Immagini della pagina
PDF
ePub

28, 6, Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectæ; figurato sensu : J. 25, 7 timebat iram senatus; porro (= sed alia ex parte) animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebat; (Cf. Cat. 46, 46, 2, ubi porro = longius procedendo, altius cogitando).

Simul crebro connectit sententias, ubi ad id quod in aliqua re gravissimum est adjicitur quod in eadem re non minimi nomenti est: Cat. 16, 4; 17, 7; 19, 2; 20, 3; 56, 5; 58, 4; Jug. 4, 1; 20, 1; 102, 5.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tu

Vero, si sequatur pronomem aut adverbium demonstrativum, vim quamdam oratoriam sermoni addit, ut Jug. 50, 6, Sin opportunior fugæ collis quam campi fuerant, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; (cf. Cat. 37, 4; 58, 16; J. 58, 3); —similiter tum vero (J. 84, 1; 94, 3; 106, 6; C. 61, 1); nunc vero (C. 52, 10; 58, 5; J. 14, 17); — quasi vero, Cat. 62, 15 quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint; vero (H. iv, 19, 19); tibi vero (J. 102, 7); immo vero (C. 52, 28). 4o Seorsum tractanda videtur locutio inpensius modo quod bis in Jugurtha legitur: 47, 3 inter hæc negotia Jugurtha inpensius modo legatos supplices mittere; 75, 1 Ea fuga Jugurtha inpensius modo rebus suis diffidens. Quæ locutio apud Ciceronem ac Cæsarem plane deest, excepto uno loco Ciceronis, ad fam. xш, 64, 5. Kritzius (ad J. 47, 3); inpensius quam modus patiebatur (supra modum) interpretatur; Jacobsius, quem Freundius sequitur, modo adverbium esse ait quod vim addit sententiæ et interpretatur: diligentior quam antea, vel nunc primum diligens, et sic adverbio modo temporalem significationem assignare videtur, Marcou vero (in editione Sall. p. 260) modo expletivum esse censet, ut numero in locutione sæpe numero; paulo subtilius Thomas (Sall. edit., Mons, 1877) confert hoc gallicum ne faire que, ubi nulla temporalis significationis vestigia apparent. Quod ad me attinet, Jacobsii interpretationem dubiam esse, neque alteri exemplo ullo modo convenire posse arbitror, quum jam in præcedenti paragrapho dixerit Sullustius de incerto atque anxio Jugurtha animo, priusquam pugna, in qua victus est, commissa esset. Kritzii vero sententiam non ita absurdam video; (cf. Hist. iv, 44 avidior modo properandi factus); quod si eam rejicias, restat ut illam Marcou, quamquam non exemplis probatam, pro vera accipiamus. Ceterum non negari potest his duobus locis paulo obscuriorem esse sensum.

[ocr errors]

5° Eo. Particulas loci ubi, ibi latiore significatione pro demonstrativo pronomine positas occurrere supra docuimus. His adjungi debent: huc (J. 47, 2); quo (J. 66, 2; 103, 1); illic (Hist. 1, 50); unde,

Jug. 14, 22, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est; ac præsertim, eo, quod liberius etiam jungitur : Jug. 75, 4, præterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris. Eo inponit vasa cujusque modi; (cf. J. 47, 2; 66, 2; 103, 1); J. 60, 1, ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume miti, ubi co= ibi; J. 35, 10 sed postquam Roma egressus est, fertur sæpe eo tacitus respiciens postremo dixisse; J. 24, 10 (ubi eo ad id); Jug. 1, 5 et eo magnitudinis procederent, ubi (alii : uti) pro mortalibus gloria æterni fierent; (cf. 5, 2; 14, 3; 21, 1; H. 1, 45, 8); Cat. 44, 2 Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, id est ad Allobroges, quod subjectum prægressi enuntiati est.

Eo, pro ideo, præcedente quia inversa constructione, legitur Cat. 20, 3 et 52, 11, quibus locis eo idem valet quod propterea, (cf. Gruendel, Quæst. sall. p. 6 sqq.), et pro ablativo neutro demonstrativi pronominis habendum est; adde J. 24, 10, ubi ut particula sequitur. Similiter, ubi ante comparativum ponitur, non, ut Kritzius vult, eo (vel quo) idem valere putandum est quod tanto vel quanto, (nam de quantitate non agitur), sed ablativus causalis intelligendus est ad prægressum enuntiatum referendus; ex. gr.: Cat. 13, 5 animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quæstui atque sumptui deditus erat (eo, id est quia animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat); Cat. 37, 8 eos atque alios omnis malum publicum alebat; quo minus mirandum est homines egentis..... consuluisse (quo, id est et eo, quod omnis malum publicum alebat, minus mirandum est, scilicet quam si eos malum publicum non aluisset). Cf. Cat. 1, 3; Jug. 2, 4; 3, 1; 55, 2; 64, 6; 80, 6; 85, 6; 94, 6; ex quibus omnibus locis liquet perperam postulasse Kritzium ut, ubi quo vel eo cum comparativo esset, alterum membrum, apte respondens, ex antecedentibus suppleretur. Ubi enim Sallustius altera duarum rerum aut augescente aut minuente alteram simul augeri vel minui exprimere voluit, nimirum facere non potuit quin, utraque posita, sententiam integram efferret. Tales autem loci apud eum hi quatuor exstant: Cat. 54, 5, ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur; cf. Jug. 22, 3; 55, 4; 85, 2. Adde J. 31, 17, atque eo vehementius quo majus dedecus est parta, amittere quam omnino non paravisse, ubi duplex comparatio instituitur.

6° Nonnulla hic adjectiva commemorabimus neutro genere adverbiorum loco posita: acre Hist. iv, 2; -immane Hist. 11, 76, immane quantum animiex arsere (Anschuetz), ubi potius ellipsis intelligenda est; (cf. mirum quam, mirum quantum); —immensum (H. 11, 35); cf. Tac. Ann.

г, 30, 52; iv, 27, 3;-magnum, Jug. 5, 4, cujus magnum atque late imperium valuit, ubi Muellerus et Gerlachius, Cortium secuti, adjectivum cum adverbio junctum esse satis inepte affirmaverunt verba interpretati magnum fuit atque late patuit; ac deinde Jacobsius et Freundius magnum pro adjectivo prædicativo habuerunt ad verba imperium valuit referendo, (sine dubio per appositionem), et contulerunt Cic. Tusc. v, 2, 5, tibi (philosophia) nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Ego vero interpretationem Kritzii præferendam puto, qui magnum pro adverbio habet, et sic explicat : Tenendum potius est, quum accusativo id contineatur cujus respectu illud fit quod verbo enuntiatur, adjectivorum quoque neutra isto casu posita eam vim habere ut quo modo vel quo respectu cogitanda sit verbi *notio significent. Usu autem factum est ut talis accusativus, propria potestate plane oblitterata, in meram adverbii, verbum vulgari modo definientis, vim abiret. » Multum cum verbo occurrit Cat. 27, 4; 60, 4; Jug. 19, 1; 94, 3; 108, 1; at Jug. 1, 5, ubi multum Kritzius interpretatur respectu multarum rerum vel ut in multis fit, id est sæpe, optimi codices multaque (non multumque) etiam periculosa exhibent.. Recens legitur adverbii significatione Hist. II, 31 et iv, 23 (Cf. Liv. 11, 22, 4; Tac. hist. 1, 77; ann. 11, 21, etc, et vide Charisium, p. 216, 28.) 7° Adverbiorum accumulatio notanda est Cat. 2, 9 et 20, 10: verum enim vero at profecto.

8° Haud a Sallustio adamatum fuisse videtur, quod a non negatione quo modo differat grammatici non consentiunt. Tamen notandum est apud Sallustium semper fere ante adjectiva vel adverbia positum inveniri; uno tantum loco (J. 110, 8) ante participium, quod etiam pro adjectivo facile haberi possit: haud repulsus abibis. Locutionem vulgarem haud scio an, quæ apud Cæsarem semel et apud Ciceronem sæpius exstat, nusquam adhibuit Noster; item haud dubito, quæ apud Ciceronem legitur (de Rep. 1, 15), non invenitur. Præterea Sallustius hanc particulam sæpius ante adjectiva ponit quam ceteri scriptores qui eam præcipue cum adverbiis jungere solent.

9° Præter adverbium sane est Cat. 36, 2, ceteræ multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, præter rerum capitalium condemnatis, ut nonnullis locis apud argenteæ ætatis scriptores et apud Ciceronem (ad Quint. frat. 1, 1, 5, § 16). Non igitur Prisciano assentiendum est qui nunc pro præter damnatos, nunc pro sine damnatis positum vult (xvII, p. 1101, xvш, p. 1497).

10o. Denique hoc notabimus, Sallustium adverbia in im desinentia, quæ (exceptis usitatissimis statim, paulatim, interim, partim) præci

pue in antiquiore sermone et apud hujus imitatores inveniuntur, peculiariter adamasse. Hæc vero exempla fere occurrunt : carptim (Cat. 4, 2); singulatim (C. 49, 4; J. 42, 5); separatim (C. 52, 23); furtim (J. 4, 7. H. 1, 64); passim (J. 18, 3; 98, 1); affatim (J. 43, 3; 54, 6); viritim (J. 49, 4); confertim (J. 50, 5); certatim (J. 67, 1); catervatim (J. 97, 4); turmatim (J. 101, 4); illim (J. 114, 2); confestim (H. inc. 67). Quum autem non minus quatuordecim ejusmodi adverbiorum exempla in Sisennæ fragmentis inveniantur, eum auctorem præcipue Sallustium imitatum esse putat Bruennert (1. 1. p. 25); cf. Nene, 11, p. 506, sqq.; Bernhardy, hist. litt. Rom. not. 147, ed. iv.

CAPUT V.

DE VERBORUM USU.

1

J.

Simplicia pro compositis.

Satis sæpe Sallustius simplicia pro compositis verbis veterum more adhibet, qui tamen usus interdum apud Ciceronem ipsum invenitur. Propinquare pro adpropinquare legitur Hist. Iv, 20; (cf. poetas et posteriores scriptores); quærere pro requirere, Jug. 98, 3; (cf. Cic. in Verr. 11, 1, 10, 29); capere pro accipere, Jug. 85, 18, Ergo invideant labori, innocentiæ, periculis etiam meis, quoniam per hæc illum cepi; (cf. Cat. 29, 2 1; Jug. 32, 12; 37, 3, Hist. 1, 84 ex conject. Kritzii); suetus pro consuetus, (H. 1, 10; 11, 77 et 78), quod etiam interdum apud Ciceronem legitur; ferre pro proferre, Hist. 11, 82, 22, vindices, uti se ferunt, libertatis; terrere, pro deterrere, H. 1, 45, 6, metu gravioris servitii a repetunda libertate terremini; (cf. terrere quonimus apud Livium et Tacitum; terrere ne apud Livium, et vide quæ de hac re scripsit Schultzius, 1. c. p. 40).

II.

Genera verbi.

1° Verba activa nonnunquam intransitive usurpantur, ut matu

1. Ne quid respublica detrimenti caperet (cf. H. 1, 51, 21), solemnia verba in publico periculo a senatu pronuntiata; (cf. Cic. Mil. 20, 70; in Cat. 1, 2, etc.; Cæs. b. c. 1,5, 3; 1, 7, 4; Liv. m, 4 etc); at detrimentum accipere, (Cic pro Man. 6, 15, etc). 2. Captæ pecuniæ (arcessebat), formula antiqua; at J. 40, 1 quique cipiebant, verbum compositum usurpatum est.

pecunias ac

rare (Cat. 18, 8; 36, 3; Jug. 22, 1; 36, 1; 79, 5; H. 1, 85; 1, 51, 6); cf. Ter. Cic. et Cæs. ; properare, quod semper transitivum est apud Ciceronem et Cæsarem, activa vi ponitur Jug. 105, 2 itineris properandi causa; J. 37, 4, aliaque quæ incepto usui forent properare; J. 112, 2, properato itinere; augere, vel passiva vi (= auctum esse), vel intransitiva (incrementum capere), Hist. 1, 51, 6 populi Romani magnitudinem auxisse; cf. Cat. p. 8, 6, Lucr. 11, 1163.

[ocr errors]

Contra intransitiva nonnulla activa significatione posita occurrunt, ut festinare, poetarum more, Jug. 77, 1, ni id festinaret; (cf. J. 81, 4); Hist. 1, 117, profectionem festinantes; Hist. inc. 74, soleas festinare; Servius ad Virg. Æn. xn, 425: Atqui sicut nos properare dicimus, ita antiqui festinare pro dare dicebant (sic restituit locum Dietschius). Sallustius etc.-Jug. 64, 6, et animo cupienti nihil satis festinatur; item convenire, Jug. 112, 2, pax conventa, ubi passivæ formæ sensus inintransitivus nest, ut in prisco sermone; (cf. Siseņnæ fragm. 43, et substantivum conventum); desinere, H. 1, 25, bellum quibus posset conditionibus desineret; (cf. Cic. ad fam. 7,1, artem desinerem). Adde cæpisse et incipere, de quibus vide infra, §6, verbo incipere, ac præterea pavere, mentiri etc.; (cf. pars ш, de Casibus, sub Accusativo).

2o Verba reflexiva veri nominis apud Latinos, ut apud Græcos, non exstant; itaque, Latini aut verba activa cum reflexivo pronomine, aut medio-passiva verba adhibent. Apud Sallustium verba activa cum reflexivo pronomine hæc fere sunt: se abdere (Jug. 38, 5), adflictare (Cat. 13, 5), adpellare (J. 18, 7), agere (J. 56, 5), cf. Tac. et Suet., celebrare (J. 85, 26), condonare (J. 79, 9), conrumpere (J. 33, 4; 76, 6), curare (C. 9, 3), dedecorare (J. 85, 42), dedere (J. 6, 1; 32, 5; 75, 5; Cat. 46, 4), defendere (C. 45, 4), devovere (H. 11, 20), dilatare (H. m, 50), ecferre (J. 14, 11); efficere (H. 1, 51, 3), emergere (H. iv, 37) 1, exercere (J. 63, 3), expedire (J. 105, 4), cxpurgare (J. 69, 4), extollere (C. 7, 1), fatigare (J. 3, 3) 2, ferre (H. 111, 82, 22); vindices, uti se ferunt, libertatis (cf. Liv. iv, 45, 7; Vell. 1, 14, 4) = uti se jactant, se proferunt; gerere (J. 55, 1; 54, 2); cf. Cic. et posteriores; habere (C. 2, 3; 52, 12; J. 17, 7; 53, 8; 54, 4; 85, 23), instruere (H. 1, 97), invitare (H. iv, 26), occultare (J. 12, 5), onerare (J. 91, 2), ostendere (J. 55, 8; 74, 2; 85, 31; 101, 1; 105, 3), ostentare (H. inc. 29), perdere (C. 36, 4), præcipitare (J. 41, 9), proripere (C. 32,

2

1. Rarissimum est hoc verbum activa vi, ac nescio an tantum participio inveniatur : emersus (Cic. Divin. 11, 63; Liv. 1, 13; Tac. Ann. 1, 65; Ovid. Met. xv, 186, Fast. III, 399), aut cum pronomine reflexivo, ut Auct. Ætn. 118, Avien. Perieg. 126 et Manil. v, 198. 2. Se fatigando; se, quod in duobus codicibus deest, suspectum videtur Kritzio, parum recte, ut opinor.

« IndietroContinua »