 13, 1; J. 94, 4); C. 52, 23, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ aut gratiæ servitis, eo fit ut impetus fiat in vacuam rempublicam; C. 58, 17, audacia pro muro habetur; (cf. J. 33, 2, C. Bæbium tribunum plebis magna mercede parat, cujus inpudentia contra jus et injurias omnis munitus foret, et J. 31, 12 et 13); Hist. II, 82, 6, arcem habent ex spoliis vestris; C. 52, 24, dux hostium cum exercitu supra caput est; ibid 35, Catilina cum exercitu faucibus urget; (cf. H. 1, 82, 21; III, 1, 4); J. 62, 9, interdum secum ipse reputaret quam gravis casus in servitium ex regno foret; Hist. 1, 51, 7, flagrantes inopia et cupidinibus. Præterea vide quæ congessit Marcou exempla (7. 7. p. 276 sqq.), præsertim verbi præceps variis modis adhibiti.

Ceterum satis frequenter pro metaphora comparationem imperfectam instituit Sallustius, ut Cat. 37, 5, ei Romam, sicut in sentinam, confluxerant; C. 10, 6, post ubi contagio, quasi pestilentia, invasit; (cf. H. 1, 51, 9 et 12; J. 72, 2; 99, 3); C. 36, 5, tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium invaserat.

2o Litotes.

Litotes satis frequenter usurpatur, ex. gr. : Jug. 8, 1, qui Jugurthæ non mediocrem (sc. magnum) animum pollicitando accendebant; Cat. 3, 1, etiam bene dicere haud absurdum est (sc. magnæ laudi est); 19, 2, neque tamen senatus provinciam invitus dederat, (sc. lubens); 23, 1, natus haud obscuro loco (sc. nobili genere); 60, 3, illi haud timidi resistunt (sc. audacter). Cf. Cic. pro Arch. p. 3, 5; Liv. 37, 7 et 15, et vide Bentleium ad Hor sat. 11, 3, 158, et Ramshorn in Jahnii Ann. Philol. ann. 1826, 1, 2, p. 364.

3o Alliteratio.

Hæc tantum exempla laudabimus: Cat. 7, 6, dum tale facinus faceret; 11, 4, fœda crudeliaque in civis facinora facere; 19, 5, nunquam Hispanos præterea tale facinus fecisse; cf. C. 51, 6; 53, 2; J. 5, 4; 32, 2; adde Cat. 35, 3, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam.

Ceteræ figuræ rhetoricæ, quæ a Sallustio frequenter adhibitæ fuerunt, supra indicatæ sunt. Hoc unum addemus ejus vim oratoriam ab antiquis grammaticis sæpius laudatam esse, ac præsertim in Frontonis et Marci Aureli epistolis, qui, Catonis, Ciceronis, Sallustii nominibus haud semel junctis (cf. p. 93. 105, 149 N), in Sallustio præcipue oratorem laudibus extollunt. Ad poeticum colorem quod attinet, nostrum auctorem, ut Tacitum, multum a poetis mutuatum esse satis ostendunt et metaphoræ supra allatæ, et longæ verborum series quas in capitulis de substantivorum, de adjectivorum, de verborum usu inscriptis edidimus; (vid. p. 19 sqq., 35, 63).

V.

De Græcorum imitatione apud Sallustium.

Ad Græcorum imitationem quod attinet, Sallustium sæpius et in verborum compositione et in integris sententiis Græcos, ac præsertim Thucydidem secutum esse, jam‍diu omnes cognoverunt interpretes. At cavendum est ne cum Poppo (Proleg. ad Thucydidem, Lipsiæ, 1821, vol. 1, p. 372 sqq.) nimium Græcorum imitationi concedas; nam si Thucydidis orationem pluribus locis imitatum esse Sallustium constat, plura etiam sunt ita conformata, ut et prisco sermoni et auctoris ingenio optime conveniant. Hic igitur eas tantum laudabimus inter græcas constructiones, quæ a latini sermonis ingenio abhorrere videntur; deinde nonnulla loca addemus, quibus similem aliquem locum Thucydidis aliusve scriptoris græci imitari voluisse scriptor videtur.

[blocks in formation]

1° Loca nuda gignentium (Jug. 79, 6); natura gignentium (J. 93, 4), ubi gignentia = τὰ φύντα.

2° Bona patria laceraverat (C. 14, 2); cf. Hom. Odyss. xiv, 92 et xvi, 315, χρήματα sive κτήματα δαρδάπτειν.

3° Multus atque ferox instare (J. 84, 1) = πολύς ἐνέκειτο (Thucydides); ad vigilias multus adesse (J. 96, 3); cf. tamen Plaut. Men. 2. 2, 41, heu hercle hominem multum et odiosum mihi, et Catull. Carm.

106, multus es homo, Naso. Ceterum vidimus pro adverbio adjectivum sæpe a Nostro usurpatum fuisse, quod ab usu latini sermonis non alienum est.

1

4° Contra adverbium sæpe cum verbo esse junctum apud Sallustium occurrere vidimus, ut frustra esse; quam constructionem Herzogius et Badstuebner cum græca párny va conferunt, rectius vero Deltourius (l. l. p. 79 sqq.), cui Schultzius aliique assentiuntur, ad imitationem Catonis pertinere putat. Similiter alia plura adverbia adhibuit Sallustius; non tamen ideo necesse est Græcorum imitationem admittere. At in H. 1, 45, 6, supplicia in post futuros composuit, græca constructio admitti potest (= οἱ ἔπειτα γενησόμενοι).

5° Quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius etc. (J. 84, 3); non tamquam uti militibus exæquatus cum imperatore labor volentibus esset (J. 100, 4). Cf. Plat. Gorgias, ei auta ye où Bovλoμévy ¿ctiv ἀποκρίνασθαι; Thucyd. I, 3, τῷ γὰρ πλήθει τῶν Πλαταιῶν οὐ βουλομένῳ ἦν τῶν Ἀθηναίων ἀφίστασθαι; Demosth. pro Cor. 5, ἂν βουλομένοις ἀκούειν ἤ τουτοισί.

6o Quæ homines navigant, arant, ædificant, virtuti omnia parent (C. 2, 7); cf. græce ὅσα πλέουσιν, ἀροῦσιν, οἰκοδομοῦσι.

7° Nunc vero (J. 14, 17; C. 58, 5) = vüv dé.

8° Incerta pro certis, bellum quam pacem malebant (C. 17, 6), ubi pro cum verbo jungitur quod vim comparativam habet, cum græcis locutionibus conferri potest in quibus particulæ vi vel pò cum comparativo junctæ inveniuntur.

B.

LOCA VARIA IN QUIBUS GRÆCORUM IMITATIO APPARET.

1o Cat. 3, 2, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit, supra ca veluti ficta pro falsis ducit. Hæc prorsus conveniunt cum iis quæ Thucydides u1, 35, 2, dicit : μέχρι γὰρ τοῦδε ἀνεκτοὶ οἱ ἔπαινοί εἰσι περὶ ἑτέρων λεγόμενοι ἐς ὅσον ἂν καὶ αὐτὸς ἕκαστος οἴηται ἱκανὸς εἶναι δράσαί τι ὧν ἤκουσε, τῷ δύπερβάλλοντι αὐτῶν φθονοῦντες ἤδη καὶ ἀπιστοῦσιν.

2o Cat. 9. 4, aut pulsi loco cedere ausi erant. Cl. Thuc. iv, 126, 5, οὔτε γὰρ τάξιν ἔχοντες αἰσχυνθεῖεν ἂν λιπεῖν τινα χώραν βιαζόμενοι.

3o Cat. 38, 3, namque, uti paucis verùm absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certa

1. Item A. Laureck (l. I. p. 35), cum Thucydide comparatione instituta, eum docet hanc constructionem adhibere non solum in adverbiis e quibus adjectiva derivari non possint (cf. Matth. Gr. p. 427 et 889), ut dixa, xwpic, sed etiam cum padiwę (lib. IV, 10), illumque Sallustium imitatum esse censet.

bant; neque illis modestia neque modus contentionis erat : utrique victoriam crudeliter exercebant. Cf. Thuc. II, 82, 8, οἱ γὰρ ἐν ταῖς πόλεσι προστάντες, μετὰ ὀνόματος ἑκάτεροι εὐπρεποῦς, πλῆθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει, τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες, ἆθλα ἐποιοῦντο, παντὶ δὲ τρόπῳ ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων περιγίγνεσθαι, ἐτόλμησαν τά τε δεινότατα, κ. τ. λ. 4ο Cat. 52, 2, longe mihi alia mens est, etc. Conferenda videtur orationis Catonianæ principium cum Demosthenis tertiæ Olynth. orationis initio : Οὐχὶ ταὐτὰ περίσταταί μοι γιγνώσκειν, ὅταν τε εἰς τὰ πράγματα ἀποβλέψω καὶ ὅταν πρὸς τοὺς λόγους, οὓς ἀκούω· τοὺς μὲν γὰρ λόγους περὶ τοῦ τιμωρήσασθαι Φίλιππον ὁρῶ γιγνομένους, τὰ δὲ πράγματα εἰς τοῦτο προήκοντα, ὥστε ὅπως μὴ πεισόμεθα αύτοι πρότερον κακῶς σκέψασθαι δέον.

50 Cat. 52, 11, jam pridem equidem nos vera voccabula rerum amisimus. Quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, etc. Cf. Thuc. II, 82, 4, καὶ τήν εἰωθυῖαν ἀξίωσιν τῶν ονομάτων ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Τόλμα μὲν γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη.

6o Cat. 54, 6, esse quam videri bonus malebat. Hæc verba ab Eschylo translata videntur, Sept. contra Theb. v, 589 : οὐ γὰρ δοκεῖν δίκαιος, ἀλλ ̓ εἶναι θέλει (de Amphiarao dictum).

7o Jug. 17, 3, in divisione orbis terræ plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantum modo Asiam et Europam esse, sed Afri cam in Europa. Cf. Isocr. Paneg. 48, τῆς γῆς ἁπάσης τῆς ὑπὸ τῷ κόσμῳ κειμένης δίχα τετμημένης, καὶ τῆς μὲν Ἀσίας, τῆς δὲ Εὐρώπης καλουμένης.

8ο Jug. 57, 4, prælium in manibus facere, id est cominus pugnare; cf. Paus. ui, 14, 9, μάχονται δὲ καὶ ἐν χερσίν.

.

9ο Jug. 70, 1, suspectus regi et ipse eum suspiciens ; cf. Xen. Anab. 11, 4, 10, οἱ δὲ Ἕλληνες, ὑφορῶντες τούτους, αὐτοὶ ἐφ ̓ ἑαυτῶν ἐχωροῦν.

10o Jug. 73, 5, Mari virtutem in majus celebrare; cf. Thuc. 1, 21, ὡς ποιηταὶ ὑμνήκασι περὶ αὐτῶν, ἐπὶ τὸ μεῖζον κοσμοῦντες, εἰ 1, 10, (Όμηρον) εἰκὸς ἐπὶ τὸ μεῖζον ποιητὴν ὄντα κοσμῆσαι.

11° Jug. 85, 12, nam gerere quam fieri tempore posterius, re aique usu prius est; cf. Demosth. Olynth. 11, 15, τὸ γὰρ πράττειν τοῦ λέγειν καὶ χειροτονεῖν ὕστερον ἐν τῇ τάξει, πρότερον τῇ δυνάμει καὶ κρεῖττόν ἐστιν.

12o Cat. 6, 3, sed postquam res eorum, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Cf. Platonis Menex. XIII, εἰρήνης δε γενομένης καὶ τῆς πόλεως τιμωμένης, ἦλθεν ἐπ' αὐτὴν, ὅ δὴ φιλεῖ ἐκ τῶν ἀνθρώπων τοῖς εὖ πράττουσι προσπίπτειν, πρῶτον μὲν ζῆλος, ἀπὸ ζήλου δὲ φθόνος.

13° Cat. 53, 2, sed mihi multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus domi militiæque mari atque terra præclara facinora

« IndietroContinua »