Immagini della pagina
PDF
ePub

Pauca vero exstant exempla, quæ regulæ supra positæ repugnare videntur : Cat. 37, 6, Deinde multi memores Sullanæ victoriæ, quod... videbant,.... sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat, ubi per anacoluthon quoddam, propter nimiam verbi a subjecto multi disjunctionem, ad propius pronomen quisque relatum est verbum ac singulari numero positum 1. Eadem explicatio pertinet ad Hist. iv, 22, Hi locorum pergnari et soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia scutorum fuerat, ea arte se quisque in formam parmæ equestris armabat. De loco autem Jug. 53, 8 (milites alius alium læti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad cœlum fert), Anschuetzio (p. 20) et Badstuebnero (p. 8, not.) non assentior, qui eum locis supra laudatis jungunt. Hic enim non adeo longo intervallo verbum fert a subjecto plurali numero posito separatur, et in prima quidem periodi parte regula observata est, ubi, non obstantibus pronominibus alius alium, plurali numero ponitur verbum appellant. Sed ultimum enuntiatum puto tanquam omnino disjunctum habendum esse, quod non mirum videbitur, si cogitaveris totum periodum ex præcisis ac disjunctis enuntiatis constare. Nihil igitur ad regulam supra positam pertinere potest. At locus Hist. II, 87, ut sustinere corpora plerique nequeuntes arma sua quisque stans incumberet, veram exceptionem afferre videtur.

Nonnulla afferuntur Ciceronis aliorumve exempla, quibus contra regulam nostram singulari numero verbum ponatur, ut Cic. de offic. 1, 41. Pictores et poetæ suum quisque opus a vulgo considerari vult; Brut. 55, His oratoribus duæ res maximæ altera alteri defuit; Suetonius, Damnati omnes alius alio casu periit, quibus locis aliisque similibus oppositio aut separatio quædam accuratius declaratur. Sed utique rarior est illa constructio, præsertim apud Sallustium et Livium. Vide quæ L. Kühnast (Die Hauptpunkte der Livianischen Syntax) exempla congessit.

2o UTERQUE. - Pronomen uterque, ait Badstübner (loc. cit. p. 8, not.), cui apud Cæsarem (de bello civ. 3, 30) aliosque, imprimis Livium, nonnunquam numerus pluralis subnectitur, nunquam apud Sallustium cum plurali junctum reperies, excepto fortasse Cat. 49, 2, uterque cum illo graves inimicitias exercebant, ubi lectiones variant. At hic quoque agnosci potest tunc præsertim singularem numerum adhiberi, cum duæ personæ aut duæ res non una, sed separatim agentes aut patientes aliquid inducantur: Cat. 1, 7, ita utrumque, (i. e. consulere post consultationem mature incipere), per se indigens alterum alterius auxi1. Badstuebner, p. 8, not.

[ocr errors]

lio eget; Hist. I, 1, 7, namque stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam venire potest. (Ad pluralem quod attinet numerum, cf. Tacit. Hist. 2, 97; 4, 34, etc.).

Pro apposito pronomine uterque, sæpius utrique plurali numero adhibet Sallustius, quod cum enuntiati subjectum sit, jure tunc verbum plurali numero usurpatur: Cat. 38, 4, utrique victorium crudeliter exercebant, ubi utrique refertur ad verba prægressa alii... pars, ideoque singularis numerus usurpari nequit; (cf. Cat. 49, 2, supra); Jug. 15, 2, deinde utrique curiam egrediuntur, ubi de Adherbale et legatis Jugurthæ dictum est, quare pluralis numerus necessarius est; cf. Jug. 22, 5, ita utrique (Jugurtha et tres legati senatus) digrediuntur. Paulo aliter Cat. 30, 4, ci utrique (Q. Marcius Rex et Q. Metellus Creticus) ad urbem imperatores erant, ubi ad pronomen ei subjectum tanquam appositio refertur utrique; at hoc loco uterque nullo modo usurpari poterat. Notandum hic exemplum Livii (11, 7, 1), quo quisque pro uterque de duobus dicitur exercitibus: Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa irrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque obirent domos. Et hic quidem, ut videtur, cum ambo jam usurpatum esset, ejusdem fere significationis vocabulum uterque adhiberi non poterat.

3° ALIUS... ALIUS. Hujus pronominis repetiti et ad subjectum plurale numero singulari oppositi abundant exempla: Cat. 6. 2, hi postquam in una mania convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Quo loco Dietschii et Jordani scripturam alii alio, ex deterioribus codicibus sumptam, non servavimus, auctore Gruendelio (De locis aliquot Sallustianis); Sallustius enim aliique scriptores singularem vocis alius » numerum cum alio casu ejusdem vocis conjunctum adhibuerunt, quo cum diversitatem hominum vel rerum, tum pluralem numerum exprimerent, ut patet ex iis exemplis quæ sequuntur: Cat. 2, 3, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres; 6, 5, at Romani domi militiæque intenti festinare, parare, alius alium hortari.....; 22, 2, quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii; 52, 28, sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini; Jug. 12, 3, reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere; 53, 8, igitur pro metu repente gaudium mutatur, mi· lites alius alium læti appellant; 66, 3, centuriones tribunosque militaris et ipsum præfectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant; Hist. 1, 45, 20, neque jam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expec

tantes ante capiamini.... quam captum ire licet... Adde etiam Jug. 101, 2, sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant...; 50, 5, equites... non confestim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxime divorsi.

(

Neque ullum invenitur constructionis illius cum plurali numero exemplum. Magnopere quidem erravit Kritzius quod (ad Cat. 6, 2), vocis alius illo modo bis positi prædicatum, non forma grammatica sed sensu spectato, recte plurali numero enuntiari posse dixit. In illo enim, sicut et in aliis hujusmodi exemplis, minime ad prædicatum dirigendum vim habet, sed unice ad nomen, de quo aliquid enuntiatur, pertinet.

Quod ad vocem repetitam alter pertinet, nullum appositionis exemplum apud Sallustium inveni; at nonnulla numeri pluralis exempla sunt (alteri... alteros), quibus pronomen alteri pro subjecto ponitur : Jug. 42, 4; 53, 7; 79, 1.

[ocr errors]

Substantivi

nomen cum

4° ALII... PARS, PARS... ALII, PARS... PARS; MAGNA PARS. pars consiructio variorum generum exempla præbet : a. Et primum ea consideremus in quibus pars ▸ pronomine plurali (alii, multi, pauci, etc), cui opponatur, jungitur, cum utrumque ad subjectum plurale per appositionem pertineat: Cat. 2, 1, igitur initio reges... divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant; Cat. 48, 5, ali¡ rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse; Jug. 60, 7, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti, abeunt. Cf. Jug. 13, 8; 31, 13 (pars..... alii..... plerique); 74, 1; Cat. 38, 3; Hist. 11, 78, quibus omnibus locis, cum unicum verbum sit, alterumque ex subjectis plurali numero adhibeatur, verbum quoque plurali numero usurpari necesse est.

b. Sequentibus locis, tametsi verbum unum aut plura infinitivo historico adhibentur, pluralem numerum usurpatum fuisse perspicuum est, cum aut substantivum (participium ve ad prægressi periodi substantivum pertinens) initio enuntiati positum sit plurali numero et pro subjecto totius enuntiationis habeatur, aut participium plurale voci pars adjungatur: Jug. 57, 4, Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo suffodere modo scalis aggredi; Jug. 32, 3, fuere qui auro conrupti elephantos Jugurthæ traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis rebus prædas agebant; Jug. 58, 2, at nostri repentino metu perculsi

[ocr errors]

sibi quisque pro moribus consulunt: alii fugere, alii arma capère. magna pars vulnerati aut occisi. Cf. Jug. 38, 5; 50, 4;51,1; 69, 2, etc. In Jug. 66, 4, idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, verbum, cum nomine collectivo congruens subjecto, singulari numero ponitur, vocesque pars, alii» latiorem subjecti plebes comprehensionem definiunt.

c. Pars.... pars. Locis vero quæ sequuntur pars substantivum, non jam pronominibus alii, multi, etc, sed sibimet ipsi oppositum est; tunc singularis numerus semper adhibetur a Sallustio

Jug. 33, 3,

quanquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci jubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi; 39, 1, pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati.

d. Ad magna pars quod attinet,

«. Aut substantivo genitivo casu singularis numeri posito definitur, ut J. 85, 46, sed magna pars ejus (exercitus) avaritia aut temeritate ducum adtrita est; Jug. 15, 2, fautores legatorum, præterea senatus magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere (cf. J. 51, 3), et tune singulari numero verbum ponitur.

6. Aut locutio magna pars (similiter pars) alicui pronomini (alii, pauci, etc.) opposita est, tuncque, ex regula supra posita, verbum aut participium pluralem habet: Jug. 14, 15, Capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum moerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Sic 58, 2 (V. supra); 60, 7 (V. supra); Hist. iv, 19, 18. (Cf. supra § a).

Nonnullis vero locis magna pars per conjunctionem et cum substanlivo numero plurali posito jungitur, ideoque verbum, quod ad duo illa subjecta æque pertinet, pluralem accipit, ut Cat. 52, 1, postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant; (cf. Jug. 19, 7.) In Jug. 56, 5 profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent, per attractionem quamdam verbum plurali numero ponitur, nisi credere malis id ex constructione ad sensum cum genitivo plurali Siccensium numero congruere, quod recte fit quoties nomen collectivum alio pluralis numeri genitivo posito nomine definitur. Cf. Jug. 62, 7, eorum magna pars, uti jussum erat, adducti.

7. Aut simpliciter magna pars substantivo plurali apponitur subjecto, quod initio enuntiati collocatur, vel, si in prægresso periodo expressum sit, tanquam subjectum subauditum verbo plurali continetur: Hist. 11, 59, ruuntque magna pars suismet aut proxumorum te

lis, ceteri vicem pecorum obtruncabantur. Item pars in Jug. 34, 10, sed incedunt per ora vestra magnufici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes.

D. Notandum est insigne appositionis partitivæ exemplum, Jug. 104, 4, ceterum Mauri impetratis omnibus tres Romam profecti...., duo ad regem redeunt, ubi nonnulli nominativum absolutum vident.

A.

IV.

De genere '.

Si prædicatum ad plura nomina appellativa feminini generis pertinet, numero plurali neutrius uti solet Sallustius 2, cujus constructionis exempla non ante ætatem ejus neque apud ipsum Cæsarem exstare videntur Cat. 20, 2, ni virtus fidesque vostra spectata mihiforent ; Jug. 68, 1, deinde ubi ira et ægritudo permixta sunt; Jug. 38, 8, nox atque præda castrorum hostis, quominus victoria uterentur, remorata sunt; 52, 4, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. (Cf. infra, ad pronomen relat. et demonstr.) 3.

-

B. — Sin autem ea nomina diversi generis sunt, eamdem fere Sallustius normam, quam ceteri boni scriptores, sequitur.

1° Prædicatum neutro genere pluralis numeri ponitur: Jug. 3, 1, verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate capiunda videntur. Quam regulam libentius adhibet noster; cf. Cat. 16, 2; 20, 14; 54, 1; H. n, 50, 3, etc.; et tunc plerumque, saltem apud Sallustium, unum ex nominibus neutrius generis est.

2o Prædicatum cum novissimo substantivo congruit, cujus constructionis pauca tantum apud Nostrum exempla sunt: Jug. 8, 2, si permanere vellet in suis artibus, ultro illi gloriam et regnum venturum;

1. Cf. Anschuetz, 1. l. p. 12-16; Badstuebner, 1. 1. p. 5-7.

2. Sic Badstuebner, qui de pronomine et prædicato pariter paulo confusius regulam eamdem affert.

3. Sin autem unum ex duobus femininis substantivis res veras designat, plurali numero positum, alterum vero abstractum est, tunc apud Nostrum femininum pluralis numeri usurpatum fuisse videtur: Jug. 70, 2, ex quo illi gloria opesque inventa (unus tantum ex codic. inventa); Jug. 73, 6, quorum res fidesque in manibus sitæ erant (cod. senator. sita erant), ubi res idem valet atque opes; Jug. 114, 4, ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitæ. Exemplum Cat. 51, 12, fama atque fortuna [eorum] pares sunt, specie tantum exceptionem præbet, nam plures boni codices corum non habent. quod edit. Bipontin., Cortius et Muellerus, quibus ego assentior, deleverunt, fama atque fortuna ablativo esse ducentes, quod verisimile mihi videri fateor; cf. Liv. iv, 19, animo ac viribus par; Cic. de Off. 1, 1, ut par sis in utriusque orationis facultate; et vide quæ Fabrius ad Cat. 51, 12, disseruit.

« IndietroContinua »