Immagini della pagina
PDF
ePub

ille qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est. —

[ocr errors]
[ocr errors]

PREDATORIUS, ut apud Livium et Tacitum (J. 20, 7), et PRÆDA BUNDUS, quæ apud Livium quoque exstat. PRIOR pro potiore, præstantiore, Jug. 10, 7, Jugurtha, qui ætate et sapientia prior erat (Cf. 96, 3). PRIVUS, pro ignoto, insolenter dicitur H. 1, 103, privus ipse militiæ (Cf. Apul. de deo Socratico, c. 43, turba imperitorum, priva veræ sapientiæ, et vide Kritz. ad h. 1.). - PRONUS, pro facili (J. 80, 4; 114, 2); cf. Tac. Agric. c. 1 et 33. - PROMISCUUS pro vili, (C. 12, 2), apud Ciceronem et Cæsarem non exstat; (cf. Liv. et Tac.) -SALTUOSUS apud primum Sallustium occurrit, Jug. 38, 1; 54, 3, ac postea apud Livium et Tacitum. SCOEVUS non videtur apud alium quemquam hujus ætatis scriptorem exstare; Hist. 1, 45, 5, scævus iste Romulus (cf. Aul. Gell.); item; SEMIRUTUS, H. 11, 27. SITUS, insolenter de hominibus dictum, H. iv, 19, 17, quin socios, amicos, procul, juxta sitos — trahant, excindant. (Cf. Tac. Agr. 30; Ann. 12, 10.) —Socors, cui voci stultitiæ vim subjicit Cicero, apud Sallustium pro securo, negligente est, Jug. 100, 1, neque tamen victoria socors aut insolens factus; sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere; (cf. Hist. 1, 82, 8, et adverbium socordius, H. 1. 96). SUBLIMA nebula, pro « SUBLIMIS ne. bula», H. 1, 14. TUMULOSUS (Jug. 91, 3), vox rarissima. - Vastus VASTUS animus (Cat. 5, 5) est animus modum excedens et profunda cupidine exagitatus. -VERTICOSUS, vox rarissima; Hist. iv, 37, mare verticosum; cf. Liv. 21, 5). — VITABUNDUS, VOX Cæsari et Ciceroni non usurpata (Jug. 38, 1; 60, 4; 101, 9; H. ш, 20). — VIRGULTUS virgultis obsitus, H. inc. 8, consedit in valle virgulta nemorosaque, vocabulum ad analogiam vocis pluvius factum.

[ocr errors]
[ocr errors]

=

His addemus nonnulla adjectiva, quæ, aut solis poetis aut pariter et poetis et posterioris ætatis scriptoribus usitata, a Sallustio primo inter prosæ orationis scriptores usurpata sunt,

Attonitus (H. 1, 88); clemens, a moribus ad res translatum, J. 22, 1, rumor clemens erat; (cf. Tac. Ann. 13, 38; Germ. 1); consuetus, pro solito, usitato (J. 15, 5; 85, 7; 100, 5); curvus (H. iv, 35); ferinus (J. 18, 1; 89, 7); festinus, H. inc. 10, in secunda festinas cohortes composuerat, ubi de leviter armatis dictum videtur; gratus, de personis dictum (C. 23, 3); 'inclutus (H. 1, 62 et 80; п, 27; iv, 19, 19); insons (C. 16, 3); cf. Liv. et Tac.; invius (H. 1, 9; m, 77, 6); lacer (H 11, 77, 16); lassus (J. 53, 5); limosus (J. 37, 4); cf. Plinium; nemorosus (H. inc. 8); noxius (J. 31, 26; 42, 1; H. ш, 82, 3); obnoxius (frequentissime); cf. Livium; pavidus (J. 12, 5; 60, 4; 103, 4); placitus (J. 81, 1); cf. Tac. Ann. 2, 66; 4, 37; sævus (passim); scelestus (C. 51,

32; 52, 15; H. I, 1, 1; iv, 19, 2; inc. 64), de hominibus dictum; semianimus (H. 1, 77, 16); cf. Liv.; trepidus (J. 40, 4; 55, 2; 91, 5; 97, 5).

D.

DE COMPARATIVIS ET SUPERLATIVIS ADJECTIVORUM

(ET PARTICIPIORUM).

Pauca tantum exempla habet Sallustius novorum comparativorum vel superlativorum, in eoque multo minus audax est quam æqualis ejus Cicero:

COMPARATIVA adulescentior (Hist. 1, 55); divorsius (C. 61, 3); inconsultius (J. 35, 6); cf. Cæs. b. g. 1, 45; Liv. 41, 7; Plin. Paneg. 83; intestabilior (H. 1, 45, 1); properantius (J. 8, 2; 96, 3); cf. Tac. Ann. 2, 55; promptior (J. 44, 1); cf. Cic. Off. 1, 24; purgatiores (H. 11, 87); socordius (H. 1, 86); suspectiores (C. 7, 2); cf. Cic. Orat. 2, 4.

SUPERLATIVA cupientissumus (H. v, 15; J. 84, 1); conruptissimi (H. 1, 51, 7); dextumus (J. 100, 2), obsoleta forma, ut testantur Priscianus (I, p. 98), qui eam apud Coelium Antipatrum et Varronem (cf. Nonium 11, p. 66) invenit, et Festus (p. 74, ed. Müller), qui illam vocem antiquam esse ait; paucissumis absolvam (J. 17, 2); dicam (J. 17, 7); promptissumos (H. 11, 18); cf. H. 1, 51, 1; quæsitissumæ epulæ (H. 11, 29, 4); cf. Tac. Ann. 2,53; 15, 44; sollertissumus (J. 96, 1); cf. Caton. de Re Rust. 8, 2; strenuissumus (Cat. 61, 7); cf. Cato, de Re Rust., prooem., 4; Tac. Hist. 4. 69 1.

[ocr errors]

CAPUT III.

DE PRONOMINUM USU.

1o Pronomen possessivum « suus » ad objectum directum vel indirectum, (non tantum ad subjectum), enuntiati referri posse constat, ut Cat. 21, 4, admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ; quod præsertim fit, ubi ad subjectum logicum (id est cujus conditio, agendi ratio, etc. designatur) refertur, ut Cat. 28, 1, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suæ imparatum confodere; Jug. 9, 2, En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa, ubi ejus exspectaretur. (Cf. Madvig. Gr. lat. § 490 b). Pro genitivo objectivo sui C. 51, 11, neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur.

[ocr errors]

1. Nostri comparativorum et superlativorum indices paululum, ut par est, ab Anschutzii indicibus differunt, a quo tamen eos non mutuati sumus.

Suus, alieno oppositum ad congruentiam significandam, occurrit Jug. 54, 8 et qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere; 61, 1, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere. Pro substantivo habetur J. 52, 6, laborantibus suis.

[ocr errors]

[ocr errors]

Suus met sine sequente ipse pronomine, Hist. 11, 59, Ruuntque magna pars suismet aut proxumorum telis; (cf. H. 1, 45, 25); cum ipse, Jug. 8, 2; 31, 6; Cat. 23, 2. - Suuspte semel occurrit, H. 1, 61 cujus duas insulas constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere. 2o Pronomen reflexivum raro in secundario enuntiato invenitur, quod conjunctivo verbum non habet, ideoque cum primario non arcte videtur conjunctum; cujus constructionis apud Sallustium hæc exempla (frequentiora quam apud ceteros scriptores) inveni: Jug. 61, 1, Metellus - ab Zama discedit, et in eis urbibus, quæ ad se defecerant satisque munitæ loco aut mænibus erant, præsidia imponit. (Cf. J. 66, 1; 88, 4; 103, 2).

3o Is, (rarius ille) pro sui, sibi, se in oratione obliqua, quæ constructio apud Cæsarem satis frequens est, utique per exceptionem usurpatur; et apud Sallustium ille occurrit Jug. 96, 2, magis id laborare ut illi quam plurumi deberent 1; Hist. v, 11, Lucullus pecuniam Lucullo dedit, ne illi succederetur; ubi quidem falso illi ad Pompeium referunt nonnulli; (cf. Cic. pro Roscio Ann. 34, 96; Zumpt. Gr. lat. § 78, 7 not. 1, p. 408, ed. iv; Ramshorn. Gr. lat. § 158, 6, not. 2, p. 350, ed. 1). Hanc Kritzii ad J. 96, 2, explicationem referre placet: « Pro illi, inquit, poterat Sallustius sibi dicere, si hanc enunciationem ad Sullæ mentem retulisset, ut poscebat legitimus cogitandi ordo; sed quum haud inusitata scriptorum negligentia in incepta cogitatione non pergeret, sed ex ejus quem cogitantem induxerat mente in suam ipsius personam transiret, eo factum est ut pro reflexivo pronomine demonstrativum ponendum esset. »

4o Pronomen ipse Sallustio satis usitatum est; hic vero notanda est locutio ipse per se, in qua ipse eminentiam quamdam subjecti significat, clariusque et accuratius indicat id quod vocibus per se continetur: Jug. 96, 2, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere; J. 14, 4, sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est. (Cf. 4, 8, ac præterea Cic. Epist. ad famil. 1, 2, 6; vi, 10, 8; de leg. 1, 17, 43; pro Mur. 14, 30, Liv. III, 6, 5; Sen. Ep. 92). - Et ipse quod apud Livium frequentissimum est, et apud Ciceronem quinquies legitur (Draeger), satis frequenter a Sallustio usurpatum est: Jug. 44, 1. præ

1. Hoc loco Jacobsius observat fieri posse quodam modo ut illi nominativus pluralis sit, et quam plurimi verba pronomini subjecto apposita.

dator ex sociis et ipse præda hostium; J. 8, 2, sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia, et ipse revorti domum decrevit; cf. C. 31, 4; J. 11,1; 35, 10; 70, 1; 94, 3; 98, 6.

5o Is ', præsertim initio enuntiati, frequentissime apud Sallustium legitur, quippe qui sæpius demonstrativis quam relativis pronominibus usus sit, id quod abrupto genere dicendi, quo utitur, maxime convenit. Plerumque etiam (similiter ille, hic) totam vim suam servat ante relativum, etiam ubi facile propter sensus claritatem detrahi possit; at non negari potest etiam tum aliquid sermonis robori adjuncto demonstrativo addi. Ceterum multa sunt loca, etsi fortasse pauciora quam apud ceteri scriptores, ubi pronomen antecedens deficit, si eodem casu poni debuit, ul Cat. 51, 9, matres familiarum pati quæ victoribus conlibuissent; Jug 14, 10, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis; J. 39, 1, Aulo omnes infesti, ac maxume qui bello sæpe præclari fuerant; Hist. 11, 50, 10, facio quod sæpe majores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica; cf. J. 8, 2; 111, 1 et 4; C. 17, 2; 20, 5; 23, 4; 26, 5; 51, 25; etc., etc. Sæpenumero etiam pronomen is omittitur, imprimis relativo prægresso, si duo verba diversæ constructionis ad idem substantivum referantur, ut Cat. 13, 2, quippe quas (scil. divitias) honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant; 37, 3, nam semper in civitate quibus opes nullæ sunt bonis invident ; (cf. C. 17, 6; 55, 5; H. 1, 51, 13); Jug. 54, 1, univorsos in contione laudat atque agit gratias; (cf. Cat. 48, 6).

Apud Sallustium sæpius attractionis vi pronomen is cum sequenti substantivo ita conjungitur, quasi ejus notio jam in prægressa enunciatione inesset, quanquam verbo non declarata est : Jug. 54, 6, puberes interfici jubet, alia omnia militum prædam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides, ubi ea formidine pro earum rerum formidine positum est; Jug. 83, 1, eo dolore impeditus, id est dolore quam ex hoc re capiebat; J. 54, 4, id ea gratia eveniebat quod, id est hujus rei gratia quod; (cf. J. 80, 4); Cat. 52, 7, ea causa, ubi notandum est veteres scriptores (Plautum, Ennium, Terentium, Catonem) ea gratia, ea causa adhibuisse, ac postea Tacitum, Sallustii imitatione,

1. Dativus vel ablativus is (quæ forma eadem est atque iis) legitur in quibusdam libris Cat. 6, 1; 51, 43; 58, 17; Jug. 17, 2; 23, 2; 28, 1; 49, 2; 61, 1; 93, 8, 102, 2; 105, 2; eis, Cat. 50, 3; 51, 43; J. 29, 3, 102, 2. Omnibus locis is in eis correxerunt Dietschius et Jordanus, excepto tamen, J. 105, 2, ubi Jordanus his lectionem plurimorum codicum recte servavit, præsertim quum in paucis eis qui scripturam is servaverunt h littera supra lineam scripta sit. Similiter ei nominativo (non ii) Sallustius adhibuisse videtur. Formas codicum idem (nomin. plur.) J. 27, 1; isdem (ablat.) C. 42, 1; 39, 6, servaverunt Jordanus, Kritzius, alii; Dietschius contra ubique formam iisdem quæ sæpius invenitur restituit.

[ocr errors]

qua causa, (Ann. iv, 18), scripsisse1. His exemplis addemus ex eo numero (J. 35, 6; 38, 6; 18, 4; Cat. 42, 3); ex suo numero (C. 32, 3). De qua constructione, sequente relativo, vide infra Constructio ad sensum, pars tertia.

Id adeo pluribus locis legitur: Cat. 37, 2, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinæ incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere, ubi Kritzius sic adeo interpretatur: Sallustius, inquit, hac particula cum id conjuncta utitur, ubi ad prægressam enunciationem accessio fit gravioris cujusdam sententiæ... Nostro igitur loco eo cumulatur sententia quod rerum novarum studium non solum tunc temporis, sed de more plebis fuisse dicitur. Pariter in fine capitis § 11, (Ad hoc quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat), antegressa verba eo amplificantur, quod priorum annorum malum revertisse memoratur ». Cf. Jug. 65, 3; 110, 4; 111, 1.

Pleonasmus notandus Cat. 37, 4, sed urbana plebes, ea vero præceps ierat multis de causis, ubi nominativus absolutus primum positus est, ac deinde pronomen, cujus vim auget particula vero, pro vero subjecto habetur, id quod toti sententiæ magnum quoddam robur addit. Hæc autem constructio non confundi debet cum altera illa, ubi Latini, nomine prægresso nonnullisque interjectis, non negligentia quadam, ut videtur, sed perspicuitatis sensu ducti, pronomen is vel hic ponere solent, ut Cic.. in Cat. 11, 12, 27, nunc illos, qui in urbe remanserunt, monitos eos velim; pro lege Man. 12, 33; de off. 1, 35, 127; 38, 137; et Terent. Eun. v, 4, 6.

6o Ille pro is semper adhibet Sallustius in oratione obliqua, ut significetur is ad quem dirigitur ejus, quem loquentem inducit auctor, oratio, ita ut, si recta oratio fiat, pronomen secundæ personæ ponendum sit, ul Jug. 8, 2, si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; cujus rei causa in eo sita est, quod auctor suam ipsius personam in ejus quem loquentem facit, locum substituit; eodem modo quo indicativus pro subjunctivo ponitur in enuntiatis secundariis. Similiter Jug. 51, 4, simul orare, hortari milites ne deficerent, que illis castra esse, neque munimentum ullum; J. 62, 1, caveat ne illo cunctante, Numidæ sibi consulant; cf. 33, 4; 61, 4; 64, 2; 65, 3; 79, 8; 106, 1; 111, 1. — Jug. 49, 3, illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum, aut initium fore, ille pro hic, ut in oratione obliqua solet, positum est. 1. Cf. Kritz. ad Cat. 52, 7,

[ocr errors]

ne

« IndietroContinua »