Immagini della pagina
PDF
ePub

B. DECLINATIO SECUNDA. Formam genitivi i pro ii semper adhibet Sallustius, non solum in nominibus propriis, sed etiam in communibus, in ius, ium desinentibus, ut consili, ingeni, etc., quod ab omnibus ætatis ejus scriptoribus plus minusve observatum fuisse constat. Adjectivi autem nunquam hanc syzygiam patiuntur.

Similiter dis pro diis semper scribit 1, interdumque idem, isdem pro iidem, iisdem (V. ad pronomen, pars II, p. 39).

Generis mutatio notanda est in tribus verbis: forus, masculino genere, pro forum (Hist. 1, 76), forma obsolata a Lucilio et Pomponio adhibita; item volgum (J. 69, 2; 73, 5) pro volgus; et vadus (facilem vadum H. 1, 68), pro vadum, quas formas a Sisenna, Accio, Varrone, Nonius testatur adhibitas fuisse.

Adde loci pro loca, sensu vulgari : Jug. 18, 4; 30, 1; 66, 1; 76, 1; 78, 1; 86, 4; 97, 1. (Cf. Rudim. inst. gram. lib. I, 108.)

[ocr errors]

C. DECLINATIO TERTIA. - Accusativum pluralis tertiæ declinationis in is semper usurpavit Sallustius in iis vocabulis quæ genitivum in ium exeuntem habent: quæ quidem forma sola legitima est, ut plane demonstravit Corssenius (1, 1. p. 744); in aliis autem vocabulis, forma in es apud Sallustium ceterosque aureæ ætatis scriptores præferenda esse videtur. De qua re plura lege apud Schultzium (De archaismis sallustianis, p. 18 sqq.), et cf. Keller, der Accusat. auf is der dritten Declination bei den Augusteischen Dichtern (in Rhein. Mus. XXI, 2, p. 241-246).

Genitivum singularis tertiæ declinationis Persi (H. 1, 7), pro Persis a nominativo Perses, confirmant veteres grammatici hoc ipso loco allato Probus, Priscianus, Charisius, Servius, M. Claudius Sacerdos. Ariobarzani formam, quam edidit Gerlachius pro Ariobarzanis (H. iv, 10), ex editionibus Aldi et Junii, codicum auctoritate non nititur.

Genitivo pluralis scripsit Sallustius Bacchanaliorum, pro Bacchanalium, a nominativo tertiæ declinationis Bacchanalia, (H. 1, 97), similiterque Volcanaliorum (H. iv, 70 et 71), Nonio teste qui (p. 333) ait : « Bacchanaliorum pro Bacchanalium, ut vectigaliorum et conpitaliorum et novaliorum et Volcanaliorum. Sallustius: exaudirique sonus Bacchanaliorum. Notandum est contra duum pro duorum sequente verbo milium: duum milium intervallo (J. 91, 3; 106, 5); præsidio quasi duum milium peditum (J. 50, 3); at milium passuum duorum (H. 11, 83); duorum Carthaginiensium. (J. 79, 1.)

Accusativus pluralis vis pro vires in fragm. Hist. II, 84 legitur. Lo

1. At Hist. 1, 45, 27, divis, ex codice Vaticano 3864 decimi sæculi, cujus cetera exem. pla apographa sunt. (Jacobs: dis.)

cum affert Priscianus vi, 12, 64 p. 261, ed. Kr. propter insolitam pluralis formam vis vocis. Eamdem tangit Probus Inst. Gramm. 11, 1, 40 (p. 1461, P.) Lucretius tamen (11, 586; 1, 266) numero plurali hæ vis et has vis, ut sit plurali et hæ vis, has vis, o vis, casus habens in numero plurali tres. Cf. eumdem ibid. 11, 1, 54 (p. 1476 P.)

Terminatio os pro or legitur: Cat. 15, 5 colos; Cat. 20, 8 et Jug. 3, A honos; Cat. 25, 5 lepos; Jug. 44, 4 odos; Cat. 7, 5, Jug. 100, 4, Hist. 1, 50, 1 et 1, 82, 18, labos 1. Non ideo tamen illud Sallustio archaïsmo tribuendum est, quum terminationem os antiquiorem in vocabulis quibusdam ab eo solis adhibitis juxta recentiorem or semper usitalam fuisse constet. (Cf. Corssen. I. 1. p. 228-247, Bücheler p. 7, et Neue, Formenlehre der lat. Sprache.)

Civitatium (C. 40, 2), genitivo pluralis, rarum est: multo frequentius civitatum invenitur apud scriptores latinos.

D. DECLINATIO QUARTA. -- Genitivum senati pro senatus in ́usu fuisse docet Quintilianus 1, 6, 27; apud Sallustium eum inveniri testantur Nonius VIII, 10 et 50, Donatus ad Ter. Hecyr. 1, 2, 21, Priscianus, vi, 14, 73, p. 268, edit. Krehl . » Quam tamen formam tamen non semper adhibuit, sed sæpissime in hac junctura senati decretum » et ea quidem sine præpositione. In aliis locis senatus legitur (Cat. 37, 10; 38, 2; 42, 3; 51, 36; Jug. 22, 2; 25, 4, 7; 28, 3; 30, 3; 31, 25; 38, 3; 43, 3; 112, 3). Itaque Jacobsius et Dietschius recte videntur judicasse Genitivum sing. iv declin. in i Sallustium in iis terminis technicis aut formulis scripsisse quæ cotidiano usu ex antiquitate traditæ semperque usitatæ essent: Cat. 30, 3; 36, 5; 53, 1 (ubi senati decretum. at senatus magna pars legitur); J. 25, 11; 40, 1. Uterque igitur, Kritzium, Cortium, ceteros sequentes, tumulti formam (C. 59, 5) in textum acceperunt, unius tantum codicis fide; prudentius vero fecit Jordanus omnium codicum scriptura « tumultus » servata, quum illa verba « tumulti causa » pro formula haberi non sit necesse.

Dativum IV declinationis in u Sallustium semel modo (J. 6, 1, luxu) adhibuisse constat, ex recenti Jordani collatione. Eam formam contractam a Cæsare solam rectam judicatam fuisse affirmat Gellius (1v, 16, 8 et 9) his verbis: « C. etiam Cæsar, gravis auctor linguæ latinæ, in Anticatone: Unius, inquit, arrogantiæ, superbiæ dominatuque. » Item in Dolabellam actionis I, lib. I : « Isti quorum in ædibus fanisque posita

1. Jordanus Cat. 7, 5 et Jug. 100, 4 ex codice Parisiensi optimo plurimisque aliis labor scripsit, quanquam Servius in Æn. 1, 253, pœne ubique labos Sallustium posuisse contendit; similiter Jacobsius. Contra Dietschius labos ubique scribit.

2. Schultz. p. 22.

et honori erant et ornatu. » In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i litera dicenda censet. »

E. DECLINATIO QUINTA.

[ocr errors]

Genitivus contractus e pro ei invenitur his locis Jug. 52, 3 die, Fragm. hist. 1, 107 acie, Fragm. 1, 99 requie. Hæ vero formæ nihil offensionis habent, quum eas omnibus temporibus usitatas fuisse testentur Priscianus (vII, 93, p. 366, et 94, p. 367) et Gellius (1x, 14, 25). Cf. apud recentiores Corssen. 11, p. 725, Bücheler p. 35, sqq. et Madvig § 48, n. 1, Zumpt § 85, n. 3, Lorenz ad Planti mil. glor. v, 1162.

Dativum in e exeuntem non admisit Jordanus, contra Dietschii, Jacobsii, Fabri opinionem (Cf. Brünnert l. I. p. 31), in Jug. 16, 3 : uti famæ, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret, ubi scribit fama, fide, cum Gerlachio, Kritzio, Cortio optimatum codicum fide 1. Similiter Jug. 74, 1 scripsit fidei, dativo casu, pro fide quod habent editores supra laudati. Fatendum est tamen formam contractam Prisciano (loco laud.) et Gallio (1x, 14, 21) probatam fuisse.

F. Notandæ etiam formæ noctu diuque (H. 11, 63), diu noctuque (J. 38, 3; 44, 5). At J. 70, 1 die noctuque scribunt Dietschius, Jordanus, Kritzius ad codicum fidem, Jacobsius vero et ante eum Cortius et Fabri diu noctuque scripserunt, sine dubio propter analogiam. Cf. Plaut. Casin. 4, 4, 5: noctuque et diu, et Titinium noctu diuque ; cf. etiam Tacit. ann. 15, 12, fine.

[ocr errors]

G. Plebes forma multo frequentior apud Sallustium est quam plebs illa quidem invenitur Cat. 37, 1, 4; Jug. 33, 3; 40, 3; 66, 4; 73, 3, 6; Hist. fragm. 1, 45, 24; 11, 49; 1, 82, 1 et 28. Formas genitivi et dativi quæ quintam declinationem sequuntur, plebei (H. 111, 82, 15; J. 41, 6? 86, 1? genit; H. 1, 51, 14; J. 84, 3?) dat, in fragmentis tantum admisit Jordanus, nec immerito, ut videtur, cum forma plebei codicibus qui fragmenta nobis servaverunt confirmata sit, rarissima vero aut dubia locis supra laudatis in Jugurthæ ac Catilinæ codicibus appareat; contra Dietschius quatuor his locis plebei in textum recepit. Ceterum plebis forma multis locis sola reperitur; similiter nominativo plebs legitur sæpissime. Unde concludi potest hoc verbum tertiam quidem, si fragmenta historiarum excipias, declinationem sequi apud Sallustium, nominativo autem casu duplicem formam (plebs, plebes) habere, quorum utraque ad tertiam declinationem pertinere videri possit; hæc autem verisimilius propter formam plebei in Historiis usurpatam ad quintam referenda sit. (Cf. Prisc. vI, II, 256.)

1. Vide quæ ad hunc locum luculenter explicavit Kritzius, qui primus ablativum ibi positum esse vidit propter comparativi notionem quæ in verbo anteferre insit,

H. TERMINATIO IN TUDO. Hæc terminatio nostro scriptori carissima videtur fuisse : Necessitudo, quam ex usu antiquiorum scriptorum dici pro necessitate jam veteres grammatici docent', pluribus locis occurrit hoc sensu Cat. 17, 2, 5; 21, 3; 33, 5; 58, 11, 19. Jug. 19, 8; 48, 1; 102, 5; at in historiis necessitas legitur : H. 1, 45, 45; ni, 1, 8. Unde conjici potest, adnitente Gellii de Cæsare testimonio, Sallustii temporibus distinctionem quam notavit Dietschius ad Cat. 17, 2 nondum apud omnes valuisse, eumque formam necessitudo, ut numerosiorem, alteri prætulisse.

[ocr errors]

Quam opinionem confirmat frequens usus vocabulorum in udo desinentium apud scriptorem nostrum claritudo pro usitatiore claritas (J. 2, 4; 7, 4); lassitudo (C. 13, 3; J. 50, 1; 69, 2), quæ tamen apud Ciceronem et Cæsarem etiam occurrit.

[ocr errors]

I. TERMINATIO IN MENTUM. Hujus terminationis substantiva, quæ apud posterioris ætatis scriptores percrebuerunt, a Cicerone et æqualibus raro usurpata sunt. Hæc apud Sallustium memoratu digna notavimus cognomentum, pro cognomine, ut apud Tacitum (Hist. iv, 50); dehonestamentum, pro dedecore H. 1, 45, 21 Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum; pro deformitate H. I, 57 quæ facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quo ille dehonestamento corporis maxime lætabatur. (Cf. Tac. Hist. 4, 3; Ann. 12, 14; 14, 21); · delenimentum Hist. m, 82, 21 (Cf. Liv. et Tac.); hortamentum pro hortatione, ut apud Liv. et Tac.; Jug. 98, 7 sed ea cuncta Romanis facilia visu magnoque hortamento erant; — inritamentum, pro incitamentum Jug. 89,7 neque salem neque alia inritamenta gulæ quærebant (Cf. Liv. et Tac.); - munimentum, apud historicos frequens, apud Ciceronem nusquam invenitur; — turbamentum, Hist. 1, 45, 25, quæ si vobis pax et concordia intelliguntur, maxima turbamenta reipublicæ atque exitia probate; (cf. Tac. Hist. 1, 23); vox rarissima..

[ocr errors]

J. Formam quis ablativi pluralis (Cat. 58, 16) pauci et deteriores codices habent, quam tamen recepit Kritzius in textum; Jordanis vero aliique recentiores editores hoc loco, ut plerumque alias, quibus prætulerunt, quibus non possum non assentiri. Mirum est igitur quod Gar

1. Charisius, p. 76, ed. Lind.; Nonius, p. 405; A. Gellius, XIII, 3 : « Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo quod necessum est. Sed necessitas sane pro jure officioque observantiæ adfinitatisque infrequens est, quanquam, qui ob hoc ipsum jus adfinitatis familiaritatisque conjuncti, necessarii dicuntur. Repperi tamen in oratione C. Cæsaris qua Plautiam rogationem suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est jure adfinitatis. Verba hæc sunt: Equidem mihi videor pro nostra neessitate non labore, non opera, non industria defuisse. »

bari (De quibusdam stili Sallustiani proprietatibus) hanc formam anti quam sæpissime inveniri apud Sallustium affirmaverit : « Jam illud quidem, inquit, mirum est, in ejus libris initio constanter quibus, in fine sæpius quis legi. De qua re bene judicare Dietschius (ad Catilin. 58, 16) videtur, a librariis initio librorum antiquatam formam quis in quibus mutatam esse; postea, cum sæpius idem legerent, suo judicio diffidentes a pruritu mutandi manus protervas abstinuisse. At ex recensione Jordani his tantum locis dativi vel ablativi pluralis formam obsoletam quis adhibuit Sallustius: Jug. 7, 7; 13, 6; 14, 10; 18, 1; 25, 4; 28, 4; 66, 4; 70, 5; 80, 3 et 5; 81, 1; 85, 37; 105, 1; 111, 2; Hist. 1, 45, 6; 11, 50, 1 el 4; 11, 1, 6; Adde hæc loca in fragmentis apud Kritzium reperta 1, 20; 11, 22; iv, 48 et 72 1; inc. 44 2. In Catilina vero nullum invenitur exemplum; nam Cat. 18, 1, ubi Jordanus, unius Diomedis auctoritatem secutus, contra Parisinum Sorbonnæ codicem ceterosque in quibus scripsit, sane quibus restituendum est, item Cat. 58, 16, optimorum et plurimorum codicum auctoritas formam quibus commendat. Vana est igitur Dietschii conjectura; nam initio Jugurthæ formæ quis exempla non desunt, tam fréquentia sane quam in fine; in medio vero, ut in Catilina, omnino deesse videntur. Ceterum in forma quis nihil absoleti inest. (Cf. Neue 1, p. 168, sqq.)

K. DECLINATIO PRONOMINIS NULLUS.

earum rerum consuli jus est,

[ocr errors]

In Catil. 29,

3 : « Nullius codices alii formam nulli, alii formam nullius exhibent. At forma nulli genere femineo pro nulla, quæ quidem antiquius usitata fuit, in libris veterum non invenitur. (Cf. Prisc. vi, 1, p. 143 et 226, ed. Krehl); nec video cur Gerlachio assentiar qui nulli idem quod non valere contendit, ac dativum esse putans ad verbum consuli refert. Exemplum enim quod allegat Ciceronis (ad Attic. xv, 23). Sextus ab armis nullus discedit nihil ad nostrum valet; nec magis hoc (ad Att. x, 24): Philotimus non modo nullus venit, sed ne per litteras quidem etc.; aut etiam illud (ad Attic. XIV, 3): Corumbus Balbi adhuc nullus (scil. venit). Multo igitur præstat formam optimorum codicum nullius servare, præsertim cum utrum in Jug. 97, 3 nullo impedimento dativus an ablativus nullo sit ambigatur. Fuerunt enim qui nullo antiquam dativi formam putarent, quam Prisc. VI, 7, 36 p. 243, ed. Kr. apud vetustissimos in usu fuisse testatur. At cum Schulzio arbitramur simpliciorem esse eorum interpretationem, qui nullo impedimento ablativum esse volunt, cujus constructionis apud

[ocr errors]

»

1. Quis pro quos, quod apud Arusianum legitur, recte conjecisse videtur Lindemannus. 2. In Jug. 31, 3 unus codex quis habet, et tamen Kritzius hoc testimonium satis valere putat, quum scribæ ad quis in quibus, non autem quibus in quis mutandum propensi esse debuerint; sed in textum quibus, sane adnotationis oblitus, recepit.

« IndietroContinua »